PRAEFATIO CATVLLI CARMIN VM. Catulli Tibulli Propertii carminum editiones ut parabiles maxime et commodae tres potissimum hodie doctorum hominum usu teri solent, Henrici Keilii, Augusti Rossbachii, Mauricii Hauptii. Et Keilium quidem olim emissis observationibus in Propertium criticis bene meritum de Sexto omnes norunt: sed enim hactenus a viro eximio dissentire cogor, quod ille pleraque in eiusdem poetae libris anno 1850 editis cum corrupta esse haberet persuasum relinquere intacta quam coniecturis immutare maluit, nos pro nostrae recensionis rationibus contrariam potius viam ingredi e re esse credidimus. De Rossbachii curis quid statuam, quibus cupido incesserit cognoscendi facile poterunt deprehendere. Hauptium illis, de quibus agitur, poetis operam navasse utilem et luculentam constat inter omnes. Ac tamen multis in locis dissentiendum mihi fuit ab eo, quippe quem nimia cum religione Lachmanni exemplar observasse existimarem. Quod cum ita sit, huius potissimum viri quae fuerint rationes quodque consilium edendis Catulli Tibulli Propertii libris cum cura erit perscrutandum. Itaque primum omnium satis constat, etsi fugit plerosque, longe alias fuisse rationes Lachmanni, a. MDCCCXVI cum Propertii libros ederet, et cum MDCCCXXVIIII huius pariter et Catulli Tibullique carmina emitteret. Nempe tum cum primum accederet ad criticam artem exercendam, duplex agitavit consilium, et depellendi tot interpolationes quae Italorum per saec. XV libidine, mox Scaligeri et aliorum Sexto accesserant librorumque qui ipsi viderentur optimorum adserendi lectiones et recuperatis iam sincerorum codicum testimoniis ac falsorum fraude depulsa emendandi via ac ratione ea, quae corrupta esse ipsi esset persuasum. Hoc autem munere tam egregie functus est, nomen eius ut sit habendum haud dubie inter eos qui plurimum profuere Propertio. Nam etsi Puccii excerptis ex antiquissimo si dis placet codice Bernardini Vallae ductis nimium fidei habuit nec illud perspexit potiorem longe esse librum Neapolitanum Groningano, tamen verba Propertii immensis tunc temporis depravata interpolationibus plurimis in locis ad pristinam formam, laceram quidem illam et mendosam, sed fucata specie veri carentem revocavit. Tum quae depravata viderentur ipsi sive aliorum usus coniecturis sive propriis magna ex parte feliciter cum sanasset, si tamen a vero nonnumquam aberravit, quid mirum in adulescentulo vix viginti annorum? Duplici autem modo evenit ut quod verum esset haud raro eum falleret. Primum enim codicum sincerorum lectiones, quas diu oblivione mersas ipse magno cum labore eruisset et quasi iure postliminii donasset, a fraude integras illas, ceterum aperte corruptas interdum cupidius est tutatus, cuius studii socios habuit Iacobum et plerosque alios. Deinde hic illic coniecturis indulsit aut non necessariis aut nimis violentis aut talibus, quae melius mutarentur aliorum criticorum inventis. Sed ab his quas modo exposui rationibus longe diversae illae quas secutus est in eroticorum libris recensendis anno MDCCCXXVIIII. Nam cum probasset iudicibus idoneis viam antea initam confutatis fraudibus Italorum antiquissimam formam scriptorum Latinorum recuperandi, a qua omnis emendandi ars et studium proficisceretur, quas modo Propertio rationes iam Catullo et Tibullo adhibuit idem. Id igitur potissimum voluit efficere editione nova, ut legerentur eroticorum libri non quales ab ipsis auctoribus essent emissi in volgus sed quali fere tum habitu fuissent cum ad patriam longis a finibus exsules ut est in noto epigrammate redierunt idem. Quod studium quam utile fuerit eis qui tractaturi essent carmina de quibus agitur memorare non attinet. Nam, quod aiunt, primus ad veritatem inveniendam gradus est falsa cognoscere. Ceterum hoc munus, quamquam satis amplum et ipsum, aliis tamen auxit et cumulavit. Nam et coniecturas aliquot addidit proprias easque ex parte praeclaras nec minus multis in locis aperte corruptis priorum criticorum emendationes sive in textum recepit sive in notis proposuit, ne scilicet nimis rudes indigestique viderentur iibelli illi elegantissimi sed iniuria temporum depravatissimi utque auctoritate et exemplo posteriores criticos hortaretur ad menda ea quae relicta essent, sane illis quae sublata non pauciora, simili industria removenda. Has autem, non alias, rationes fuisse Lachmanni in recensione eroticorum a. 1829 in vulgus emissa et Catulli carminum exemplo firmatur et magis Tibulli ac Propertii. Quantum ad Albium, potissimam ac prope unicam laudem editionis Lachmannianae in eo esse positam, quod primus verba huius in quantum potuit fieri ab Italorum interpolationibus vindicata repraesentavit, iam optime monuerunt Franckenius in libello de emendandi Tibulli carmina rationibus scripto — is insertus Academiae Amstelodamensis commentationum literariarum parti X [pg. 2. sqq.] et paullo post Ritschelius in opusculo de eiusdem poetae elegia quarta libri primi, quod extat in actis societatis literariae Saxonicae a. 1866 editis [pg. 2 sq.]