Billeder på siden
PDF
ePub

posset, non quaerendum fuisse, sed id cur aestate, non hieme plueret. Itaque Posidonius quod multos testes attulerit reprehenditur p. 790. Talia ad processum descriptionis non multum attinent; atque idem dicendum est de iis, quae sequuntur; Eudorus autem et Ariston recensentur. Atque etiam altero loco quo Posidonus nominatur p. 803 sententiae de longitudine isthmi Pelusiaci pervulgatae v. p. 35. 836 cfr. p. 759 quae quasi fundamentum posita est ille opponitur. cfr. p. 491. Ceterum de fide Posidonii Strabo non bene iudicare videtur, nam persaepe eum refutat; Artemidorum autem non gravatus est exscribere v. supra.

Longum est de ceteris qui proferuntur auctoribus disserere; videor mihi non falsa opinione teneri cum contendam, Strabonem Aegyptum describentem unum Artemidorum ducem sibi elegisse.

Si verum dixi Aethiopiae descriptionem arte coniunctam esse cum Aegypti, si re vera caput II ex eodem fonte petitum est, ex quo primum, efficitur Artemidorum adhibitum esse a Strabone, cum Aethiopiam exponeret. Quod iudicium meum nescio an dubitationem adferat, sed ipsis rebus probatur. Nam in cap. II res quaedam exstant, quas ex Artemidoro manasse manifestum est. Revertor igitur ad illos locos quos cum Diodorus praeteriret Strabo posuit, unde deflexit oratio. Sub finem p. 821 flumina quae Nilum efficiunt nominantur Astaboras Astapus Astasobas; quae cum confluxerint, Nilum magnis cum flexibus ferri. Eadem fere iam XVII, 1, 2 teste Eratosthene dicta sunt et narrata ex fide Artemidori XVI, 4, 8. Scimus autem Artemidorum Eratosthenis libris usum fuisse. Quod perspicietur cum quae duobus locis sequuntur comparaveris. Agitur de insula Meroe et quae supra eam sita est, quam qui defecissent a Psammeticho incolere; eos appellari Sembritas i. e. advenas; in ditione feminae cuiusdam teneri. Hoc unum interest quod eiusdem feminae imperio etiam Meroen regi Artemidorus XVI, 4, 8 tradit, Eratosthenes XVII, 1, 2 eos imperium sustinere eorum qui Meroen possiderent docet. Viatores a Meroe usque ad mare spatium emetiri quindecim diebus XVI, 4, 8 ad quod tempus convenit XVII, 1, 2, ubi scriptum invenimus Troglodytas a Meroe iter decem aut duodecim dierum distare; nam Aethiopes mare non contingunt v. XVII, 1, 5. p. 791 init.

p. 822. § 3: Υπέρκειται δὲ τῆς Μερόης ἡ Φεβὼ λίμνη μεγάλη;

quam . ivy Stephanus Byz. s. v. T. ex Artemidoro sumpsit: Αρτεμίδωρος ἐν ὀγδόῳ Γεωγραφουμένων λίμνην εἶναί φησι cfr. Diod. ΙΙΙ, 11, 2 Α. ὁ Ἐφέσιος κατὰ τὴν ὀγδόην βίβλον sq. ; coicere licet etiam Strabonem Artemidorum exscripsisse cfr. Müller 1. c. I. p. 174. Stiehle Philol. XI, p. 222. Nec longissime a vero abesse mihi videtur sententia totam Aethiopiae descriptionem Strabonem petivisse ex Artemidoro. Illo igitur et Strabon et Diodorus usi esse et illius libr. VIII exscripsisse videntur. Restat autem ut de Diodori primo libro disseramus, qui praesertim cum primus sit nulla opinione praesumpta examinari debet.

DE TITULIS GRAECIS CHRISTIANIS

COMMENTATIO ALTERA.

SCRIPSIT

DR. JULIUS RITTER.

Quoniam nuper de compositione titulorum Christianorum sepulcra

lium in C. I. G. editorum disseruimus1), iam placet de ceteris qui eodem volumine continentur titulis Christianis pauca addere. Kirchhoffius enim praeter monumenta illa sepulcralia edidit 347 titulos Christianos operum publicorum et votivos), quos ita disposuit, ut priore parte afferantur eae inscriptiones, quarum aetas definiri, al· tera eae, quarum aetas certo definiri non potuit. Sequuntur 157 tituli tabularum et variae supellectilis sacrae et profanae, ponderum, sigillorum, amuletorum, gemmarum3). Horum titulorum inventi sunt 28 in Africa, in Asia 148, in Graecia 114, totidem in occidente; 100, maximam partem gemmae et sigilla, unde sint oriundi non satis constat. E quibus 504 inscriptionibus etiamsi plus 60 prorsus mutilatae sunt, tamen quae restant non pauca praebent quae digna sint memoratu. Hoc quidem nemo est qui miretur non tam multa quae Christianorum propria sint in his titulis reperiri quam in monumentis sepulcralibus. Ut enim nihil dicam de sigillis gemmisque, quibus praeter nomina rarissime verba nonnulla inscripta sunt, consentaneum est in titulis votivis multo magis veterem scribendi morem Christianos imitatos esse quam in sepulcralibus, quae nimirum singulorum arbitrio permissa erant. Cumque homines Christiani privati quo magis paganorum dei vigebant, eo enixius fidem suam in defunctorum monumentis profiteri studerent, imperatores et quicunque opera publica exstruebant primis post Christum saeculis non esse e republica arbitrabantur, plurimorum qui antiquis deis etiamtum dediti erant animos offendere.

1) Programm des Joachimsth. Gymnas. 1877. 2) n. 8606-8952.
3) n. 8953-9109.

« ForrigeFortsæt »