Billeder på siden
PDF
ePub

camus chalcographam. Quum Ernestius in Opusculis Philologicis quaerebat, quibus literarum disciplinis et quatenus Chalcographia prodesset, hanc illius utilitatem universam omisit, quod ea nobis libros praebuit, erroribus describentium fere vacuos, minusque fraudibus falsa addentium opportunos: adeo ut post multa saecula ipsa auctoris manus, praecipue in peregrina lingua, plerumque reddi ac referri possit. Quod longe secus est in libris manu scriptis, quae, quo saepius describebantur, eo saepius corrumpebantur. Quaevis nova editio novos errores secum ferebat. Nec profecto est, cur miremur, quum idem nonnumquam in libris per Chalcographiam frequenter repetitis acciderit, multique adeo, v. c. Voltairiani, cum varietate lectionis editi sint.

Horatius mortuus est a. 9. ante Christum. Eo tempore exempla carminum erant, quale si unum habuisset qui a. 1470, post Christum primam editionem ex typographeo Mediolanensi curavit, interpretum opera hodie minus egeremus. Ea editio, ut deinde aliae, ad MSS. factae sunt. Antiquissima Horatii carmina MSS. adhuc cognita saeculum decimum non antecedere videntur. Quamquam pro certo affirmare non possimus, quando et quibus modis tale MS. saeculi decimi corruptum, quamque mutatum sit ab exemplo, quod Horatius ipse et amici illius correxerunt, coniectura tamen assequemur, quod a vero non abhorreat.

unum

Horatius libros Sermonum, Epodôn, Carminum, Epistolarum, separatim diversis temporibus edidit. Ipse, subito mortuus, neque extremam manum operi suo admovit, neque libellos in corpus collegit. Carmina, eo mortuo reperta 1, amici ediderunt, addita deinde suo quaeque generi, Hexametra Hexametris, Lyrica Lyricis. Quum postea in unum volumen cogebant librarii, alii alium ordinem sequebantur, principio ordinem temporis, quo Horatius sua edidisset, tum suam quisque rationem et iudicium. Vestigia ordinis ad tempus exacti supersunt in iis MSS., ubi Ars poëtica, ut appellatur, Sermones, Epistolae, et Carmina, vel Carmina, Ars poëtica, Epodi, vel alio ordine posita sunt. Qui suum ipsi iudicium et rationem secuti sunt, hi carmina Lyrica cum Lyricis omnia, Hexametra cum Hexametris coniunxere. Unde factum est, ut Carminum liber quartus, Epodi, Epistola ad Pisones, locum plane alienum occupaverint. Alii deinde ulterius progressi, carmina argumenti dissimilioris ad similius transposuerunt, ex uno longiore duo, ex duobus brevioribus unum fecere;

1 Quid Tucca et Varius in Virgiliana Aeneïde fecerint, non latet. Nec latet, quid in Satyris Persii fecerint alii. vide Suetonium.

tum nomina hominum, ad quos Horatius carmina miserat, superposita, ubi neminem alloquitur, argumenta carminum addita, quod tandem in omnibus factum est. Iam ista recti ordinis perturbatio, praeterquam quod historica utilitas periit, multas difficultates legentibus peperit, neque eum ordinem sine melioribus MSS. unquam restitui posse arbitror.

Singula vocabula in omnibus Romanorum scriptis iam statim corrumpebantur. Nocuit primum dictandi consuetudo, servi enim plerumque ex ore dominorum excepta literis consignabant, deinde librariorum festinatio et imperitia. Iam Cicero III. Epist. 5. ad Quintum fratrem queritur: De Latinis libris, quo me vertam, nescio: ita mendose et scribuntur et veneunt 1. Atque ista calamitas in MSS. Horatianis latius patuit, quia novum erat Carminis Lyrici genus; quia orationem Latinam magis quam reliqui poëtae ad Graecam normam effinxit, et vocibus antea inusitatis ditavit; quia sententias ex intima Graecorum philosophia petitas adspersit; quia denique, ut dicit Quintilianus, variis figuris et verbis felicissime audax est. Hinc multa Horatii non intelligebantur ab aequalibus, nisi qui Graece scirent, Graecos legissent poëtas, et cum eleganti ingenio iudicii subtilitatem coniungerent. Tales vulgo non erant Romani, multo minus librarii et antiquarii, qui deinde ita distinguebantur, ut antiquarii tantum vetera scriberent, librarii vetera et nova. Quae illi non intelligebant, ea saepe mutabant, cuius rei in Catone, Cicerone, Sallustio, Virgilio, aliis multa exempla ostendit A. Gellius. Alii versus tollebant. Servius ad Virgilii VI. Aen. 289. Quidam dicunt alios hos a poëta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint. Huic malo extremus accessit cumulus, Carminum et versuum adulterinorum seges.

