cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. : nec non et pecori est idem delectus equino. et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere, 70 80 90 hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. 63 iuventus. 69 mavis. 72 dilectus. 85 premens. 100 frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artes prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis s; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aëra per vacuum ferri atque adsurgere in auras; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum : tantus amor laudum, tantae est victoria curae. primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos, rapidusque rotis insistere victor. frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere inpositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes et patriam Epirum referat fortesque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem. his animadversis instant sub tempus et omnes inpendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum : florentesque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, 125 pecoris . . . magistrum. 130 voluntas. 120 130 150 cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit, exactis gravidae cum mensibus errant. non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, 140 non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapaces. saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. est lucos Silari circa ilicibusque virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. hoc quondam monstro horribiles exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris. post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt, et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis. cetera pascuntur virides armenta per herbas; tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis actas. ac primum laxos tenui de vimine circlos cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos 144 gramina ripae. 163 studia. 166 circos. 160 iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; sin ad bella magis studium turmasque feroces, sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo. 190 acceperit. 202 hinc. 188 audiat. 204 bellica. 170 180 190 200 tum demum crassa magnum farragine corpus crescere iam domitis sinito: namque ante domandum ingentes tollent animos prensique negabunt verbera lenta pati et duris parere lupatis. 210 sed non ulla magis vires industria firmat, quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, sive boum sive est cui gratior usus equorum. atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia servant. carpit enim vires paulatim uritque videndo femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantes. pascitur in magna Sila formosa iuvenca : illi alternantes multa vi proelia miscent vulneribus crebris; lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto 220 230 cum gemitu; reboant silvaeque et longus Olympus. nec mos bellantes una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exsulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores; et stabula aspectans regnis excessit avitis. ergo omni cura vires exercet et inter dura iacet pernox instrato saxa cubili, frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese, atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena. post ubi collectum robur viresque refectae, signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem ; fluctus uti, medio coepit cum albescere ponto, longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras inmane sonat per saxa, neque ipso 223 magnus. 230 pernix. 237 ut in medio. 235 receptae. |