Q. Horatii Flacci Opera

Forsideomslag
E. Sarasino, 1892 - 469 sider

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 378 - ... inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15 adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes 20 navibus, aere dato qui pingitur?
Side 363 - Praecipue cum se numeris commendat et arte : Disc-it enim citius meminitque libentius illud Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Side 387 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Side 394 - Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno. 280 successit vetus his comoedia, non sine multa laude; sed in vitium libertas excidit et vim dignam lege regi ; lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Side 371 - cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error.
Side 383 - Vincentem strepitus, et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre. 85 Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque, Poeta salutor...
Side 396 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons : rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Side 389 - ... aut agitur res in scaenis aut acta refertur. 1 80 segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator...
Side 282 - Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est, agitamus : utrumne Divitiis homines, an sint virtute beati ; Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; 75 Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Side 190 - Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina — quid rides ? mutato nomine de te fabula narratur; congestis undique saccis 70 indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Bibliografiske oplysninger