. Et hercule quis credet Lachmannum, commentarii Propertiani Lucretianique illum auctorem, relicturum fuisse intactos in Tibullo tot locos, qui vel a sensu communi vel a pura latinitate plane abhorrerent, si potius aliud quid quam codicum optimorum scripturam tum temporis proponere vellet? Etiam apertior res est in Propertii editione. In qua relictis plerisque, quae ipse olim sagacissime detexerat vitiis nulla fere quam quae pridem ab Italis remota essent menda sustulit, Friderici Iacobi potissimum recensionem secutus. Quam quod optimam appellavit, agnosces eum Socratica ironia sive Luciliana urbanitate, ut nonnunquam alias, lepidissimo cum ioco usum. Neque enim ullo pacto adduci possum, ut credam id eum ex animi sententia tulisse iudicium, nisi forte statuemus eum, qui quanta esset ingenii sollertia et prima declaravit aetate et summa in mediae vitae flore hebetem fuisse atque obtusum. Etenim de Iacobo aliter iudicandi quam olim in libro d. r. m. pg. 52 sq., mox in opere eo quo classicorum apud Nederlandos studiorum rationes sum persecutus pg. 226 feci, nullam equidem prorsus video facultatem. Eum hic illic in scriptoribus quos edidit tractandis vidisse id quod verum erat concedo: sed aliud est bonum criticum esse, aliud observatione aliqua sive coniectura veterum scripta iuvare, e quibus hoc plerisque, illud contigit paucissimis. Nempe in Iacobo praeter summam rei metricae imperitiam vix minus agnosces studium abstrusissima quaeque et a simplicitate iudicandi alienissima sectandi. Quam pravitatem probavit et defendendo pertinaciter plurima quae corrupta essent, adhibitis plerumque ad sustentandam traditam lectionem locis item depravatis, et propriis haud raro coniecturis quae si membranarum testimoniis niterentur, ante omnia essent emendando tollendae. Hinc etiam evenit elegantiae cuiusvis poeticae et nitoris contemptus ille, scabritiaeque amor et sordium, quo impulsus pleraque Italorum commenta et siquos Batavi illis et iudicii subtilitate et poetarum peritia similes tulerant, immerito habuit contemptu. Accedit, quod mira fati infelicitate eos potissimum auctorum libros sibi sumpsit tractandos, qui difficillimi sane et corruptissimi vel Scaligeris aliquando et Bentleiis fuerant desperandi, puta Propertii, Manilii, eius qui scripsit carmen de Aetna. Hinc factum, ut florentissimus elegiacorum tot ac tantis sordibus inquinaretur, saepe ut ferae quam hominis eum diceres similiorem. Atque haec equidem pro fide nostra et veritatis studio, quo toti tenemur exponenda esse censuimus. Ceterum rationes editionis a Lachmanno a. 1829 publicatae cum minus perspexissent plerique, mirum quantum turbarum errorumque sit commotum inter doctos. His expositis nihil obstat, quin ad singulos, qui hac editione continentur, eroticorum libros transeamus. De archetypo codicum Catulli post Hauptium [quaest. Catull. pg. 2-9] Heysiumque [vers. Cat. german. 279— 82] et Leutschium [acta erud. Gotting. a. 1855, 1975-78] ac Boehmium [quaest. Cat. a. 1862 Bonnae editis pg. 2 sq.] dixit Schwabius in praefatione libri Catulliani ab ipso a. 1866 editi, ex qua potissima hoc loco bis terve immutata brevibus repetemus verbis [Cf. et Ellisii praef. pg. 21 sqq.]. Itaque saeculo VIIII videtur extitisse in Gallia, quae tum optimorum studiorum potissima erat sedes, codex quidam carminum Catulli, scriptura Langobardica, ut puto, satis quidem ille mendosus ac lacer. Et hunc potius quam exemplar Veronense fuisse paginarum distributione ea quam Lachmannus repraesentavit in editione, modo verum sit eius inventum, rectissime monuit Schwa bius pg. XXVIIII. De qua re et mihi duco paucis agendum, cum plerosque hodie iam videam improbare Lachmanni sententiam. Quidam etiam cupidius quam cautius huic viro oblocuti, omnium autem inportunissime Theodorus Heysius, qui in appendice interpretationis Catulli quasi de tripode et neglecta quam Lachmanno debebat verecundia eum graviter errasse asseverat. Idem tamen argumentis ad convincendum illum aptis pepercit, contentus addidisse, sibi prioris partis codicis archetypi paginarum descriptionem esse notam, de posterioris non perinde constare. Mihi potius videtur in priore libro sive ut apertius rem declarem usque ad c. 50 v. 16 paullo minus certam firmamque esse computationem Lachmanni (ob eam potissimum causam ut opinor quod gravius erat lacunis depravata); sed ab hoc inde res tam clara tamque comperta, nihil ut magis. Neque vero quicquam valet, quod fuit qui miraretur Lachmannum nullum titulis carminum in versuum computatione reliquisse locum: nam potuere additi esse illi margini, ut saepe in vetustis libris factum, nisi potius Schwabio ducerem accedendum qui |