Billeder på siden
PDF
ePub

coaevi doctrinae gloria perspicui, imprimis Augustus, summis honoribus persequerentur; sed et defunctum posteri laudibus efferrent, quae vigebunt saeculorum omnium memoria. Vere ergo praedixit: „Ea tuba, cum qua loquor, ubique et diutissime audietur."

Quo majori in pretio P. Virgilii M. opera semper fuerunt, eo minus differre potui, eorum editionem juxta Codices Mstos Bibliothecae Regiae Bambergensis (et trium aliarum Bibliothecarum), postquam illis Cl. Schraderi, Clossii et Tafelii judicio, qui partem eorum corporis juris Romani edendi causa perscrutati sunt, major gloria addita est 4). Quanquam variantes lectiones e Codicibus Mstis nostris Q. Horatii Flacci communicatae eas P. Virgilii Maronis multitudine superent; has tamen tanti momenti esse arbitror, ut ad eruendum perspiciendumque verum textum non minus conferre possint. Inter Codices primo memorandus est ille Gaibacensis, cujus jam meminit Cl. Heyne ");

4) Prodromus corporis juris civilis a Schradero, Clossio et Tafelio, Professoribus Tubingensibus, edendi. Inest totius operis conspectus; subsidiorum ad Institutionum criticam recensionem et interpretationem spectantium enumeratio; editionis ipsius specimen. Berolini apud G. Reimerum. MDCCCXXIII. 8. p. XII, 336, et LXXIII. 5) P. Virgilius M. varietate lectionis et perpetua adnotatione illustratus a Chr. G. Heyne. Ed. III. Lips. ap. Fritsch 1798. 8. Vol. V. p. 421. §. XXII: „Du. dum mihi innotuerat Codex Erfurtensis e libraria suppellectili coenobii Portae Coeli, misso quoque ad me lectionis specimine, unde intellexi ex eodem eum cum Gothanis fonte fluxisse. Audieram

sed non' pro merito, quòd cuivis lectori ex pro latis meis varietatibus patebit. Codex hic in 4. majori, N. 1796 in bibliotheca Gaibacensi insignitus, constans 174 foliis, quorum quodvis longitudinem 10 poll. 9 lin. latitudinem 8 poll. Bavar., ac quaevis pagina 29 versus habet, continet omnes libros Maronis Aeneidos, exceptis viginti quatuor ultimis versibus. Juxta specimen III. a me datum scriptura medii saeculi XI. esse videtur ad normam Mabillonii de Re diplom. p. 369. N. 2. Ex Cod. Reg., licet sex valde coaevi scriptores Codicem Nostrum perfecerunt, ut Cl. Degen in citato programmate ) fuse jam docuit, nempe:

mox a viro doctiss. Jo Fr. Degen, A. M. Gymnasii Ansbacensis Collegio adscripto (nunc emerito Rectore Gymnasii Baruthensis), repertum Codicem, cujus descriptionem ipse dederat Progr. 1785. Ab ejus humanitate facile impetravi lectionis varietatem, moxque animadverti, esse hunc eundem Codicem cum Erfurtensi; ex claustro itaque suo pervenerat ille ad Illos Comites de Schoenborn, servaturque nunc Gaibaci in tractu Franconiae Steigerwaldensi. Criticus usus Codicis aut nullus aut exiguus est; cum indocte scriptus, nec minus indocte correctus et interpolatus sit a pluribus. Varians utique lectio e meris vitiis pravae scripturae constat; et, si qua est tolerabilis lectio, aut ex errore eam profectam esse facile intelligitur, aut jam ex aliis Codd. illa est enotata. Inserui tamen potiora (?) suis locis." 6) Einladungsschrift zum gewöhnlichen Herbstexamen, welches auf dem hies. hochf. ill. Karl Alexandrinum am 19. Sept. 1785 seinen Anfang nimmt. Beitrag zu Nachrichten von alten Handschriften. Onolzbach, gedruckt bei J. D. Messerer, Hof- und Kanzleibuchdrucker. 1785. 4.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »