Billeder på siden
PDF
ePub

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM

LIBRI XX

EX RECENSIONE

MARTINI HERTZ.

EDITIO MINOR ALTERA.

VOLVMEN PRIVS.

E

LIPSIAE

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI

MDCCCLXXXVI.

[blocks in formation]

DEPARTMEN CLASSICS

Gift of James in Paton Aug. 1, 1929

SEVER 27

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI

SODALIBVS SVAVISSIMIS PARISINIS ET ROMANIS

A. MDCCCXLVI ET MDCCCXLVII

SINGVLARI PROVIDENTIAE GRATIA MECVM SVPERSTITIBVS

HENRICO DE BRVNN

RVDOLPHO DARESTE

GVILELMO HENZEN

THEODORO MOMMSEN

TYCHONI MOMMSEN

F. MAXIMILIANO MVELLER

CVRTIO DE SCHLOEZER

SACRVM

PRAEFATIO.

A. Gellii Noctes Atticae ex recensione mea librorum optimorum antea aut non satis aut omnino non adhibitorum fundamento superstructa in ipsa hac scriptorum Graecorum et Romanorum bibliotheca anno MDCCCLIII editae atque me ne certiore quidem facto sola fere anni notatione in indice mutata a redemptore aliquotiens repetitae sunt. At nunc iam non simplici iteratione, sed correctione et emendatione illius editionis opus est. Nam tum fidae quantum fieri posset imagini optimae quae dicitur traditionis proponendae maxime intentus, sciens multa intacta reliqui, quae non nisi artificiosiore atque haud raro satis contorta interpretatione vel inter Gellii, hominis archaicae Latinitatis ac singularis sententiarum linguaeque figurationis studiosi, verba locum obtinere posse ne tum quidem ignorabam. Iam vero librorum illorum scripturis in editione Berolinensi (h) a. MDCCCLXXXIII et MDCCCLXXXV patefactis non est, cur timiditati illi protinus indulgeatur. Exhibeo igitur nunc etiam in hac editione minore altera Noctes Atticas multo emendatiores quam in priore illa factum est, adiutus et iis virorum doctorum studiis, de quibus h' II p. cxxxvi sqq. et CXLIV dictum est, et prudentibus consiliis nuper mecum communicatis tum publice a benivolis ac gnaris editionis illius Berolinensis censoribus Adamo Eussner*),

*) Wochenschr. f. klass. Philol. 1886, 13, 389 sqq.; litt. Centralbl. 1886, 14, 474 sqq.

« ForrigeFortsæt »