Billeder på siden
PDF
ePub

Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
Aut age diversos; et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili propriamque dicabo:
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.

70

75

Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes, Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias; tu das epulis accumbere divům, Nunborumque facis tempestatumque potentem.

80

laec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85. Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

sequitur clamorque virum stridorque rudentum.

Fripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether;
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;

90

90

7:

69) C. 6. puppis. 70) Vulgo diversas. Oudart corpora dissice. Reg. gl. divide. Hamb II. discute. Leid. et Moret. I. vento pro ponto. 71) Nymphae sunt proprie minora aquarum numina. 72) C. i. 8. 9. Deiopea, al Diopea, Diopeam. Medic. quae formam pulcherrima, graecismus. Bigot quae forma est. C. 8. quae est. 73) Pronuntiandum est connubjo. 74) C i. 6. 7. Omnis 75) Bigot. prole bcatum. C. 8. faciet. Innuit hic Aeolum liberis fuisse hactenus infelicem. 76) Burm. Aeolus e contra. Hamb. quod optas. C. 9. E contra. C. 7. Aeolus contra. 77) Zulich, labos, sc. recte ne haec an secus a me postules, tu ipsa videris. C. 8 Capescere. 78) Goth. I. quodcunque hic Sensus est tuis in me officiis debeo totum hoc ventorum regnum, quod mihi a Jove impetrasti, quin et ipsum inter deorum ordines locum. 79) Rom. Concilia, benevolentiam a Jove im. petrando. 80) Hamb. II. parentem. 81) Conversa cuspide hastae, quam diis gestare solenne est 682) Burm. at venti. 84) Markland. tortum. 85) Goth. III crebrisque. C. 8. crebreque. Eurus est ventus ab oriente. a meridie. 86) Al. Affricus. 87) Rudens funis nauticus 88) Hamb. Arripiunt. Burm. Abripiunt 89) C. 8. incumbat. 90) Graevii MSS. aer. Saepe fulmina cum tonitru e coelo cadunt.

Notus s. Auster

Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati!
Quis ante ora patrum Trojae sub moenibus altis 95
Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra?
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!

Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus

mons

100

aquae

105

Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras;
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto 110
In brevia et Syrtes urguet, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.

95) C. 8. Quis. 96) Oppetere, sc. mortem. 97) C. 7. Titide. 8. Tiride. Hamb. I. decumbere flammis, sed Diomedem Tydei filium, potissimum inter Achivos memorat, quoniam cum eo congressus Aeneas a Venere morti ereptus fuerat. 98) Bigot. tua hanc animum. 99) Al. et, ut ingens. Saevus, fortis, bonam in partem sumitur. Aeacidae, s. Achillis, qui nepos fuit Aeaci. Hector, Priami et Hecubae filius. 100) C. i. undas. Medic. Sarpédo, Jovis ex Laoda. mia filius, Lyciae rex, Priamo in auxilium venit, et a Patroclo occisus est. Simois est fluvius Troadis, ex Ida monte, per agrum Trojanum in Scamandrum profluens. 101) Al cod. pectora. C. 8. virum et. 102) Procella ab aquilone incitata, qui ventus septentrionalis etiam Boreas dici. tur. 193) Ed Junt aversa. Medic. fluctumque. C. 9_vela. C. 7. Vellum ferit et lacerat vis a prora irruens. 10 Burm. proram advertit. Leid prora advertit; navis fluctibus dat latus, incerta in hanc vel illam partem fertur. 105) Hamb. II. proruptus, propter altitudinem cumulatae aquae. 108) Goth. III. arreptas. Burm adreptas. Sprot ud saxa. Hamb. I. ducit. C i. 8 Tris. 109) Al mediisque in fl.. med. quae fl, med. in fl. Arae s. Aegimuri insulae sunt ex adverso Carthaginis in mari sitae. 10) C. i 8. Tris, et ita saepius. 111) C i. Syrtis. C. 7. urg.t, mirabile. Syrtes sunt vadosa loca, qualia alias littorum sunt, ad oras Africae. C. 9. Syrtes agitat. 112, Hamb. Impellitque. C. 8. agmine.

115

Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit; excutitur pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto;

120

Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

125

Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disjectam Aeneac toto videt aequore classem; Fluctibus oppressos Troas coelique ruina. Nec latuere doli fratrem Junonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:

-

130

113) Puget. ipsumque vehebat. Al. Oruntem. C. 7. Oren. tem. C. 8. Orontem. Lycii sunt Asiae minoris populi, inter Cariam et Pamphyliam, qui Troianis in auxilium venerant, 114) Al. ingenti vertice, h. e. procella coni. Servius explicat a puppi, quam ait esse verticem navis. 116) Hugen, istam. C. 9. solvitur. 117) Deest in binis cod. et. Medic. Vertex. 118) Hugen. gurg. summo. C. 9. nantes rari. 119) Al Troica. Arma virum, erant militum arma in puppibus religata. 120) Sprot. Jam invalidam. Moret 1. navim. Ilionei Achatae est casus genitivus. 121) Aletes Troianus, ut Abas. C. 8. Haletes, qui vir praecipui consilii et auctoritatis inducitur. A bas est forte is, qui a Lauso Mezentii filio occidetur 122) C. 8. et Heins. Vincit. Hamb. I laterum laxis. Tempestas solvit navium latera, ut aqua subiret. 123) Goth. III. remis fatiscunt, solvuntur, ut ri. mas agant. Imbrem vel pluviam, vel maris aquam. 125) Zulich Immensamque. Markland. hiemen ut sensit. 9, sentit. 126) C. 7. et Leid. ab alto. Stagna pro mari, quod erutum et exturbatum erat ex fundo vada pro locis in mari, ubi parum aquae et multum arenae est. 128) Bigot. Dejectam toto Aeneae. Leid. Disiectamque. Graev. Disectam. Mentel. III. vidit. Zulich. navem. 129) Rom. ruinam, sc. ventum, procellam et fulmina, quae e coelo ruunt. 130) Neptunus cogitabat, hanc tempestatem Junonis machinatione esse conflatam. Neptunus dicitur frater Junonis, quia aer, quae Juno est, confinis est aquae, qui Neptunus. 131) Poeta Eurum et Zephyrum pro toto ventorum agmine ponit, hunc ab occidente, illum ab oriente. C. 7. demum talia.

