Billeder på siden
PDF
ePub

Quod superest arvi, tamen id natura sua vi
Sentibus obducat, ni vis humana resistat
Vitai causa valido consueta bidenti

Ingemere et terram pressis proscindere aratris.
Si non fecundas vertentes vomere glebas
Terraique solum subigentes cimus ad ortus,
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras,
Et tamen interdum magno quaesita labore
Cum iam per terras frondent atque omnia florent,
Aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
Aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae,
Flabraque ventorum violento turbine vexant.
Praeterea genus horriferum natura ferarum
Humanae genti infestum terraque marique
Cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
Adportant? quare mors immatura vagatur?
Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni
Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit,
Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst
Cui tantum in vita restet transire malorum.
At variae crescunt pecudes armenta feraeque
Nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
Almae nutricis blanda atque infracta loquella,
Nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
Denique non armis opus est, non moenibus altis,
Qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
Tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.

v. 200-234.

XXXVII.

The Seasons.

T ver et Venus, et veris praenuntius ante
Pennatus graditur zephyrus, vestigia
propter

Flora quibus mater praespargens ante viai
Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
Inde loci sequitur calor aridus et comes una
Pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
Inde aliae tempestates ventique secuntur,
Altitonans Volturnus et auster fulmine pollens.
Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem,
Prodit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus
algor.
v. 737-747.

XXXVIII.

Humanizing Influences.

NDE casas post quam ac pellis ignemque pararunt,

Et mulier coniuncta viro concessit in

unum

Conubium, prolemque ex se videre creatam,
Tum genus humanum primum mollescere coepit.
Ignis enim curavit ut alsia corpora frigus
Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
Et Venus inminuit viris puerique parentum

Blanditiis facile ingenium fregere superbum.
Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
Finitimi inter se nec laedere nec violari,
Et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
Vocibus et gestu cum balbe significarent
Imbecillorum esse aecum misererier omnis.

v. 1011-1023

XXXIX.

Superstition..

GENUS infelix humanum, talia divis

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!

Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris! Nec pietas ullast velatum saepe videri

Vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas

Ante deum delubra nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
Templa, super stellisque micantibus aethera fixum,
Et venit in mentem solis lunaeque viarum,
Tunc aliis oppressa malis in pectora cura
Illa quoque expergefactum caput erigere infit,
Nequae forte deum nobis inmensa potestas
Sit, vario motu quae candida sidera verset.

Temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
Ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,

Et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
Solliciti motus hunc possint ferre laborem,
An divinitus aeterna donata salute
Perpetuo possint aevi labentia tractu
Inmensi validas aevi contemnere viris.
Praeterea cui non animus formidine divum
Contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
Fulminis horribili cum plaga torrida tellus
Contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
Non populi gentesque tremunt, regesque superbi
Corripiunt divum percussi membra timore,
Nequid ob admissum foede dictumve superbe
Poenarum grave sit solvendi tempus adultum ?

v. 1194-1225.

XL.

LIB. VI.-The Plague of Athens.

EC requies erat ulla mali: defessa iace

bant

Corpora. Mussabat tacito medicina ti.

more,

Quippe patentia cum totiens ardentia morbis
Lumina versarent oculorum expertia somno.
Multaque praeterea mortis tum signa dabantur,
Perturbata animi mens in maerore metuque,
Triste supercilium, furiosus voltus et acer,
Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,

Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus umor.

*

Praeterea iam pastor et armentarius omnis Et robustus item curvi moderator aratri Languebat, penitusque casa contrusa iacebant Corpora paupertate et morbo dedita morti. Exanimis pueris super exanimata parentum Corpora nonnumquam posses retroque videre Matribus et patribus natos super edere vitam. Nec minimam partem ex agris is maeror in urbem Confluxit, languens quem contulit agricolarum Copia conveniens ex omni morbida parte.— Confertos ita acervatim mors accumulabat. Multa siti protracta viam per proque voluta Corpora silanos ad aquarum strata iacebant.

v. 1178-1187, 1252-1265.

G. VALERII CATULLI.

XLI.

Elegy on Lesbia's Sparrow.

UGETE, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,

Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:

« ForrigeFortsæt »