Billeder på siden
PDF
ePub

D. Ab Jove principium, Musae; Jovis omnia plena; 60 Ille colit terras; illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas,
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures!

65

70

M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum "Formose, vale, vale," inquit, "Iolla.”

75

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

80

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90
Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas :
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

M. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

95

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.

100

M. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus ApolloTres pateat caeli spatium non amplius ulnas.

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

105

110

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES musae, paulo majora canamus.
Non omnes arbusta juvant humilesque myricae;
Si canimus silvas, silvae sint consule dignae.

Ultima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere et quae sit poteris cognoscere virtus ;
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua san
pascentes vestiet agnos.
"Talia saecla," suis dixerunt, "currite," fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deum suboles, magnum Jovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum;
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

35

40

45

50

55

60

ECLOGA V.

DAPHNI S.

MENALCAS. MOPSUS.

Men. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

Mop. Tu major; tibi me est aequum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Men. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.

Mop. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

5

Men. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, 10
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus haedos.

Mop. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto ut certet Amyntas.

15

Men. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

Mop. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant; vos coryli testes et flumina nymphis;
Cum complexa sui corpus miserabile nati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

20

« ForrigeFortsæt »