Billeder på siden
PDF
ePub

PREFACES TO FIRST AND SECOND

EDITIONS.

AUCA sufficient ad huius Anthologiae rationem exponendam. Desideranti mihi aliquoties eiusmodi Latinae poeseos quasi speculum, quod et multum in manibus esset, et exquisitioribus carminibus animum recrearet redintegraretque, operae pretium visum est, quantum temporis ex quotidianis negotiis superesset, ad hoc opusculum contexendum conferre. Igitur complura ab omni vatum Romanorum perpetuitate petita et in ordinem digesta, e libris qui ad extremum volumen enumerantur, exscribenda curavi. Illud in unoquoque carmine deligendo spectavi, ut quantum fieri posset, totum quiddam ante oculos proponeretur, in quo legentium animus haerere posset atque acquiescere. Viros doctiores spero veniam daturos, si parum novi de meo allati notulis insit, si quid minus affabrè compositum sit, denique si quaedam

reperiantur.

dulcissima nusquam apud haec quae excerpsimus Neque enim tam erat in votis ut omnes undique flosculos carperem, quam ut huiusmodi studiis quasi calcar adderem. Quod si his lectitandis vel memoriae mandandis, unus et alter iuvenis

'integros accedere fontis

maiore cum fructu assueverit, huic nostro labori, vel potius laborum oblectamento, abundè satisfactum erit.

Etonae,

Kal. Febr. MDCCCLXV.

In his curis secundis pauca omisi, nova quaedam intertexui, difficiliora paullo locupletius annotatiunculis instruere tentavi. Vergilio eiusque aequalibus aut omnino aut magna ex parte supersedere in animo fuerat; quo latior campus minus notis poematis pateret. Quod ne facerem nonnihil obstitit. Nam ut recentiorum poematum lectores fructum inde percepturi sunt, ita eorundem vitia declinandi causa, ad Augustei aevi normam etiam atque etiam re

mittendi sunt. Prope ausim dicere de re poetica, quod Quintilianus de Cicerone dixit. • Ille se pro

fecisse sciat, cui Vergilius valdè placebit.'

Etonae,

Pridie Kal. Iul. MDCCCLXIX.

VIRO DE ETONENSIBVS EGREGIE MERITO

CAROLO O. GOODFORD, S. T. P.

COLLEGII REGALIS B. MARIAE DE ETONA

PRAEPOSITO

GRATI ANIMI IVSTAEQVE REVERENTIAE ERGO

HANC ANTHOLOGIAM

D.D.D.

EDITOR.

« ForrigeFortsæt »