Billeder på siden
PDF
ePub

Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

[blocks in formation]

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret: "Haec mea sunt; veteres migrate coloni."
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos.

5

L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.

10

15

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

20

Quis caneret nymphas ? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?

"Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro (cornu ferit ille) caveto."

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

25

30

35

40

M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
“Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites.
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

45

M. "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

Astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

L. Causando nostros in longum ducis amores.

50

55

Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae;
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus. Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. inalear

60

65

ECLOGA X.

GALLU S.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam:
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae ;
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum; — nostri nec poenitet illas,
Nec te poeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis

5

10

15

Venit et-upilio; tardi venere subulci;

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

20

Omnes "Unde amor iste," rogant, "tibi?" Venit Apollo :
"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris
Perque nives alium perque horrida castra secuta est."
Venit et agresti capitis Silvanus honore
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem.

[ocr errors]

25

Ecquis erit modus?" inquit; "Amor non talia curat; Nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis

Nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae."

30

Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades," inquit, "Montibus haec vestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

Atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem

35

Aut custos gregis aut maturae vinitor uvae!

Certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas

45

Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra),

Mecum inter salices lenta sub vite jaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes:
Tu procul a patria - nec sit mihi credere tantum !
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!
Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu,
Carmina pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
Aut acres venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

[blocks in formation]

40

Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

65

Spicula.-Tamquam haec sit nostri medicina furoris, 60
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Jam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori."
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

70

75

« ForrigeFortsæt »