Billeder på siden
PDF
ePub

260 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas principium dat et hinc motus per membra rigantur. nonne vides etiam patefactis tempore puncto

carceribus non posse tamen prorumpere equorum 265 vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? omnis enim totum per corpus materiai copia conciri debet, concita per artus omnis ut studium mentis conixa sequatur; ut videas initum motus a corde creari 270 ex animique voluntate id procedere primum, inde dari porro per totum corpus et artus. nec similest ut cum impulsi procedimus ictu viribus alterius magnis magnoque coactu; nam tum materiem totius corporis omnem 275 perspicuumst nobis invitis ire rapique, donec eam refrenavit per membra voluntas. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos pellat et invitos cogat procedere saepe

praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro 280 quiddam quod contra pugnare obstareque possit? cuius ad arbitrium quoque copia materiai cogitur interdum flecti per membra per artus et proiecta refrenatur retroque residit.

quare in seminibus quoque idem fateare necessest, 285 esse aliam praeter plagas et pondera causam motibus, unde haec est nobis innata potestas, de nilo quoniam fieri nil posse videmus. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant externa quasi vi; sed ne mens ipsa necessum 290 intestinum habeat cunctis in rebus agendis et devicta quasi cogatur ferre patique, id facit exiguum clinamen principiorum nec regione loci certa nec tempore certo. Nec stipata magis fuit umquam materiai 295 copia nec porro maioribus intervallis;

nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
quapropter quo nunc in motu principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere

et post haec semper simili ratione ferentur, 300 et quae consuerint gigni gignentur eadem condicione et erunt et crescent vique valebunt, quantum cuique datum est per foedera naturai. nec rerum summam commutare ulla potest vis; nam neque quo possit genus ullum materiai

305 (immenso) effugere ex omni quicquam est, neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.

310

Illud in his rebus non est mirabile, quare,
omnia cum rerum primordia sint in motu,
summa tamen summa videatur stare quiete,
praeterquam siquid proprio dat corpore motus.
omnis enim longe nostris ab sensibus infra
primorum natura iacet: quapropter, ubi ipsa
cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent
saepe tamen motus spatio diducta locorum.
nam saepe in colli tondentes pabula laeta
lanigerae reptant pecudes quo quamque vocantes
invitant herbae gemmantes rore recenti,

320 et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
omnia quae nobis longe confusa videntur
et velut in viridi candor consistere colli.
praeterea magnae legiones cum loca cursu
camporum complent belli simulacra cientes,
325 fulgor ibi ad caelum se tollit totaque circum
aere renidescit tellus supterque virum vi
excitur pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant voces ad sidera mundi

et circumvolitant equites mediosque repente
330 tramittunt valido quatientes impete campos.
et tamen est quidam locus altis montibus (unde)
stare videntur et in campis consistere fulgor.

Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum qualia sint et quam longe distantia formis 335 percipe, multigenis quam sint variata figuris ; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

nec mirum ; nam cum sit eorum copia tanta ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, 340 debent nimirum non omnibus omnia prorsum esse pari filo similique adfecta figura.

praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum 345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes; quorum unum quidvis generatim sumere perge, invenies tamen inter se differre figuris.

nec ratione alia proles cognoscere matrem 350 nec mater posset prolem; quod posse videmus nec minus atque homines inter se nota cluere. nam saepe ante deum vitulus delubra decora turicremas propter mactatus concidit aras sanguinis expirans calidum de pectore flumen ; 355 at mater viridis saltus orbata peragrans

noscit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit 360 ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,

nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque illa queunt summis labentia ripis. oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta 365 derivare queunt animum curaque levare : usque adeo quiddam proprium notumque requirit. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes: ita, quod natura reposcit, 370 ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. postremo quodvis frumentum non tamen omne quique suo genere inter se simile esse videbis, quin intercurrat quaedam distantia formis. concharumque genus parili ratione videmus 375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.

quare etiam atque etiam simili ratione necessest, natura quoniam constant neque facta manu sunt unius ad certam formam primordia rerum, 380 dissimili inter se quaedam volitare figura.

Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fuat e taedis terrestribus ortus; dicere enim possis caelestem fulminis ignem 385 suptilem magis e parvis constare figuris

atque ideo transire foramina quae nequit ignis
noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
praeterea lumen per cornum transit, at imber
respuitur. quare? nisi luminis illa minora

390 corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum.
et quamvis subito per colum vina videmus
perfluere; at contra tardum cunctatur olivom,
aut quia nimirum maioribus est elementis
aut magis hamatis inter se perque plicatis,
395 atque ideo fit uti non tam diducta repente
inter se possint primordia singula quaeque
singula per cuiusque foramina permanare.

400

Huc accedit uti mellis lactisque liquores iucundo sensu linguae tractentur in ore; at contra taetra absinthi natura ferique centauri foedo pertorquent ora sapore; ut facile agnoscas e levibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque videntur, 405 haec magis hamatis inter se nexa teneri

410

proptereaque solere vias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus. Omnia postremo bona sensibus et mala tactu dissimili inter se pugnant perfecta figura; ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis levibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant; neu simili penetrare putes primordia forma 415 in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,

et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores; neve bonos rerum simili constare colores semine constituas, oculos qui pascere possunt, 420 et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt aut foeda specie di(ri) turpesque videntur. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, (figura) haut sine principiali aliquo levore creatast;

at contra quaecumque molesta atque aspera constat, 425 non aliquo sine materiae squalore repertast.

sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, (utqui) titillare magis sensus quam laedere possint; 430 fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, 435 corporis est sensus, vel cum res extera sese insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso semina confundunt(que) inter se concita sensum; 440 ut si forte manu quamvis iam corporis ipse tute tibi partem ferias atque experiare. quapropter longe formas distare necessest principiis, varios quae possint edere sensus.

Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
445 haec magis hamatis inter sese esse necessest
et quasi ramosis alte compacta teneri.

in quo iam genere in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et validi silices ac duri robora ferri

450 aeraque quae claustris restantia vociferantur. illa quidem debent e levibus atque rutundis esse magis, fluvido quae corpore liquida constant; nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque : namque papaveris haustus itemst facilis quasi aquarum, 453

454

« ForrigeFortsæt »