Nemo poëta, ut supra dixi, talibus additamentis non conta. minatus est. Si nesciremus, vel inde constaret, quod, quum officium Critici Graeci tribus partibus contineretur, trium partium nobilissima et gravissima semper habita fuit, quae ad tollendos versus Tаρɛμßeßλnuévovs pertinebat. Quod idem apud Romanos obtinuisse, ex Suetonio de Illustribus Grammaticis et aliunde

1 Adde et arrogantiam. Quintil. IX, 4, 39. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et, dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. Libri igitur pretiosiores habiti, si a modestis et peritis descripti essent. Fronto Epist. ad Anton. Pium, p. 26. Quid Scipioni aut Numidico? Quid M. Tullio tale usu venit? quorum libri pretiosiores habentur, et summam gloria retinent, si sunt descripti a Lampadione, aut Staberio, aut Aelio, aut Altico, aut Nepote. Mea oratio exstabit, Caesaris manu scripta.

discimus. Caussae et opportunitates Horatii per adulterinos versus corrumpendi fuere plures, quam cuiusquam alterius poëtae. Princeps fidicen lyrae Romanae, amicus Augusti et potentium Romanorum, superata aequalium invidia, mortuus apud posteros laude crescebat. Quare carmina cupide emta, ab omnibus legebantur, qui docti et elegantes censeri volebant. Neque hoc Augusto, homini prudentissimo, displicebat. Nam et ipse in multis carminibus erat argumentum, et praesens aetas, adolescens praecipue, laudes ipsius et compositam rempublicam ita amare discebat. Nec dubito, quin Augusto etiam vivente, nam annos fere tres et viginti post Horatium vixit, Horatius quoque in scholis explicaretur. Suetonius de Illustribus Grammat. 16. scribit: Q. Caecilius Epirota dicitur primus Virgilium et alios poëtas novos praelegere coepisse.

Novos dicit Suetonius: nam vulgo Livius Andronicus, Ennius aliique veteres legebantur. Iam in novis fuisse Horatium, nemo dubitabit, qui sciat illum a Quintiliano, Iuvenale et aliis diserte nominari. Iuvenal. Satyr. VII. 225. Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas, Quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni. Horatius in illa existimatione permansit: omnes poëtae, quantopere eum admirarentur, imitandi studio ostenderunt; et quanti vel domus, in qua habitaverat, fieret, apparet ex Scholiasta Iuvenalis I. 12. qui docet Frontonem, Iuvenalis aequalem, eam recitationibus poëtarum praebuisse. Unus e posteris huius Frontonis, M. Cornelius, cuius fragmenta edidit Maius, scripsit ad M. Aurelium Imperatorem, I. Epist. 1. Plane multum mihi facetiarum contulit istic Oratius Flaccus, memorabilis poëta, mihique propter Mecenatem et Mecenatianos hortos meos non alienus.

Neque invalescens Religio Christiana Horatium de honoris gradu plane deiecit, neque de manibus hominum aut scholis excussit. Quamvis discrimen statui coeptum sit inter Literas, quae dicebantur, Saeculares et Christianas vel Spirituales, poëtae tamen Christiani et prosae scriptores ethnicum probe tenebant. Hieronymus adeo et Ambrosius, et alii, quamquam Horatium interdum nominare verentur, ne scilicet minus Christiani videantur, imprudentes tamen ostendunt, quam diligenter eum legerint. Nam in plurimis locis color Horatianus elucet. Multum tamen abest, ut ea superstitio fuerit communis. Sidonius Apollinaris II. Epist. 9. narrat in hilari coena similis scientiae viros, hinc Augustinum, hinc Varronem, hinc Horatium, hinc Prudentium lectitari. Et quum temporibus aevi medii omnis fere doctrina

intra parietes monasteriorum contineretur, Christiani Codices scribebant; et pleraque Scholia, inedita quoque Leidensia et Franekerana, hic illic produnt auctores Christianos, iidemque Florilegia sua, viridaria, specula, prata, hortos, et similes libellos sententiis, ex Horatio petitis, ornabant, Grammatici regulas, figuras, et praecepta metrica inde ducebant, Rhetores suam artem illustrabant. Ita Horatius, inde ab Augusto usque ad inventam et vnlgo usurpatam Chalcographiam, nunquam plane, ne tum quidem fuit neglectus, quum multa aliorum poëtarum nomina ignorarentur, neque ullum esse credo scriptorem, cuius opera tam insigni numero scripta hodie exstent.

