Billeder på siden
PDF
ePub

Vimina per silvam et ripis fluvialis arundo
Caeditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctae vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit effectos extremus vinitor antes:
Sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus,
Et jam maturis metuendus Juppiter uvis.

Contra non ulla est oleis cultura; neque illae
Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces,
Cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
Ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
Sufficit humorem et gravidas cum vomere fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes
Et vires habuere suas, ad sidera raptim
Vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis.
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere atque impendere curam?
Quid majora sequar? salices humilesque genestae,
Aut illae pecori frondem aut pastoribus umbras
Sufficiunt, sepemque satis et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos, juvat arva videre
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

415

420

425

430

435

440

Quas animosi Euri assidue franguntque feruntque,

Dant alios aliae fetus, dant utile lignum

Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque;

Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Agricolae, et pandas ratibus posuere carinas;
Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
At myrtus validis hastilibus et bona bello
Cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus;
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto;
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt

5- E. & G.

445

450

Corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo.

Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes
Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus!
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postes
Illusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies et nescia fallere vita,
Dives opum variarum, at latis otia fundis,
Speluncae vivique lacus, at frigida Tempe,
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque adsueta juventus,
Sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia musae,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, caelique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios lunaeque labores;
Unde tremor terris, qua vi`maria alta tumescant
Objicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
Quid tantum Oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturae accedere partes,
Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi
Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! o qui me gelidis in vallibus Haemi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra !
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum

455

460

465

470

475

480

485

490

Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,
Panaque Silvanumque senem nymphasque sorores.
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit et infidos agitans discordia fratres,
Aut conjurato descendens Dacus ab Histro,
Non res Romanae perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea jura
Insanumque forum aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regum;
Hic petit excidiis urbem miserosque Penates,
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
Condit opes alius defossoque incubat auro;
Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,

495

500

505

510

Atque alio patriam quaerunt sub sole jacentem.

Agricola incurvo terram dimovit aratro :

Hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

520

Sustinet, hinc armenta boum meritosque juvencos. 515
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
Aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
Venit hiems teritur Sicyonia bacca trapetis,
Glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
Et varios ponit fetus autumnus, et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati,
Casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
Lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto
Inter se adversis luctantur cornibus haedi.
Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
Ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo,

525

530

Corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
Hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
Impia quam caesis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat:
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impósitos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
Et jam tempus equum fumantia solvere colla.

535

540

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER TERTIUS.

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia jam volgata: quis aut Eurysthea durum
Aut illaudati nescit Busiridis aras?

5

10

Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo victorque virum volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice musas;
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit arundine ripas.
In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:
Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
Cursibus et crudo decernet Graecia caestu;
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

15

20

Dona feram. Jam nunc sollemnes ducere pompas

Ad delubra juvat caesosque videre juvencos;
Vel scena ut versis discedat frontibus, utque
Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

25

« ForrigeFortsæt »