Billeder på siden
PDF
ePub

Confecti languent, eadem tamen omnia restant,
Omnia si pergas vivendo vincere saecla,
Atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'
Quid respondemus, nisi iustam intendere litem
Naturam et veram verbis exponere causam ?
Grandior hic vero si iam, seniorque queratur
Atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
Non merito inclamet magis et voce increpet acri?
'Aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce que
rellas.

Omnia perfunctus vitai praemia marces.

Sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
Inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

Et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
Quam satur ac plenus possis discedere rerum.
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
Aequo animoque agedum mage sis concede :

necessest.'

Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque ;
Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
Semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur

atra:

Materies opus est ut crescant postera saecla; Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur ; Nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.

Sic alid ex alio numquam desistet oriri

Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

v. 870-971.

XXXI..

Strenua inertia.

I possent homines, proinde ac sentire

videntur

Pondus inesse animo quod se gravitate fatiget,

E quibus id fiat causis quoque noscere et unde
Tanta mali tamquam moles in pectore constet,
Haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
Quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper
Commutare locum quasi onus deponere possit.
Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
Esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
Quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
Currit agens mannos ad villam praecipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
Oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
Aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
Aut etiam properans urbem petit atque revisit.
v. 1053-1067.

XXXII.

LIB. IV.-Fresh Woods and Pastures new.

VIA Pieridum peragro loca nullius ante Trita solo. Iuvat integros accedere fontis Atque haurire, iuvatque novos decerpere flores,

Insignemque meo capiti petere inde coronam

Unde prius nulli velarint tempora musae ;
Primum quod magnis doceo de rebus et artis
Religionum animum nodis exsolvere pergo,
Deinde quod obscura de re tam lucida pango
Carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
Nam veluti pueris absinthia taetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut puerorum aetas inprovida ludificetur
Labrorum tenus, interea perpotet amarum
Absinthi laticem deceptaque non capiatur,
Sed potius tali pacto recreata valescat,

Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
Tristior esse quibus non est tractata, retroque
Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
Carmine Pierio rationem exponere nostram
Et quasi musaeo dulci contingere melle,

Si tibi forte animum tali ratione tenere

Versibus in nostris possem, dum percipis omnem Naturam rerum ac persentis utilitatem.

v. 1-25.

XXXIII.

Clouds.

ED ne forte putes ea demum sola vagari, Quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt,

Sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa

Constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,
Quae multis formata modis sublime feruntur
Nec speciem mutare suam liquentia cessant
Et cuiusque modi formarum vertere in oras;
Ut nubes facile interdum concrescere in alto
Cernimus et mundi speciem violare serenam
Aera mulcentes motu. Nam saepe Gigantum
Ora volare videntur et umbram ducere late,
Interdum magni montes avolsaque saxa
Montibus anteire et solem succedere praeter,
Inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
v. 129-142.

XXXIV..

All Reasoning based on the Truth of the Senses.

ENIQUE ut in fabrica, si pravast regula

prima,

Normaque si fallax rectis regionibus exit,

Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, Omnia mendose fieri atque obstipa necesse est, Prava cubantia prona supina atque absona tecta, Iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantqué Prodita iudiciis fallacibus omnia primis,

Sic igitur ratio tibi rerum prava necessest Falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast.

v. 513-521.

XXXV.

Echo.

EX etiam aut septem loca vidi reddere

voces,

Unam cum iaceres : ita colles collibus ipsi Verba repulsantes iterabant docta referri. Haec loca capripedes satyros nymphasque tenere Finitimi fingunt et faunos esse locuntur, Quorum noctivago strepitu ludoque iocanti Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi Chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, Tibia quas fundit digitis pulsata canentum, Et genus agricolum late sentiscere, quom Pan Pinea semiferi capitis velamina quassans Unco saepe labro calamos percurrit hiantis, Fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

v. 577-589.

XXXVI.

LIB. V.-The Imperfection of the World.

RINCIPIO quantum caeli tegit impetus ingens,

Inde avidei partem montes silvaeque fe.

rarum

Possedere, tenent rupes vastaeque paludes
Et mare quod late terrarum distinet oras.
Inde duas porro prope partis fervidus ardor
Adsiduusque geli casus mortalibus aufert.

« ForrigeFortsæt »