Poëta tam frequenti lectione per tot saecula repetitus et in scholis explicatus, neque ad intelligentiam omnium statim apertus, manus interpolantium effugere non potuit. Iam ante Suetonium ferebantur Elegi et Epistola sub titulo Horatii, quasi Maecenati se commendantis. Sed utraque falsa putabat Suetonius, quia Elegi vulgares, Epistola, prosa oratione, etiam erat obscura. Quamquam veteres poëtae in uno plerumque carminum genere, Heroico, Elegiaco, Didactico, vel Lyrico, excellerent, neque simul facultate orationis ligatae ac solutae multum valerent, nam lingua poëtica et prosa sunt quasi linguae diversae, Suetonio tamen, qui Elegos et Epistolam viderit, facile credo. Talia fingebant homines, ut bibliopolis venderent. A bibliopolis iterum emebant, qui exemplum auctius habere cupiebant. Eodem lucri faciendi studio tota carmina fingebantur, quorum auctores simul taciti gaudebant, sua pro Horatianis haberi. Vossius ad Catullum pag. 284. vidisse se ait MS. in quo Seneca quidam dicebatur auctor esse quatuor versuum initio Virgilianae Aeneidi additorum Ille ego qui quondam: quem Senecam idem in aliis fecisse dicit Vossius, et magnum fuisse bonorum librorum insessorem et interpolatorem 1. Ita bibliopolae utebantur cupiditate et ambitione Romanorum, qui, quamvis publicae exstarent Bibliothecae, instruebant privatas, libris innumerabilibus refertas, quorum dominus, ut dicit Seneca, ne indices quidem in tota vita perlegere posset: et tam attenti erant ad rem, ut ne doctis quidem hominibus ex antiquiore aliquo MS. copiam unius

1 In MS. Tibull. I, 2, post vs. 24. insertum est distichon cum duplici pentametro: En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, Praesidio noctis sentio adesse Deam. Securum in tenebris me facii esse Venus. Ad priorem pentametrum scriptum erat: Seneca sic supplevit, ad alterum: Aurispa vero sic. Vide Heynium Praefat. p. XXI. qui et Vossium ad Catull. de Seneca interpolatore laudavit.

versiculi inspiciendi sine pretio facerent, ut legimus apud Gellium N. A. XVIII. 5. Librum summae atque reverendae vetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo, unius versus inspiciendi gratia, conduxi.

Praeter Horatium fuere Lyrici, cum ipsi aequales, tum posteriores, Antonius Rufus, Titus Septimius, Passienus Paulus, Caesius Bassus, alii. Sed eos Romani non probaverunt, et Quintilianus, Horatium e Lyricis solum esse dignum qui legatur, iudicat. Suspicor nonnulla horum Lyricorum carmina, quae in tabernis iacerent intacta, hic illic Horatianis accessisse, eaque additamenta in optimis habenda, qualis v. c. est oratio Europae III. Carm. 27. Unde quo veni? Sic Trebellius Pollio in Triginta tyrannis narrat de Postumo Iuniore: Fuit ita in Declamationibus disertus, ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae. Et novimus Lyricos, Horatium aemulatos, in eadem saepe materie elaboravisse. Plinius IX. Epist. 22. Passienus

Paulus nuper ad lyrica deflexit: in quibus ita Horatium, ut in illis illum alterum, effingi putes. Neque a vero fortasse abhorret quorundam libellorum duplicem fuisse editionem, posteriorem ab ipso Horatio emendatam. Emendationem vocabulorum, versuum, et stropharum suo quisque codici annotabat; versus et strophas alii in textum transferebant, versibus suos addebant, ut ita strophae complerentur. Integras ipsius Horatii strophas inserebant, antiquis non sublatis. Hac ratione, Graeci dirToypapiar vocant, multi poëtae sunt corrupti, et ineptis repetitionibus inquinati. Fieri potest, ut v. c. hinc profecta sit prima strophe II. Carm. 12. et varia lectio II. Carm. 18. Mea renidet in domo lacunar, et Meis in aedibus nitet lacunar. Denique, ne loquar de lacunis, quas in MS. aliquo inventas, in suo supplebant studiosi elegantiae, non facile addebant suum illud opus explicit, nisi omnibus paginis probe impletis. Mansit ea consuetudo primis inventae Chalcographiae temporibus et diu post. Sed veteres illi similia potissimum cum similibus coniungebant, non Horatium cum Cicerone, ut factum est in MS. quodam ubi Libri IV. Carmen 7 subiicitur Ciceronis Officiis, quo

1 Cur Velleius Paterc. II, 36. Inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui: cur Velleius ibi Horatium omiserit, non intelligo. Perizon. pro Rabiriusque volebat Horatiusque. Verosimilius est nomen Horatius excidisse. Ita et Ruhnkenius diceret, nisi Velleius Propertium quoque omisisset. Illo tamen facilius caremus, quam Lyrico, Virgilii amico, cuius nomen ante Rabirius excidisse puto. Caussa est syllabarum similitudo.

« ForrigeFortsæt »