Billeder på siden
PDF
ePub

e centurionibus orti" adibant, sprevit et vendito agello Romam demigravit). Ibi filium ea ratione instituendum curavit, qua nobili loco nati pueri institui solebant; nam et servorum vestimentorumque apparatu ita eum instruxit, ut qui viderent puerum locupletis hominis filium deberent habere, et ipse, ne rustica morum integritas candidusque animi habitus urbana pravitate pessimisque exemplis ubique obviis sensim corrumperetur,,,custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat". Itaque cum puer grammaticorum scholas ) frequentaret et utriusque linguae scriptores et poetas, ex quibus Homerus et Livius Andronicus nominantur (Epist. II, 1, 69. 2, 41.), legeret, pater ipse morum erat magister et diligentissimus et sapientissimus. Egregia enim neque satis laudanda libertini hominis fuit in filio educando sapientia, ut rudem eum humanitatisque expertem fuisse vix tibi persuaderi patiaris. Qui omne suum otium omnemque rem in erudiendo filio collocaret, qui optimus paedagogus ubique ipse adesset, qui quid malum quid bonum quid petendum quid fugiendum exemplorum magis ) auctoritate quam doctrinae fragilitate suaderet, qui veri boni pulcri naturalem sensum in dies aleret in perpetuumque firmaret, num potest cogitari eum ab elegantioribus litteris alienum prorsus fuisse? Atque etiamsi pater Graecus natione non fuit id quod facile suspicaberis puer tamen Horatius in paterna domo utraque lingua) usus esse et a patre prima legendi scribendique elementa doctus iure videbitur. Praeter grammaticam aliis quoque artibus, quibus ingenui 10) adolescentes imbuebantur, historiae philosophiae arti oratoriae, quamquam diserte eae non nominantur, haud dubie operam

6) Sat. I, 6, 72 sqq. Triplex in hac re mota est a viris doctis quaestio. Ac primum quidem quaeritur, quo anno Horatius puer Romam ductus videatur a patre: quod quidem quamquam certi in tam dubiis indiciis (Epist. II, 1, 70. II, 2, 41) nihil potest affirmari, probabile tamen est factum esse a. 700 vel 701, cum duodecimum aetatis annum ipse ageret. Deinde sunt qui agellum venditum a patre negent, inter bellorum civilium turbas proscriptionibus Horatio ereptum affirment; dicit enim ipse post pugnam Philippensem se neque domum neque fundum in Italia habuisse

[ocr errors]
[blocks in formation]

dedit. Deinde nobilium iuvenum morem secutus, quo discendi sciendique studium melius pleniusque posset explere, Athenas veterem Musarum sedem migravit, quo Theomnesti Academici Cratippi Peripatetici Philodemi Epicurei magna in philosophia nomina multos tum Romanos iuvenes trahebant 11). Quodsi quis talium rerum curiosus quaerat, quo maxime anno Athenas Horatius petiverit, respondendum est, neque ipsum poetam neque quemquam alium annum notasse, sed cum non possit dubitari, quin a. 710 quo Caesar interficeretur Athenis iam fuerit, deinde cum qui iuvenes eo irent annum fere vicesimum agerent, veri simile videri, factum illud esse a. u. c. 708 vel 709. Dura tamen tempora multo eum citius inde avocarunt, quam ipse optasset. Nam cum interca a. 710 C. Iulius Caesar a Bruto sociisque coniurationis interfectus esset, neque eo mortuo Romae quisquam esset qui diversos hominum animos aut pace conciliaret aut vi opprimeret, totum imperium Romanum subito iterum civilis belli incendio flagravit. Antonii potestati ac furori Roma et Italia cesserunt Brutus Cassiusque; Asiam Macedoniam Graeciam occuparunt, magnos exercitus pararunt. Brutus ipse mense Septembri a. 710 Athenas pervenit, quosque ibi invenit iuvenes a litteris in castra duxit. Horatius quoque, qui nobilium iuvenum amicitiam ingenii magnitudine animique praestantia interea sibi comparasset, patriae ac libertatis amore incensus *), numquid restitui posset pristinae virtutis periculum facturus arma capit. Et Bruto duci tam acceptus erat, ut quamvis esset obscuro loco natus neque bellica laude insignis, tamen tribunus militum legioni praeponeretur 12). Itaque anno 711 relictis Athenis in Asiam traiecisse videtur; nam ne hoc quidem pro certo potest affirmari. Sunt tamen loci, qui persuadeant, non in pugna solum ad Philippos pugnata a partibus eum stetisse Bruti, sed diutius in castris vixisse Asiamque vidisse 13). Quodsi ita res se habet, Horatius cum exercitu in Europam reversus adversi proelii ac fugae particeps factus 14) cum Messalla servari beneficio Caesaris Octaviani maluit quam

11) Epist. II, 2, 43 sqq.

*) Epist. II, 2, 47.

tur: Epist. I, 11,7 Lebedum ita describit, ut ipsum ibi fuisse iure exi

12) Sat. I, 6, 48. Epist. I, 20, 23. stimes; deinde Carm. II, 6, 7. II, 7, II, 2, 47. 1 loci sunt, qui poetam diutius militasse cogant ut credamus.

