Billeder på siden
PDF
ePub

terriloquis uictus dictis desciscere quaeres.
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
somnia quae uitae rationes uertere possint
fortunasque tuas omnis turbare timore !

et merito. nam si certam finem esse uiderent
aerumnarum homines, aliqua ratione ualerent
religionibus atque minis obsistere uatum.
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
aeternas quoniam poenas in morte timendumst.
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur,
et simul intereat nobiscum morte dirempta,
an tenebras Orci uisat uastasque lacunas,
an pecudes alias diuinitus insinuet se:
Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret :
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit uersibus edens,

quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.
quapropter bene cum superis de rebus habenda
nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur
in terris, tum cum primis ratione sagaci
unde anima atque animi constet natura uidendum.
et quae res nobis uigilantibus obuia mentis
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti uideamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

67.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis uersibus esse, multa nouis uerbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum nouitatem; sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas suauis amicitiae quemuis sufferre laborem suadet et inducit noctes uigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus conuisere possis.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.

The Rule of Reason

VAVE, mari magno turbantibus aequora uentis, e terra magnum alterius spectare laborem ; non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est : suaue etiam belli certamina magna tueri

per campos instructa tua sine parte pericli.
sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque uidere
errare atque uiam palantis quaerere uitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentis, o pectora caeca!
qualibus in tenebris uitae quantisque periclis
degitur hoc aeui quodcumquest! nonne uidere

nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui
corpore seiunctus dolor absit, menti' fruatur
iucundo sensu cura semota metuque ?
ergo corpoream ad naturam pauca uidemus
esse opus omnino, quae demant cumque dolorem.
delicias quoque uti multas substernere possint
gratius interdum, neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque tecta.
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae riuum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.
quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;
si non forte tuas legiones per loca campi
feruere cum uideas belli simulacra cientis,
subsidiis magnis Epidauri constabilitas,
feruere cum uideas classem lateque uagari
ornatas armis stlattas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactae religiones
effugiunt animo pauidae; mortisque timores
tum uacuum pectus linquunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus,
re ueraque metus hominum curaeque sequaces

68.

nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro nec clarum uestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas, omnis cum in tenebris praesertim uita laboret ? nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.

Magna Mater

IN curru biiugos agitare leones hanc ueteres Graium docti cecinere poetae, aeris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram: adiunxere feras, quia quamuis effera proles officiis debet molliri uicta parentum : muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbis ; quo nunc insigni per magnas praedita terras horrifice fertur diuinae matris imago. hanc uariae gentes antiquo more sacrorum Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbem fruges coepisse creari. gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint matris et ingrati genitoribus inuenti sint, significare uolunt indignos esse putandos, uiuam progeniem qui in oras luminis edant. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,

et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis, telaque praeportant uiolenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora uulgi conterrere metu quae possint numini' diuae. ergo cum primum magnas inuecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute,

aere atque argento sternunt iter omne uiarum largifica stipe ditantes ning untque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque caterua. hic armata manus, Curetas nomine Grai

quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum uagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore uulnus. propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant diuam praedicere ut armis ac uirtute uelint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse. quae bene et eximie quamuis disposta ferantur, longe sunt tamen a uera ratione repulsa. omnis enim per se diuum natura necessest immortali aeuo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe. nam priuata dolore omni, priuata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare constituit fruges et Bacchi nomine abuti

« ForrigeFortsæt »