Billeder på siden
PDF
ePub

Lachmannum suo iam restituimus honori. Ac tamen saepius quam apud priores in nostra recensione invenies obelum adpositum versibus, quo et vitia nondum sanata demonstraremus et aliorum excitaremus criticorum industriam. Id potius visum quam fucata integritatis specie imponere incautis. Quamquam in hac subsidiorum criticorum tenuitate restabunt utique loci quidam quos ne Aristarchus quidem ab inferis si resurgat ad pristinam possit revocare formam.

Ceterum nova subsidia codicum adfuere nobis etsi non magna, non tamen omnino spernenda. Et e Catulli quidem libris nihil fere aderat nobis instrumenti critici nisi quod Schwabii diligentia comparasset. Tamen ad rectius constituendos quosdam huius pariter et consortium eius versiculos ab Isidoro allatos adfuere nobis variae lectiones a Iosepho Kleinio ex ditissimo quem collegit apparatu magna cum comitate suppeditatae. Nec minus memoranda Martini Hertzii praeceptoris dilectissimi liberalitas qui de quibusdam Gellii locis dubitantem me firmavit. Ad Priapea quattuor quae ultima ordine habentur emendanda adfuere nobis membranae Bruxellenses celeberrimae illae sed saec. XIII vix antiquiores, quas ipsi usurpavimus oculis. Sed enim earum lectiones praeter carmen illud quid hoc novist? quid ira nuntiat deum' nuper cum summa fide et cura enotarat Aemilius Grossius Regimontanus in ann. philol. a. MDCCCLXVIIII pag. 275 sqq. Tibulli lusus qui inter epigramma de opusculis iuvenalibus Vergilii et elegias de Maecenate moribundo habetur interpositus omni caret sive inscriptione seu subscrip

tione. At idem legitur in cod. Monacensi 18059 s. XII addito hoc titulo priapeia Maronis incipit.” Huius scripturas ad Lachmanni exemplar collatas propria manu transmisit mihi Carolus Halmius, cuius legitur in fronte huius editionis nomen. Ceterum utriusque membranae lectiones adeo inter se sunt similes, non ut ovum magis sit ovo. Horum quidem cognitis lectionibus eo magis Cuiacianus Scaligeri liber quanta fuisset praestantia nobis apparuit. Sunt enim conpares ferme libris saec. XV et ex eodem plane quo illi fonte deducti, unde et vv. 17. 18 simili modo conflati quo in illis turbatos fuisse eosdem vel scimus certo vel probabiliter coniectamus. Vnde haud sane magnus usus membranarum earum nobis fuit ad emendanda verba Tibulli.

At in elegis eiusdem auctoris praesto fuere mihi excerpta codicis Frisingensis de quo plurimi memoravere. Ea qua par erat cura a nobis descripta

[ocr errors]

nam Monachio erant transmissae membranae in praefatione Tibulli exhibentur integra. Praeterea siqua aliter atque in Lachmanni editione factum inveneris notata de codicibus a Scaligero adhibitis in emendandis Albii libris, ea scito me sumpsisse ex Franckenii, Professoris Groningani, libello quodam de quo in Tibulli praefatione dicetur. Idem magna cum humanitate aliquotiens nos dubitantes de scripturis codicis Propertii Groningae qui adservatur firmavit. Denique Guelferbito adlatae adfuere membranae Neapolitanae in quibus etsi paucissima erant relicta, quae Lachmanni et Hertzbergii diligentiam fugissent, illud tamen ut alia taceam commodi nacti sumus collatione denuo instituta, etiam magis quam

ante ut appareret nobis affinia quidem ei bonitate esse editionem Regiensem ac librum Puccii, tamen ut satis longo ea superet ipse intervallo.

Ceterum in tanta membranarum veterum paucitate multo plura subsidia erant repetenda ab ratione et iudicio, quae quidem vel sexcentis' codicibus eisque antiquissimis praeferre numquam dubitavimus.

Sed enim critici muneris partes quomodo tutati simus, non erit nostrum diiudicare sed lectorum. Illud tamen cum fiducia adserimus nulla nos quae plerisque offuit horum carminum editoribus superstitione captos neque ira aut studio occupatos in constituenda lectione Lachmanni sensus magis sequi quam verba. Denique monemus editis iam Phaedri Horatiique et eroticorum libris (nam Lucilii qui proximo anno prodibit diversae paullo sunt rationes) quasi specimen haberi operis eius, quo omnes Romanorum poetas praeter scaenicos complectimur.

Q. VALERII CATVLLI VERONENSIS

LIBER

ACCEDVNT

LAEVII CALVI CINNAE ALIORVM

RELIQVIAE

ET

PRIAPE A.

« ForrigeFortsæt »