Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Venus non absolute pro puella 101, b. Virtus sepulti non celebrata similem eum

[blocks in formation]

ADDEND A.

Ita mihi contigit, ut alteram Horatii editionem, me emendante et augente,
videre potuerim. Quodsi ea paucis typothetarum erroribus sit infecta, nullos
enim nou praestamus, hoc imprimis acceptum refero diligentiae et curae
eximii adolescentis Iacobi Koningii, Lit. Hum. Cand. qui in Illustri Athenaeo
Amstelodamensi, discipulus Cl. I. C. G. Bootii, praeclaram literis humanioribus
operam navat, magnamque spem promittit ac spondet, fore ut Iacobi Koningii,
avi laudatissimi, accuratam doctrinam et industriam in suo studiorum genere
sit aequiperaturus. Idem Koningius Indices concinnavit: hi, ut iudicium
auctoris et libri ornandi studium testantur, ita, quam sint commodi, consulenti-
bus usu apparebit.

In priore editione adiutor mihi contigit I. T. Bergmannus, Phil. Theor.
Mag. Lit. Hum. et Theol. Doctor, Praefecto Bibliothecae Acad. Leid. adiunctus,
quem Musis, amicis, sibique etiam vivere ex animo laetor.

In hac editione omnia, paucis exceptis, ex priore sunt repetita: sed ea
plus quarta parte auxi. Hoc quivis, alteram cum altera comparans, videbit.
Librarius illud plus quarta parte in titulo conspici malebat. Ego malui, quod
videbatur simplicius. Invitus tamen librario non concessi, quod iure quodam
suo optaverat.

Interim mihi mea relegenti nonnulla in promtu erant, quae subiungenda
putavi, plura subiuncturus, praesertim ex Satiris, nisi et has editioni haberem
paratas.

P. 21, b. Nil mortalibus arduum est.
tius omittitur. Ita Horat. Carm. I. 24.

Verbum in sententiis saepe elegan-
Durum! Sed levius fit patientia.

Ubi nonnulla annotavi. Et Bentleius ad Satir. I. 9. 42. ut contendere durum
est

Cum victore, ex MM. praetulit durum Cum victore.

P. 36. amando perdere. Seneca de Benef. II. 14. Non committam, ut
possit quandoque dicere: Ille amando me occidit.

P. 44, a. Iam fuerit, iam fugerit. Ut Horat. Satir. II. 6. 40. Septimus.
octavo propior iam fugerit annus. Sic Carm. I. 8. Cur oderit.

Dum loquor, hora fugit. Seneca Epist. 58. Corpora nostra
Quidquid vides, currit cum tempore. Nihil ex
Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum.

P. 44, a.
rapiuntur fluminum more.
his, quae videmus, manet.

Ρ. 64, a. Ad disputata pertinent Polybii Fragm. ἡ σύνεσις ἡ κατοικοῦσα
iv Taïç ikάorwv vxaïç. Senecae Epist. 31. Deum in humano corpore hospi-

tantem.

P. 65, a. Horatium non agnosco sq. Hoc meum dictum nonnulli inique
tulerunt. Cogitent, quaeso, quam severam legem Horatius aliis et sibi prae-
scripserit. Ex multis apponam ex Sat. I. 4. neque enim concludere versum
Dixeris esse satis. Neque si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes
hunc esse poëtam. Solve, ait, haec Ennii "Postquam discordia tetra Belli
ferratos postes portasque refregit." Invenias etiam disiecti membra poëtae.
Et Epist. II. 1. 70 sq. Inter quae verbum emicuit si forte decorum, Si ver-
sus paullo concinnior unus et alter, Iniuste totum ducit venditque poëma.
Omitto illa de mediocribus poëtis, de ore magna sonaturo, de legitimo poë-
mate, de animo censoris honesti, de stilo saepe vertendo, alia. Et quis credat,
Horatium in Carminibus scripsisse, quae multa reprehendi? Argumenta qui-
dem "erat homo, iocatus est, edi noluit, misit amico epistolium, data opera
peccavit, lusit" talia, inquam, argumenta quam nihil valeant, nemo non
videt.

P. 66, a. Conferantur haec Senecae de Benef. II. 29. Et cum quaedam
ne coire quidem in unum Natura patiatur, ut velocitatem corporum et
vires pares animalibus: ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse
compositum, iniuriam vocant.

P. 70, a. Oudend. ad Appul. Metam. p. 623 pro avidi legit udi.

P. 75; a. Quanto melius ipse Horatius Epist. I. 5. 4. Vina bibes iterum
Tauro diffusa Sin melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.

P. 94. Iuventas. Illene, Deus, est invenustus, si Venus non adsit?
Propria et figurata inepte permiscentur.

P. 94, b. Mercuriusque. De Mercurio Seneca de Benef. I. 3. Ergo et
Mercurius una stat. Non quia beneficia oratio commendat, sed quia pictori
ita visum est. Mercurius ibi stat cum Gratiis.

P. 114, b. Iuvenalis Sat. X. 185. Sed qualis rediit? nempe una nave
cruentis Fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora. Iuvenalis nunquam
addidisset Xerxem classe cita penetrasse in oras regni latentes.

