Billeder på siden
PDF
ePub

Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
Te sociam studeo scribendis versibus esse
Quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro quem tu, dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
Effice ut interea fera moenera militiai
Per maria ac terras omnis sopita quiescant.
Nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
Mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
Armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
Reicit aeterno devictus vulnere amoris,
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta
Pascit amore avidos inhians in te, dea, visus,
Eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
Circumfusa super, suavis ex ore loquellas
Funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.
Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
Possumus aequo animo nec Memmi clara propago
Talibus in rebus communi desse saluti.

v. 1-43.

XXIII.

Iphigenia.

LLUD in his rebus vereor, ne forte rearis
Inpia te rationis inire elementa viamque
Indugredi sceleris, quod contra saepius

illa

Religio peperit scelerosa atque impia facta.

Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
Ductores Danaum delecti, prima virorum.
Cui simul infula virgineos circumdata comptus
Ex utraque pari malarum parte profusast,
Et maestum simul ante aras adstare parentem
Sensit et hunc propter ferrum celare ministros
Aspectuque suo lacrimas effundere civis,
Muta metu terram genibus summissa petebat.
Nec miserae prodesse in tali tempore quibat
Quod patrio princeps donarat nomine regem ;
Nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
Deductast, non ut sollemni more sacrorum
Perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
Sed casta inceste nubendi tempore in ipso
Hostia concideret mactatu maesta parentis,
Exitus ut classi felix faustusque daretur.
Tantum religio potuit suadere malorum.

v. 80-101.

XXIV.

LIB. II.-Philosophy the Solace for Care.

UAVE, mari magno turbantibus aequora

ventis,

E terra magnum alterius spectare laborem;

Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa tua sine parte pericli.

Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios passimque videro
Errare atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quoi
Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
Incundo sensu cura semotu' metuque?
Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,
Delicias quoque uti multas substernere possint.
Gratius interdum neque natura ipsa requirit,
Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
Nec domus argento fulget auroque renidet
Nec citharae reboant laqueata aurataque tecta,
Cum tamen inter se prostrati in gramine molli
Propter aquae rivum sub ramis arboris altae
Non magnis opibus iucunde corpora curant,
Praesertim cum tempestas adridet et anni
Tempora conspergunt viridantis floribus herbes
Nec calidae citius decedunt corpore febres,
Textilibus si in picturis ostroque rubenti
Iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

v. 1-36

XXV.

Distant Objects seem to be at rest.

AM saepe in colli tondentes pabula laeta
Lanigerae reptant pecudes quo quamque

vocantes

Invitant herbae gemmantes rore recenti,
Et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
Omnia quae nobis longe confusa videntur
Et velut in viridi candor consistere colli.
Praeterea magnae legiones cum loca cursu
Camporum complent belli simulacra cientes,
Fulgor ibi ad caelum se tollit totaque circum
Aere renidescit tellus supterque virum vi
Excitur pedibus sonitus clamoreque montes
Icti reiectant voces ad sidera mundi,

Et circumvolitant equites mediosque repente
Tramittunt valido quatientes impete campos.
Et tamen est quidam locus altis montibus unde
Stare videntur et in campis consistere fulgor.

XXVI,

v. 317-332.

A Cow in search of her Calf.

AM saepe ante deum vitulus delubra decora

aras

Turicremas propter mactatus concidit

Sanguinis expirans calidum de pectore flumen ;

At mater viridis saltus orbata peragrans
Noscit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
Omnia convisens oculis loca si queat usquam
Conspicere amissum fetum, completque querellis
Frondiferum nemus absistens et crebra revisit
Ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
Nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
Fluminaque illa queunt summis labentia ripis
Oblectare animum subitamque avertere curam,
Nec vitulorum aliae species per pabula laeta
Derivare queunt animum curaque levare:
Usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
v. 352-366.

XXVII..

The Atoms of each kind are infinite.

ED quasi naufragiis magnis multisque

coortis

Disiectare solet magnum mare transtra guberna

Antemnas proram malos tonsasque natantis,
Per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
Ut videantur et indicium mortalibus edant,
Infidi maris insidias virisque dolumque
Ut vitare velint, neve ullo tempore credant
Subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
Sic tibi si finita semel primordia quaedam
Constitues, aevom debebunt sparsa per omnem

« ForrigeFortsæt »