Dulce viatori lasso in sudore levamen, Cum gravis exustos aestus hiulcat agros: Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis Lenius aspirans aura secunda venit, Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, Tale fuit nobis Mallius auxilium.
Catullus at his Brother's Grave.
ULTAS per gentes et multa per aequora
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequicquam alloquerer cinerem. Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
U quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito puri sermonis amator; Lenibus atque utinam scriptis coniuncta foret vis, Comica ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres ! Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti.
Quo me detrusti paene extremis sensibus ? Quem nulla ambitio, nulla unquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco
Viri excellentis mente clemente edita
Submissa placide, blandiloquens oratio. Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt, Hominem me denegare quis posset pati? Ego bis tricenis annis actis sine nota Eques romanus ex lare egressus meo Domum revortar mimus.
Uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.
Fortuna, immoderata in bono aeque atque in malo, Si tibi erat libitum, litterarum laudibus Florens cacumen nostrae famae frangere, Cur, cum vigebam membris praeviridantibus, Satisfacere populo et tali cum poteram viro, Non flexibilem me concurvasti, ut carperes? Nunc me quo deiicis? quid ad scenam adfero? Decorem formae an dignitatem corporis, Animi virtutem an vocis iucundae sonum? Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat. Sepulcri similis nihil nisi nomen retineo.
ICELIDES Musae, paulo maiora cana
Non omnis arbusta iuvant humilesque
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cymaei venit iam carminis aetas: Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; Iam nova progenies caelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Inrita perpetua solvent formidine terras. Ille deum vitam accipiet divisque videbit Permixtos heroas et ipse videbitur illis, Pacatumque reget patriis virtutibus orbem. At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu Errantis hederas passim cum bacchare tellus Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. Occidet et serpens, et fallax herba veneni Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum. At simul heroum laudes et facta parentis Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, Molli paulatim flavescet campus arista, Incultisque rubens pendebit sentibus uva, Et durae quercus sudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo Delectos heroas; erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
« ForrigeFortsæt » |