Billeder på siden
PDF
ePub

et dulcis pueri ebrios ocellos

illo

purpureo ore suauiata, 'sic,' inquit, 'mea uita Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. unam Septimios misellus Acmen mauult quam Syrias Britanniasque : uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinesque.

quis ullos homines beatiores

uidit, quis Venerem auspicatiorem?

84:

· Φαίνεταί μοι κῆνος ίσος θέοισιν·

LLE mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi,

Lesbia, uocis.

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.

85.

Lesbia's Sparrow

PASSE

a

ASSER, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere,

quoi primum digitum dare adpetenti

et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti

carum nescio quid libet iocari,
et solaciolum sui doloris,

credo, et cum grauis acquiescit ardor:
tecum ludere, sicut ipsa, possem,
et tristis animi leuare curas.

b

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat:
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quenquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis :
tam bellum mihi passerem abstulistis.
uae factum male! uae miselle passer,
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

86. To Lesbia, not to count Kisses

a

VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,

[ocr errors]

rumoresque senum seueriorum

omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt :
nobis cum semel occidit breuis lux.
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque
altera mille, deinde centum;
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

b

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque?
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,

oraclum Iouis inter aestuosi

et Batti ueteris sacrum sepulcrum ;

aut quam

sidera multa, cum tacet nox

furtiuos hominum uident amores;

tam te basia multa basiare

uesano satis et super Catullo est,

quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.

87.

Everlasting Love

a

VCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere uita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

b

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

88.

[ocr errors]

89.

Woman's Words

se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua.

DE

Man's Ingratitude

ESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri, aut aliquem fieri posse putare pium.

omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

prodest, immo etiam taedet obestque magis;

ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,

quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

90.

91.

92.

To Quintius: A Supplication

VINTI, si tibi uis oculos debere Catullum

aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.

Loving and Liking

a

DICEBAS solum te nosse

ICEBAS quondam solum te nosse Catullum,

dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
sed pater ut natos diligit et generos.
nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,
multo mei tamen es uilior et leuior.

qui potis est inquis. Quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene uelle minus.

b

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.

[ocr errors]

Miser Catulle

ISER Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat.
fulsere uere candidi tibi soles.

« ForrigeFortsæt »