Billeder på siden
PDF
ePub

in amicis haberi, et debere malim nemini, quam tibi. Licet enim tu obliviscaris, si cuiquam quidquam gratum et bene feceris, at ego memini, et omni opera hoc semper egi, ne erga te viderer ingratus. Hoc non melius a me ostendi potuisse arbitratus sum, quam magna in obeundo munere diligentia, curisque et cogitationibus ad tuendam pro mea parte Academiae nostrae gloriam referendis. Hoc etiam nomine Horatium meum accipies, alibi quidem inchoatum, Leidae tamen absolutum.

Horatium enim iam a pueritia amare coepi. Pulchrae et graves sententiae, quibus tamquam clarissimis gemmis carmina ornavit, animum mihi ita movebant, ut eas brevi tenerem memoriter omnes, et frequenti cogitatione repeterem. Crevit iste amor cum aetate, mihique esse videbar beatus, quum similes sententias apud Graecos poëtas legens, Horatium se ad Graecorum imitationem composuisse, in formando etiam orationis colore, deprehenderem. Primae adeo annotationes Graeca fere spectabant, deinde aliae atque aliae accessere, interdum etiam Critici generis, pro illa scilicet aetate. Atque haec fere sine interpretibus, qui quidem in aliquo numero et honore habentur.

In istis annotationibus componendis si magnam perceperam, ut percepi, voluptatem, ita incredibili afficiebar dolore, postquam, paratis mihi identidem incognitis adhuc editionibus, pleraque esse occupata et melius explicata intelligebam. Et nondum videram Bentleium. Lectis autem Bentleii commentariis, omnis plane labor meus, quem iam aliquot annos Horatio impenderam, frustra fuit. Nonnulla enim, quae superiorum diligentiam effugerant, ego autem me primum invenisse arbitrabar, non effugerant acutissime cernentem Britannum, cuius ego sagacitatem et doctrinam repetita lectione ita admiratus sum, ut in magno pudore et desperatione Horatium et omnia Horatiana mea abiicerem. Hoc erat, mihi dicebam, post Homerum canere Iliadem, hoc Roscio spectante prodire in scenam. Unicum supererat solatium, quod ista lectione et commentatione Horatium et alios scriptores paullo melius cognoveram, et in his literis aliquantum profeceram.

Interea vitae meae ratio ita ferebat ut adolescentibus inter

Collot d'Escury Heer van Heinenoord. In 's Gravenhage en te Amsterdam. Bij de Gebroeders van Cleef, 1824-1844. Sunt Volumina IX. Opere non absoluto auctor mortuus est Hagae Comitum a. 1845, natus Roterodami a. 1773. Maiores illius habitabant in Bretania, variis muneribus, pace belloque gestis, illustres. Antiquato Nannetensi edicto, vexati, ut Hugonotae, bonis publicatis, in Hollandiam fuga evaserunt. Nec fuit cur illos novae patriae, aut patriam illorum poeniteret.

dum selecta Horatii carmina interpretarer. Hic vero expertus sum, quid sit discere docendo, et quam probe te ipsum scire oporteat, quod aliis recte tradere velis. Versus et dicta poëtarum clara voce sonare, animo ad lacrymas usque commoveri, non est difficile. Sed eorundem versuum et dictorum sententiam simpliciter et perspicue enarrare, obiectas difficultates ita expedire, ut tibi ipse et te rogantibus satisfacias, hoc saepe non facile est. Me quidem multa, quae recitanti plana videbantur, explicantem retinebant. Consultis interpretibus, Bentleio etiam, quique post Bentleium exstitere, incertior plerumque eram, quam antea. In sententias enim plane contrarias discedentes, non minus de verborum vera lectione, quam significatione contendebant. Itaque ipse meditando aliquid invenire coactus, locum modo distinctione, modo coniectura explanavisse, nonnulla denique, quae interpretes non animadverterant, animadvertisse mihi videbar.

Fortunam primo huic labori faventem pro omine habui, et posito initio, instandum ratus, caetera esse secutura sperabam. Ab eo inde tempore ad Horatium retuli, quae Graecos Romanosque scriptores perlegens, ad rem pertinere arbitrabar, idque studium Rector Gymnasii Doccumensis deinde Harlemensis continuavi, neque Leidae ita neglexi, ut Horatius non esset otium meum et ab aliis literarum exercitationibus tamquam secessus. Hinc mihi, etiam alia agenti, tanta annotationum nascebatur copia, per margines variorum exemplorum dispersa, ut ab ista materie ordinanda propemodum deterrerer. Et hoc mihi imprimis iniucundum et triste accidebat, quod, quamvis nonnulla ita me illustravisse putarem, ut fortasse ab harum rerum intelligentibus probarentur, plura tamen remanebant, quae me semper morarentur. Quidquid agerem et tentarem, omnia erant ingrata et irrita. Nihil non movi, promovi nihil. Vel primum statim carmen, centies fortasse lectum, in omnes partes versatum et excussum, non plane intelligebam.

Quam esse dicemus huius rei caussam? Obscuritatem scriptoris? Sed hoc vitio optimi poëtae Romani non laborabant, minime Horatius, quod in eo etiam laudat Suetonius. Ignorantiam lectoris? Si primus ego ad hoc carmen explicandum accessissem, facile fieri poterat, ut me multa latuissent. Sed quingenti et plures explicaverunt, in his multi novae sententiae auctores, plurimi hanc vel illam sententiam verbo vel addita ratione secuti. Ego accessi ultimus. Horatium ut digitos novi, Horatium in succum et sanguinem converti, cum scriptoribus Graecis et Romanis comparavi; nullam in tanta varietate sententiam veram

iudico, neque ipse meliorem habeo. Quodsi igitur, dices, Horatius neque ipse sit obscurus, neque interpretes indocti, statuamus necesse est, hoc carmen ab imperitis librariis, sermonem Latinum nescientibus, adeo esse corruptum, ut verba perverse scripta, a Criticis restitui non potuerint. Sed neque hoc verum est. Nam singula vocabula, fere est ut dicam, omnia, probe Latina sunt, neque magna eorum in MSS. apparet diversitas, eaque fere huiusmodi, ut, quomodocunque legantur, parum ad meliorem intelligentiam intersit: ut mobilium et nobilium, certat et certet, detestata et detestanda, fidelibus et sagacibus. In aliis manifestus error describentium cernitur, ut vertitur pro verritur, neque Polymnia pro nec Polyhymnia.

Quoniam igitur difficultates neque ab auctore, neque a legente, neque a corruptis per inscitiam librariorum vocabulis proficiscuntur, aliam esse suspicabar caussam, versus scilicet spurios; et, uno alteroque hinc illinc eiecto, vidi sententiam fieri perspicuam et meliorem, orationem magis Latinam, et augeri plerumque nativam illam venustatem, qua poëtae aetatis Augustae censentur. Laetus primo successu, incredibili cum voluptate omnes quinque carminum libros sordibus istis purgavi: editionem vero diu distuli. Nam primum verebar, ne amore inventi abreptus, calido nimis consilio, germanos pro spuriis eiecissem. Deinde meo unius iudicio esse diffidendum putabam, qui viderem immensam doctissimorum interpretum, paucissimis exceptis, multitudinem de assutis Horatio centonibus non modo non cogitasse, sed etiam ita rem gessisse, ut Horatium et suo et aliorum iudicio probe intellexisse viderentur. Ubi ego saxa et salebras, hi planum iter et amoenum; ubi ego meras tenebras, hi solem meridianum; ubi ego colorem non Latinum, affectatas elegantias, repetitiones ineptas, orationem humilem, nullam sententiarum connexionem, alia vitia, hi omnia fere contra cernebant. Itaque meam tam audacem sententiam diu esse celandam putavi, animoque et cogitatione iterum atque iterum volvendam, prius quam proferrem, si forte tempus et aetas meliorem suaderent. Tempus et aetas confirmarunt, neque parvum ex Ieremiae Marklandi auctoritate accessit momentum, cuius verba, olim quidem a me lecta, nunc demum optime intellecta, omni me timore ac religione liberaverunt.

Marklandus in Epistola, subiecta editioni Supplicum Euripidearum, haec scribit: In Horatio, post omnia, quae in eum scripta vidi, innumera sunt, quae non intelligo. In toto opere vix una est Ode, Sermo vel Epistola, in quibus hoc non sentio,

B

dum lego. Neque adeo miror; cum haec obscuritas a posteris invecta fuerit. Horatius enim, Virgilius, Ciceronis nonnulla, Caesar, Livii quaedam, Iuvenalis, in scholis praelegebantur pueris, et in singulis fere Monasteriis lectitabantur: inde tot spurii et inepti versus in Horatii et Iuvenalis Hexametris, tot explicationes et immutationes elegantiarum linguae Latinae in contextu Caesaris, Ciceronis et Livii, ut, si isti auctores reviviscerent, in multis sua scripta non agnoscerent.

Haec Marklandus, cuius doctrinam, iudicium et felicitatem in restituenda veterum scriptorum manu, modestiam animi et veritatem admirantur fere omnes; qui, censente Wyttenbachio in Vita Ruhnkenii, insignem iudicandi subtilitatem ostendit, hoc nimirum agens, ut mutuas Bruti et Ciceronis Epistolas et huius aliquot Orationes esse spurias doceret; qui denique et Latine sciebat egregie, et poëtas accurate intelligebat, deque iis eleganter et recte iudicabat: in qua re vehementer a Burmanno, in Praefatione Virgiliana Marklandum reprehendente 1, dissentio.