[ocr errors]

C.

[ocr errors][ocr errors]

Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Jam coelum terramque meo sine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego. Sed motos praestat componere fluctus. 135
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos: illa se jactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

140

145

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat;
Collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridentis
Et vastas aperit Syrtes, et temperat aequor;
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac, veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus;

Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat; 150
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Iste regit dictis animos, et pectora mulcet:

Al.

132) C. 8. et Sprot. fid. nostri. 133) Parrhas. terram coelumque meo sine jussu. 134) Menag. I. audetis et tantas tollere rerum perturbationes. 135) Bigot. Quis ego. Vos ego sc. puniam; sed melius quos ego gravissime ulciscar. 136) Non simili, sed graviore poena. Si in posterum tale quid ausi eritis, non impune feretis. C. 9. consimili. 138) Parrhas. pelagi imperium. Leid. gloss. magnumque trid. 139) Immania saxa,sc. Aeoliarum insularum. 140) Al cod domus, al. jactat, ai. regnat. C. 8. ille. 142) Hamb. I. citius dicto. Menag. II. timida. C. 6. Haec ait. 144) Cymothoe Nereis. C. 7 annixus. 145) C. i. 6. navis. Goth. I. Detendunt, Hamb. I. levat atque. Dorvill. ille tr. Goth III. tridentem. 146) Graev. Et magnas. C. 8. Sirtae, via ex arenosis vadis facta, ut naves expedire se possent. 147) Pier. pellabitur. 148) Burm. Et veluti in magno populo, s. in m. p Moret II. magna sc. seditio. Oudart. coacta. C. 9. in populo magno. 149) Al. fervetque. Neptuni prospectu mare placatur, ut populi seditio aspectu viri auctoritate conspicui. 150) Bigot. Jam fasces. Hamb. II. et tecta. Zul. et tela. Freinshem. sudes et saxa ad Florum III. 21. 151) Hamb. II. gravem populi. 152) Burm. arreptisque. Zul. et Leid, erectis. Heins. abstant, al. astant, C. 8. astat. C. 7. arrectis. 153) C. 1, 6, 7, 8, 9. Ille regis.

155

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto, Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

160

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus; insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In coelum scopuli; quorum sub vertice late Aequora tuta silent; tum silvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. 165 Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum; Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo;

Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent; unco non alligat ancora morsu,
Huc septem Aeneas collectis navibus omni

170

Ex numero subit; ac, magno telluris amore
Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis, Cerealiaque arma,

175

154) Moret. II. Sic omnis. Bigot. pelagi cunctus. Puget. cecidit furor. Heumannus conj. aequore. C. 7. cunctis. 155) Sprot. Aspiciens. Moret. I. coelo sine que. 156) Leid. Flectat. Mentel. III. Flexit. Rom. et al. fluctu que volans; sed curru celeri. 157) Leid. Aenidae. Goth. II. Aeneidae Hamb. II. lit. tora proxima. Fessi tempestate Troiani ad Libyae litusdeferuntur. 159) In secessu longo, sc. littoris. Portum appellat tutam navium stationem, quoniam insula obiecta ven. torum et fluctuum vim excipit. 160) Menag. II. obiectum. Hamb. I. amnis. Quibus, sc. ad quae. C. 8. abiecta. 161) Hamb. II. Scinditur, inque sinus. Sprot. sese scidit unda. 162) Puget. rupes vastae. 163) Rottend. II. lato. 164) Medic. et al. scaena s. prospectus. C. 8. silvis dum. 166) C. 1. pandentibus. Graev. Fronde. Goth. I. aversa; sed de interiore continentis littore hoc est intelligendum, quod est adversum intrantibus sinum. 168) Menag. I. Hinc f. C. 6, 8. navis. 109) Rottend. 11. aequora. Scaliger emendabat ullo non. 171) Parrh. subiit. 172) C. 6, 7. et Goth. I. Troes potiuntur, sed Goth. III. spaciantur Tr. 173) Artus unda marina madidos. C. 8. tabantis. C. 6. tabentis. C. 7. arctus. 174) C. 1, 7, 8. silicis. Heins. Hinc pr. excussit, sed male. 176) G. 8. flammas. Plures cod. ex fomite. Moret. I. a fomite. 177) Cerealia arma, i. e. instru menta ad coquendum panem. Burm. correptam. Virgilii Opera.

Al.

14

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »