Billeder på siden
PDF
ePub

ergo rerum inter summam minimamque quid escit? 620 nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, ex infinitis constabunt partibus aeque.

quod quoniam ratio reclamat vera negatque credere posse animum, victus fateare necessest 625 esse ea quae nullis iam praedita partibus extent et minima constent natura. quae quoniam sunt, illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum. denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, 630 iam nil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas

635

concursus motus, per quae res quaeque geruntur. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere solo, magno opere a vera lapsi ratione videntur. Heraclitus init quorum dux proelia primus, clarus (ob) obscuram linguam magis inter inanis 640 quamde gravis inter Graios qui vera requirunt. omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.

645

Nam cur tam variae res possent esse, requiro, ex uno si sunt igni puroque creatae ?

nil prodesset enim calidum denserier ignem
nec rarefieri, si partes ignis eandem

naturam quam totus habet super ignis haberent. 650 acrior ardor enim conductis partibus esset, languidior porro disiectis disque supatis. amplius hoc fieri nil est quod posse rearis talibus in causis, nedum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. 655 id quoque, si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui.

sed quia multa sibi cernunt contraria rursum

660

et fugitant in rebus inane relinquere purum,
ardua dum metuunt, amittunt vera viai,

nec rursum cernunt exempto rebus inani
omnia denseri fierique ex omnibus unum
corpus, nil ab se quod possit mittere raptim ;
aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
ut videas non e stipatis partibus esse.
665 quod si forte alia credunt ratione potesse
ignis in coetu stingui mutareque corpus,
scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
occidet ad nilum nimirum funditus ardor
omnis et (e) nilo fient quaecumque creantur.
670 nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
proinde aliquit superare necesse est incolume ollis,
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
de niloque renata vigescat copia rerum.

675 nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam sunt quae conservant naturam semper eandem, quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant naturam res et convertunt corpora sese,

scire licet non esse haec ignea corpora rerum. 680 nil referret enim quaedam decedere, abire, atque alia adtribui, mutarique ordine quaedam, si tamen ardoris naturam cuncta tenerent; ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora quorum

685 concursus motus ordo positura figurae

690

efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant
naturam neque sunt igni simulata neque ulli
praeterea rei quae corpora mittere possit
sensibus et nostros adiectu tangere tactus.

Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem ;
credit enim sensus ignem cognoscere vere,

cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur; quo referemus enim? quid nobis certius ipsis 700 sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam,

705

quam neget esse ignis, (quidvis) tamen esse relinquat? aequa videtur enim dementia dicere utrumque.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere posse, et qui principium gignundis aera rebus constituere, aut umorem quicumque putarunt fingere res ipsum per se, terramve creare 710 omnia et in rerum naturas vertier omnis, magno opere a vero longe derrasse videntur. adde etiam qui conduplicant primordia rerum aera iungentes igni terramque liquori,

et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur 715 ex igni terra atque anima procrescere et imbri. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, insula quem triquetris terrarum gessit in oris, quam fluitans circum magnis anfractibus aequor Ionium glaucis aspargit virus ab undis,

720 angustoque fretu rapidum mare dividit undis Italiae terrarum oras a finibus eius.

hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur murmura flammarum rursum se colligere iras, faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis 725 ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur, rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se 730 nec sanctum magis et mirum carumque videtur. carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.

Hic tamen et supra quos diximus inferiores 735 partibus egregie multis multoque minores,

LVCRETIVS-6

745

quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tamquam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, 740 principiis tamen in rerum fecere ruinas . et graviter magni magno cecidere ibi casu; primum quod motus exempto rebus inani constituunt et res mollis rarasque relinquont, aera rorem ignem terras animalia frugis, nec tamen admiscent in eorum corpus inane; deinde quod omnino finem non esse secandis corporibus faciunt neque pausam stare fragori nec prorsum in rebus minimum consistere qui(cquam); cum videamus id extremum cuiusque cacumen esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis extremum quod habent, minimum consistere (vere). huc accedit item, quoniam primordia rerum mollia constituunt, quae nos nativa videmus esse et mortali cum corpore, funditus utqui debeat ad nilum iam rerum summa reverti de niloque renata vigescere copia rerum; quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. deinde inimica modis multis sunt atque veneno 760 ipsa sibi inter se ; quare aut congressa peribunt aut ita diffugient ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.

750

755

Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur atque in eas rursum res omnia dissoluuntur, 765 qui magis illa queunt rerum primordia dici. quam contra res illorum retroque putari? alternis gignuntur enim mutantque colorem et totam inter se naturam tempore ab omni. 770 sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos: 775 quippe suam quicque in coetu variantis acervi

naturam ostendet mixtusque videbitur aer cum terra simul atque ardor cum rore manere. at primordia gignundis in rebus oportet naturam clandestinam caecamque adhibere, 780 emineat nequid quod contra pugnet et obstet quominus esse queat proprie quodcumque creatur.

[ocr errors]

Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius et primum faciunt ignem se vertere in auras aeris, hinc imbrem gigni terramque creari 785 ex imbri retroque a terra cuncta reverti,

umorem primum, post aera, deinde calorem,
nec cessare haec inter se mutare, meare

a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. quod facere haud ullo debent primordia pacto; 790 immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nilum redigantur funditus omnes. nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. quapropter quoniam quae paulo diximus ante 795 in commutatum veniunt, constare necessest

ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, 800 posse eadem demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aeris auras,

sic alias aliis rebus mutarier omnis?

'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras aeris e terra res omnis crescere alique;

805 et nisi tempestas indulget tempore fausto imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis.' scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor 810 adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur; adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. nimirum quia multa modis communia multis

« ForrigeFortsæt »