Billeder på siden
PDF
ePub

In volgum ambiguas, et quaerere conscius arma. Nec requievit enim, donec Calchante ministroSed quid ego haec autem nequiquam ingrata re

volvo ?

Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas;
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
Moliri et longo fessi discedere bello;
Fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti
Interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
Cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica." Volgi quae vox ut venit ad auris,
Obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios; quae sint ea numina divom,
Flagitat. Et mihi iam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce sua quemquam aut opponere morti.

Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, Conposito rumpit vocem, et me destinat arae. Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere.

Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae;
Eripui, fateor, leto me et vincula rupi,
Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulcis natos exoptatumque parentem ;
Quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te per superos et conscia numina veri,
Per si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum
Tantorum, miserere animi non digna ferentis.

His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arta levari
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis;
Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
Noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
Quo molem hanc inmanis equi statuere? quis auctor?
Quidve petunt? quae religio? aut quae machina
belli ?

Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait, vos arae ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:

Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
Fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas,
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
Sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu-
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
Roboribus textis caeloque educere iussit,

Ne recipi portis, aut duci in moenia posset,
Neu populum antiqua sub religione tueri :
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
Tum magnum exitium-quod di prius omen in ipsum
Convertant!-Priami imperio Phrygibusque futu-

rum;

Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis

Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.
v. 77-198.

LXXXI.

Laocoon.

IC aliud maius miseris multoque tremendum

Obiicitur magis, atque inprovida pectora

turbat.

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta-
Horresco referens-inmensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae superant undas; pars cetera pontum
Pone legit sinuatque inmensa volumine terga;
Fit sonitus spumante salo. Iamque arva tenebant,

Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Inplicat et miseros morsu depascitur artus;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno,
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt saevaeque petunt Tritonides arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
v. 199-227.

LXXXII.

The Ghost of Hector.

EMPUS erat, quo prima quies mortalibus aegris

Incipit et dono divom gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largosque effundere fletus, Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. Hei mihi, qualis erat (quantum mutatus ab illo

« ForrigeFortsæt »