P. 115, a. Regina Graeco sermone utebatur, qui inde ab imperio Macedo-
nico invaluerat.

P. 115, b. Quid pro classe cita reparavit ab Horatio scriptum sit, neque
nunc divino.
Scribere potuit: nec latentes Classica circum iteravit oras.
Classica, quae cecinit pugnae Actiacae, non iterum cecinit circum interiora
Aegypti, ut bellum repararet. Iteravit classica, cantus classicorum, ut I. Carm. 7.
cras ingens iterabimus aequor, h. e. cursus per aequor repetemus. Horatius
circum et circa promiscue utitur, ut tamen aliquid auribus dedisse videatur.
Hic quidem circum fortius sonat, Classica, ut notum est, populos ad arma
vocant, militibus dant signum pugnae. Lucanus IV. 186. Classica dent bel-
lum: saevos tu neglige cantus. Signa ferant: cessa. Iam iam civilis Enyo
Concidet, et Caesar generum privatus amabit. Locus variis modis explicatus.
Lego: Classica flent bellum. Cives Romani contra cives in acie positi, si pu-
gnam detrectant, manusque fraterno sanguine maculare negant, Caesar et
Pompeius frustra classica flabunt. Classica igitur flent bellum, tu, Romane,
non audi, cessa. Eleganter flent bellum, ut canunt bellum, pugnam, receptum,
hello, receptui. Latine quoque diceretur flant bello, receptui.

P. 127, a. Iuvenal. Sat. VI. 434. periturae ignoscit Elissae. Persius

Sat. III. 45. Grandia si nollem perituro verba Catoni Dicere.

P. 137, b. Seneca Epist. 22. Repetet pedem, nec vertet terga, sed sensim recedet in tutum.

P. 149, a. Persius Sat. III. 7. Ocius adsit Huc aliquis. Nemone?
P. 161, b. Horat. Epist. I. 18.

112. Iupiter Det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo. Iuvenal. Sat. X. 363. Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. Monstro, quod ipse tibi possis dare.

[ocr errors]

P. 181. Est ut viro vir, sq. Seneca Epist. 68. Ille me gratia forensi longe antecedit, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate. Ille clientium turba.

P. 194, a. Seneca de Benef. VII. 2. Extra Naturae terminos arma proferret. Ubi plura Lipsius. In his illud ex Senecae Suasoria I. de Alexandro: Iidem sint termini et regni tui et mundi.

P. 203, a. Tentator. Vere Cortius ad Porcium Latronem (in ed. Sallust. T. III. p. 1093.) observavit, saecula deteriora in formandis huiusmodi substantivis lascivire, et analogia haud raro abuti, ut affector, indultor, discretor, penetrator, prorogator, procursator, ambitor, subornator, visor, invasor.

P. 214, a. Recte Horatius Epist. I. 16. 7. veniens dextrum latus adspiciat sol. Laevum decedens curru fugiente vaporat.

P. 230, b. Dic properet. Est illa, qualis in Sat. I. 2. 122. non cunctatur, cum est iussa venire. Hae vocantur. Vide Bentl. ad Sat. II. 3. 238. Conf. quae diximus p. 149.

P. 231, b. Persius Sat. II. 37. puellae Hunc rapiant. Seneca Epist. 50. memorat Harpasten, nomen bene ominatum, dicit Lipsius, quasi ea bellula esset futura, et rapienda ab omnibus.

P. 233. Saevos illaqueant duces. Seneca Epist. 51. Voluptates saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.

P. 262, b. Curtius IV. 8. Insula (Pharus) non capax magnae sedis.

P. 269, b. Horat. Epist. I. 17. 7. Si te (Romae) pulvis strepitusque rotarum, Si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo. Et II. 2. 79. Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere.

P. 270, a. Hinc emendandus est locus Senecae Epist. 18. Non est nunc quod existimes me ducere te ad modicas coenas et pauperum cellas et quidquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit In MSS. legitur ducere te admoveas et moneas coenas. Muretus coniecit modicas, Lipsius medicas, Scaliger monas coenas, hoc est, póvaç кowág. Verum puto ad comicas coenas. Comicum est fictum, simulatum, quod luditur. Divites, imitati coenas pauperum, fabulam agunt. Ita Seneca dicit, per quod luxuria ludit et in sq. grabatus verus, non lusus sit, sed experimentum. Tempore Horatii coenae pauperum, ad quas divites invitati ibant, erant verae, tempore Se necae erat paupertas imaginaria, ut scribit Epist. 20. quam ipsi divites ludebant.

P. 281. Nec dabunt. Iuvenal. Sat. VIII. 69. honores, Quos illis damus, et dedimus quibus omnia debes. Ubi fortasse melius erat: et dabimus. Sed Juvenalis nunquam scripsisset: quos illis damus, et donavimus.

P. 304, b. Seneca Epist. 63. Cogitemus cito nos co perventuros, quo illum perrenisse moeremus. Epist. 65. Nesciam quo hinc abiturus sim? Quae sedes exspectet animam, solutam legibus servitutis humanae.

P. 352, b. Sic Plaut. Asin. I. 3. 64. auceps quando concinnavit aream offundit cibum.

P. 357. Galli pro Gallograeci legitur apud Caesar. de B. C. I. 3. DC Gallos Deiotarus adduxerat.

Atque haec sufficiant, ipsa fortasse iam hic illic ab aliis occupata. Editionem Meinekii serius accipi, quam ut de annotationibus ubique referre potuerim. Viro, doctrina et humanitate excellenti, alia mea placent, displicent alia. Quae laudavit, praeterii, quae reprehendit, attigi, non tamen omnia. Erit, spero, cunctis disputandis locus olim commodior in Mnemosyne Leidensi.

Errores typographicos non vidimus praeter eos, qui hic sequuntur:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

In locis a me ex Aristophane citatis quaedam carent versuum notatione. Sic

.leg. Pace ....vs. 669.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »