Billeder på siden
PDF
ePub

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae;

At fides et ingeni

Benigna vena est, pauperemque dives Me petit: nihil supra

Deos lacesso nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae. Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus et, sepulcri Immemor, struis domos,

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora,

Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra Limites clientium

In sinu ferens deos

10

15

20

25

Salis avarus? Pellitur paternos

[blocks in formation]

Tantalum atque Tantali

Genus coërcet, hic levare functum

Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

5

10

15

20

25

ODE XIX.

IN BACCHU M.

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem credite, posteri, -
Nymphasque discentes et aures
Capripedum Satyrorum acutas.

Evoe, recenti mens trepidat metu,
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur! Evoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso!

Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis
Lapsa cavis iterare mella;

Fas et beatae coniugis additum
Stellis honorem, tectaque Penthei
Disiecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis

Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines.

Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;

Quanquam choreis aptior et iocis
Ludoque dictus, non sat idoneus
Pugnae ferebaris, sed idem
Pacis eras mediusque belli.

Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens

Caudam, et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.

ODE XX. Read

AD C. CILNIUM MAECENATEM.

Non usitata nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor
Longius, invidiaque maior

Urbes relinquam. Non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas
,,Dilecte", Maecenas, obibo
Nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.

Iam Daedaleo ocior Icaro

Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.

Me Colchus et, qui dissimulat metum
Marsae cohortis, Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.

Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae;
Compesce clamorem ac sepulcri
Mitte supervacuos honores.

30

10

15

20

Q. HORATII FLACCI

CARMINU

LIBER TERTIUS.

5

10

15

20

[blocks in formation]

DE VARIIS HOMINUM STUDIIS.

Odi profanum vulgus et arceo:
Favete linguis carmina non prius
Audita musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis,
Clari Giganteo triumpho,
Cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit maior: aequa lege necessitas
Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,
Non avium citharaeque cantus

M

Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit umbrosamque ripam,

Non zephyris agitata Tempe.

[blocks in formation]

Culpante, nunc torrentia agros

Sidera, nunc hiemes iniquas.

Contracta pisces aequora sentiunt
Iactis in altum molibus: huc frequens
Caementa demittit redemtor

Cum famulis dominusque terrae

35

Fastidiosus. Sed Timor et Minae

Scandunt eodem, quo dominus, neque

40

Decedit aerata triremi et

Post equitem sedet atra Cura.

Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus, nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum:

Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
Divitias operosiores?

45

« ForrigeFortsæt »