Billeder på siden
PDF
ePub

Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos―aderit iam tempus-honores,
Cara deum soboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater
adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia mentes
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

LXIII.

Bucolica. Ecl. ix.

Lycidas. Moeris.

Lycidas.

ZUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena

nostri,

Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles

Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina,

fagos

Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu,

tua nobis

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus

herbis

Spargeret, aut viridi fontis induceret umbra?

Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?. Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capel

[ocr errors]

las,

Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto."

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae, Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae, Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. "Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in un

dis?

Hic ver purpureum, varios hic flumina circum Fundit humus flores, hic candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites; Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M." Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ?

Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes." Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos

Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

L. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae;
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
Incipit adparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque-minus via laedit—eamus;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat,

agamus;

Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

LXIV.

Georgicon. Lib. i.

Labour.

EC tamen, haec cum sint hominumque boumque labores

Versando terram experti, nihil inprobus

anser

Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris
Officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

:

Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos iussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit,
Ut varias usus meditando extunderet artis
Paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.

« ForrigeFortsæt »