Billeder på siden
PDF
ePub

Quem fugis, ah demens? habitarunt dî quoque

silvas,

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

60

Te Corydon, Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65
Adspice, aratra jugo referunt suspeusa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

70

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Álexin.

PALAEMON.

ECLOGA III.

PALAEMON.

MENAL CAS. DAMOETAS.

M. Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei? D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. M. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,

1

60) Menag. II. Quam f. Vi. a dem. 61) Pier. quae condidit. 62) Burmann colit. Rom. colant. 63) Rom. capellas. Torva est truculenta, ipso aspectu terribilis. Hic Corydon ardoris sui impetum excusare putandus est. 64) Hic versus abest a pluribus codicibus. Cytisus est fruticis genus, rhamno similis, colore albicante, ramis fere cubitalibus, iucundo foliorum odore et sapore, apibus et capris gratum. 65) Voluptas, libido, amor. 66) Leid. iugo ut referant. Aratra inverso vomere, ut solum verrant, protracta. 67) Pier. discedens, al. descendens 69) Al. O Corydon. 70) Heins. tibi est. Debuerat dudum vites et ulmos amputare, et opus inchoatum et omissum absolvere, dum amori indulgens curam operis rustici negligerat. 71) Markland. potior. V. i. saltim. 72) Burm. para Molli, sc. flexili. 73) V. i. fastidit Alexis

ECLOGA III. 3) Vulgo ovis. 4) Al. ille veretur. Dum ipse Aegon Neaerae assidet, hic mercede conductus gregem ejus perdit.

Hic alienus oves custos bis mulget in hora;
Et succus pecori et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.

5

M. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 10
Atque mala vites incidere falce novellas.

D. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas;

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. Quid domini faciant, audent quum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

15

20

M. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera 25

5) V. i. ovis. Mentel. mulgit. 6) Idem lac, qui matribus quidem nativus est succus, foetibus autem s. agnis alimentum. 7) Servius Parcius; istu viris exprobranda esse cautius, scito 8) Non me latet, te inter greges hircis intuentibus, et in ipso sacello Nympharum turpi libidine pollutum esse. 9 Sacellum est parva aedicula, saepe antrum. Faciles Nymphae risere sacrilegum hoc facinus. 10) Vulgo Myconis. Noto ironiae genere Menalcas de se praedicat flagitium alterius. Arbustum est locus arboribus consitus. 11) Mala falce, obtusa, rubigine exesa, qualis falx ramis et vitibus tanto magis nocet. 12) Al. Daphnidos. Recriminatur hic, simileque ejus, quo se petitum videbat, malitiae et invidiae flagitium objicit Menalcae. 14) Quae donata, arcus sc. et calamos. 15) Ven. aliquid. Rottend II. aliquem. 16) Vulgo facient. Moreti facerent. Al. Quid facient domini fures, s. servi. 17) Menag. et Goth. I. Nonne ego. 18) Lycisca est canis ex lupo et cane editus. 19) Al. Et dum. 20) Coge pecus, quod dispersum vago discursu palabatur. Tityrum aut Damonis servum aut eum intelligere debemus, qui ejus pecus pasceret. Carecta est locus, ubi mulae sunt carices. Carex, junci genus commune. planta ex arundineo genere. 23 Rott. II quem mihi. Si nescis, ut hoc scias, ne hoc ignores. 24) Non furtum factum, sed debitum a Damone esse exactum, profitetur Damoetas. 25) Goth. I. haut unquam. Medic, haud. Cantando tu illum vicisse te ais?

30

Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.

In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;

ses,

35

40

45

26) Rom. Vincta. Al. num tu in triviis, multo minus in certamine. 27) Heins. misere. Al. dispergere. Disperdere, vitiare, corrumpere, pro canere. 28) Vicissim, ad reciprocum carmen referendum. 29) Vitulam, proprie juvencam, siquidem jam foetus binos enixa est. Ne forte recumecum gratis certare. 31) Pignus dictum pro sponsione. 32) V. 1. quicquam. 33) Schrader infesta. 34) Alter et haedos, foetum pecoris. h. e. matrum caprarum, numerat. 35) Leid. tute multo ipse. Ed. Ven. 1472. tu ipse. 36) Insanire, sc. mecum certando. 37) Alcimedontis, nomen aptius heroi, quam sculptori. 38) Servius facilis. Rom. fragilis. Tornus hoc loco parum proprie dictus pro scalpro, seu cultro pastoritio ad scalpendum adhibito. Rottend. II. palante. Corymbi sunt racemi hederae in orbem circumacti. Hedera dicta pallens, quia genus ejus albo colore conspicitur. V. i. hedera. 40) Conon fuit celeberrimus mathematicus et astronomus, qui circa Ptolomaei Philadelphi tempora vixit, cuius Archimedes aliquoties tanquam sibi amicissimi et doctissimi hominis mentionem facit. Quis fuit alter de celebre astronomo loqui eum necesse est, qui caeli plagas, ortus occasusque siderum, et anni tempora in agricolarum usum descripserit. Radius proprie geometrarum virga est, qua in pulvere formas delineabant. 42) Burm. haberet arator. 43) Goth. I. Nondum. 44) Duo pocula pro uno sumuntur 45) Acan thus est genus plantae Aegypt., aeque ac herbae sylve. stris hortensisque ac topiariae, ex genere acaciarum. Pro vite hederae implicita nunc ambit ora acanthus; in media poculi area Orpheus cantans effictus est,

Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, mihil est, quod pocula laudes. M.Nunquam hodie effugies; veniam, quocunque vocaris. Audiat haec tantum... vel qui venit, ecce, Palaemon.

Efficiam, posthac ne quemquam vocé lacessas.

50

D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla;
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
Et munc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

D. Ab Jove principium, Musae; Jovis omnia

plena.

60

Ille colit terras; illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus,
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella;
Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

65

46) Goth. I. in medium. Rott. II. sequaces pro sequentes. Orpheus, Apollinis et Calliopes filius, genere Thrax. 48) V. i. spectes- laudas. Menag. II. quo pocula laudes. Ven, cur p. 1. Si poculum tuum cum juvenca comparas, non est, quod illud vitula potius habeas. 49) V. i. Vocabis. Veniam etc. omni conditione proposita tecum certabo. 50) Ven. Aud. haec aliquis. Parrhas, vel quis. Moret. IV. Audeat ipse Pal, V. i. Audiet. post haec. 52) Nec quemquam judicem recuso. 54 Maxime attendas. 55) Al. molli sine in. Ven, consedimus umbra. 59) Menag. et Ed. Ven. alterni pro alternis carminibus. 60) Servius: A Joue: Jovis omnia plena, quia omnium rerum mens et anima. 61) Terras amare, fre quentare et saepe in iis versari, est colere. 62) Heins.

51) V. i.

At me Ph. 63) Munera sacra Phoebo, sc. laurus et hyacinthus. 65) Burm. sed se. V. i. fuit. 66) Puer ille, cuius amore ardeo. 67) Delia est nomen amicae, quae frequenter pastorem suum conveniebat, venationis Dea. 68) Voss iamque. Amicas Veneres vocant. 69) Heins, quo concessere. Schrader consedere. Al. aerii pal., non quia aerii sunt coloris, sed quia editis in arboribus nidificant. Congessere, accumulavere festucas, floccos, nidum.

-

70

M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quoties et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures!
M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis,
Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

75

D. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iola;
Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
M Phyllida amo antea alias; nam me discedere flevit,
Et, Longum, formose, vale, vale, inquit, Iola.

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam.
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet;

70) Franc. Quae potui. V. i. poteo. 71) Mala citrea s, medica intelligi non possunt, sed Cydonia, melle condiri solita. 72) V. i. O quotiens. 73) Jam pastor ex omnibus iis blande dictis ac promissis partem saltem ratam esse et eventum habere precatur. V. i. auras. 74) Al. ipso animo

Amyntas. 75) Goth. I. Si, tu dum. Ven. ret. cerno. Pastor vult, obsequium suum fructu carere, cum puer venationi sit intentus, non suo amori. 76) Mentel. I. meus et. Phyllis fuisse intelligenda est sive serva sive amica Iolae, quem Damoetas, quasi praesentem, rogat, ut Phyllidem ad sacrum natalitium venire jubeat: alter, Menalcas, ut eius dictis obtrectet, se etiam amari ab ea dicit, quia se discedente fleverit, ac, tanquam ipsi comes adhaesura, Iolae amatori valedixerit. V. i. folla..77) Pier. vitulam. 79) Illa vox Iola, non est Phyllidis ad Iolam, cui valedicat, sed Menalcae ad Iolam, 80) Franc. imber, quod Burm. praefert, cum omnes fere huius versus voces in sibilum exeant. 81) Moret Amaryllidos. 82) Depulsis, a lacte remotis. Arbustus est arbor fructum habens, fragis similem, ut tenuiorum victus esse possit. 83) V. i. Leta. 84) Vulgo quamvis sit; al. et. Pollio notissimus gratia apud Augustum, amicitia M. Antonii, ingenio, tragoediis, studiisque suis in Virgilium Horatiumque. (Od. II. 1.) 85) Pierides, musae novem sic dictae a Pierio Thessaliae monte. 86) Nova, nunquam antea facta, praeclara. 87) Rom. cornum. 88) Ed) Ven. et Mediol. qui te quoque gaudet; sed sic non supplendum est pervenisse ad felicitatem.

« ForrigeFortsæt »