Neque ita Marklandus iuvenili aetate scripsit, neque virili, sed iam senex, immortale nomen egregiis libris adeptus, et pristina literarum studia continuo agitans: adeo ut hoc iudicium tamquam fructus diuturnae operae sit postremus. Idque apud me etiam plus valuit, quum Valckenario multum placuisse ex Koppiersii Observatis Philologicis pag. 133. cognoveram. Et quidni Valckenario placuisset, qui ipse iam ante annos fere triginta in Epistola ad Roverum pag. XIV. scripserat: Quis nostrum dixerit, quot versus spurii in quibuscunque poëtis veteribus nos ludificentur? Utinam hanc partem pertractandam sumsisset Bentleius, felicissimus ille fraudum istiusmodi in Manilio repertor!

Et profecto mirum esset, si sola Horatii carmina sortem evasissent, quae omnibus omnium veterum libris incubuit. Non historici, non poëtae, non oratores, non philosophi, neque Graeci neque Romani, ea labe manserunt immunes. Sed in poëtis manus fallaces praecipue grassatae, non singulos tantum versus huc illuc intruserunt, verum integra etiam carmina alienis nominibus inscripta finxerunt. Iam a. 180. ante Christum et deinde multae ferebantur fabulae, Plauti dictae, quas Plautus nunquam scripserat. Hinc indices Aelii, Sedigitii et aliorum de Plauti fabulis genuinis et ambiguis, et Varro viginti et unam a caeteris segregavit, quae ideo vocatae sunt Varronianae. Fabulis, quae

1 Iam Ruhnkenius Epist. Vol. III. ed. Mahnii, Burmannum de Marklando nunquam fere sine invidia iudicasse, arbitratus est.

nunc supersunt, totos actus et scenas videmus adiectas. Sic Pervigilium Veneris aliquando habitum est opus Catulli, Carmen Panegyricum de Messala Tibulli; Elegia de morte Maecenatis tributa Pedoni Albinovano; Ciris, Culex, Copa, Moretum Virgilio. Fuere qui sex Elegias, Cornelii Galli appellatas, illius, quem Ovidius notum Hesperiis et Eois dixit, eo auctore non indignas putarent. Praetereo Nucem, Halieutica, Philomelam et alia Ovidii, Phoenicem Claudiani, et plures eiusmodi libellos nobilium poëtarum titulis venditatos. Et si Muretus, ut aliquid de recentioribus addam, tacere et deceptum a se Iosephum Scaligerum in sinu ridere potuisset, hodie Mureti 1 versus tamquam Q. Trabeae, nobilissimi Romanorum Comici, legeremus. Pricaeus et Boxhornius carmen Michaëlis Hospitalii, Franciae Cancellarii, pro vetusto acceperunt, Boxhornius quoque edidit cum Satyra Sulpitiae, et annotationibus et coniecturis illustravit. Sed poëtam antiquum in maiori carmine mentiri, difficile est. Quo enim plures sunt versus, eo frequentius peccandi nascitur periculum. Itaque nemo fraudatorum personam, quam agebat, tam bene usque ad finem tuitus est, quin partium saepe oblitus, intelligentibus et rerum peritis sese ipse prodiderit. Hinc adeo accidit, ut isti artifices raro diu latuerint. Sed eosdem deprehendere in brevi carmine, genuinis intermixto, et in singulis versibus, quos mediae poëtarum orationi aptissime inserebant, res est longe maioris curae et diligentiae, et quae continuam multorum annorum lectionem meditationemque postulat.

De caussis, cur veterum libri adeo interpolati sint, multi multa dixerunt: ego nonnulla dicam, quae ad Horatium pertinent. Ac primum laudare mihi lubet fortunas nostras, qui artem cognos

1 Guellius versus Mureti pro Catullianis habuit. v. Heyn. ad Virg. VII Aen. 48. Omitto Annium Viterbiensem, quem multi pro Fabio Pictore, Carolum Sigonium, quem pro Cicerone, alios, qui recentiores pro antiquis accepere. Quae de fraude ista memoravi vetera exempla, iis multa alia addi possunt, ut Homeri et Hesiodi apud Plutarch. in Theseo 20. Aeschyli, apud Quintil. Inst. Orat. X, I, 66. Carminum Sibyllinorum, apud Tacit. Annal. VI, 12. et quae de aliorum scriptis suppositis passim leguntur in Strabone, Plutarcho, Diogene Laërtio, A. Gellio, aliis. Et quam cito talis fraus committebatur! Sueton. Caesar. 55. narrat illius Orationes iam tempore Augusti falsas exstitisse. Seneca Praefat. Controv. Fere enim aut nulli Commentarii maximorum Declamatorum exstant, aut, quod peius est, falsi. Et hi erant, quos omnes Seneca audiverat. Quintil. VII, 2, 24. Cuius actionem equidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenili cupiditate gloriae fateor. Nam caeterae, quae sub meo nomine feruntur, negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae, minimam partem mei habent. Si talis actio ad nos pervenisset, haberemus eam pro manu Quintiliani.

B*

« ForrigeFortsæt »