Billeder på siden
PDF
ePub

quid memorandum aeque Baccheïa dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. To fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus ! si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postes, inlusasque auro vestes Ephyreïaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno, nec casia liquidi corrumpitur usus olivi; at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis, speluncae, vivique lacus, et frigida Tempe, mugitusque boum, mollesque sub arbore somni non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum, sanctique patres ; extrema per illos Iustitia excedens terris vestigia fecit.

me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant, caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. sin, has ne possim naturae accedere partes, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. o ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta, o qui me gelidis convallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ? 464 inclusas. 467 vitam. 488 gelidis in vallibus.

469

470

480

felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnes et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,

Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.
illum non populi fasces, non purpura regum
flexit et infidos agitans discordia fratres,
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna: neque ille
aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.
quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
insanumque forum aut populi tabularia vidit.
sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
hic petit excidiis urbem miserosque Penates,
ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
condit opes alius defossoque incubat auro;
hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
per cuneos geminátus enim plebisque patrumque
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
exilioque domos et dulcia limina mutant
atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
agricola incurvo terram dimovit aratro :
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
venit hiemps: teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae ;
et varios ponit fetus autumnus, et alte
mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
interea dulces pendent circum oscula nati,
casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto
514 Penates.

500

510

520

490

inter se adversis luctantur cornibus haedi.
ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris
velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
corporaque agresti nudant praedura palaestrac.
hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces.
ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat ;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
inpositos duris crepitare incudibus enses.

sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla.

531 perdura. 542 spumantia.

530

540

LIBER TERTIUS

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam vulgata : quis aut Eurysthea durum, aut inlaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
Hippodameque, umeroque Pelops insignis eburno,
acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo victorque virum volitare per ora.
primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas ;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas
et viridi in campo templum de marmore ponam
propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
in medio mihi Caesar erit templumque tenebit.
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
dona feram.

iam nunc sollemnes ducere pompas
ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos ;
vel scaena ut versis discedat frontibus, utque
purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

3 carmina. 20 decernit.

ΙΟ

20

P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIB. III

in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum, ac navali surgentes aere columnas. addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes. stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis. nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis angues inmanemque rotam et non exsuperabile saxum. interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. te sine nil altum mens incohat; en age segnes rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda. aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; 38 orbes. 50 pascet. 56 tibi.

59

30

40

50

60

« ForrigeFortsæt »