13) Sat. I,7 litem Clazomenis coram Bruti tribunali actam lepide et ita narrat, ut ipse audivisse eam videa

14) Carm. II, 7. Epist. II, 2, 49.

dubiam spem armorum diutius tentare. Captum quidem a victoribus eum fuisse docet vita quaedam ex vetusto aliquo codice descripta, sed nihil est auctoritatis quod huic accedat. Iam vero cum usu doctus ipse per hos annos intellexisset, eorum qui ardentissimum patriae ac libertatis amorem prae se ferrent exiguam tantum partem innocentiam integritatemque animi conservasse, plurimos suam utilitatem patriae commodis, ubi occasio data esset, praetulisse, et si victores ex bello discessissent peiores etiam imperium Romanum dominos habiturum fuisse, tum non potuit dubitare, quin ab hac parte vera salus rebus Romanis non deberet exspectari. Quapropter veniam ultro oblatam tristi quidem animo accepit, partes reliquit, in Italiam rediit militiamque detrectavit. Natura enim imbellem 15) ne tribunatus quidem et militaris honor tenere potuerunt; novam sibi summae laudis viam munivit. In hac re memorabilis est locus Carm. II, 7, 13:

Sed me per hostes Mercurius celer

Denso paventem sustulit aëre,

quo loco significat post magnam cladem relictis castris ad litteras se et carmina aufugisse; poetae enim Mercurii `tutela gaudent, inde Mercurialium virorum 16) nomine ornati. Eadem autem de causa III, 4, 26, quod ex clade et fuga incolumis evaserit, Musarum se gratiae debere ait. Incertum est, ex Macedonia utrum recta via Romam se contulerit an ad inferiorem Italiam appulerit Venusiamque ac natale solum post longam absentiam reviserit. Quibus persuasum est, proscriptione fundum paternum ei ereptum esse, iis hoc quoque, Venusiam prius eum venisse quam Romam, magis videtur probabile: scilicet ubi inventurum se speraret, unde vitam aleret. Sed supra iam indicavi, patrem ipsum videri vendidisse agellum. Praeterea pater mortuus erat, cognati Venusiae non erant, ipse puerulus Romam erat portatus; quid ergo prius ut in Lucaniam iret potuit eum commovere? Et tamen non defuerunt, qui coniectandi libidine vel eo perducerentur, ut, cum Horatius ipse dixisset 17) ad Palinurum promontorium naufragio se prope demersum olim esse, factum id esse in hoc ex Graecia in Lucaniam reditu nihil dubitarent affirmare. Romae, si fides habenda vitae Sue

15) Epod. 1, 16.

16) Carm. II, 17, 29.

17) Carm. III, 4, 28.

tonianae, scriptum quaestorium 18) sibi comparavit i. e. emit; qua ipsa re iterum probatur, omnino opibus eum non caruisse. Nam quod Epist. II, 2, 49 dicit:

Unde simul primum me dimisere Philippi
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax
Ut versus facerem,

in eo magnopere cavendum est ne paupertatem ad inopiam augeas; qui locus ut difficillimus est intellectu, ita praemissa de Luculliano milite narratiuncula illustratur. Horatius enim cum non sine multo labore litterarum studiis potentium hominum existimationem et beatioris vitae spem adeptus esset, eivilis belli adverso exitu ex curriculo quod inierat eiectum se vidit, neque habuit unde antea initam viam iterum tentaret aut opes aut voluntatem. Patrimonii quod reliquum erat ad honeste vivendum haudquaquam sufficiebat; sed paupertas animum auxit et ita auxit, ut novam sibi laudis viam audacter aperiret. Ipse prope omnia amiserat; quid igitur homines, quales vulgo esse solent, eorumque de se suisque studiis iudicium curaret? Paupertas audaciam dedit, ut versus faceret i. e. ut satiras scriberet in iisque, quaecunque sibi suoque de rebus et humanis et civilibus iudicio ubique displicerent, irrideret ac vituperaret. Sic sensim quod opes praebere non potuerunt, ingenium praebuit; poetica facultas laudem et post laudem rem quoque ei paravit. Hanc inesse patet sententiam in loco, qui et vexatus est diversissime et gravis ad perspiciendas rationes poetae Romam reversi. Hoc tamen noli credere, iuvenem tam splendide a natura exornatum, quem tam aequales quam posteri primum inter omnes eius aetatis lyricos poetas postea colerent, antea nunquam quid ingenio valeret tentavisse; potius misera clades et acerba rerum vicissitudo tantum effecerunt, ut cui arti animi causa pridem indulsit privatim, eam iam in

quamdiu Horatium fuisse, etiam locus Sat. II, 6, 36 suadere videtur; sed non potest dici, quamdiu eo munere functus sit; quamquam probabile est, post contractam cum Maecenate familiaritatem scriptum ab eo abiectum et venditum esse.

18) Fuerunt Romae scribae quae- tuum committuntur.« Scribam alistorii, praetorii, aedilicii, tribunicii, pontificii, in decurias divisi. Ea autem munera venalia erant, quamquam legebantur etiam in decuriam. Cic. in Verr. II, 3, 79 ordo scribarum honestus est; quis negat? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae et pericula magistra

re adversa maiore studio et impensiore opera palam exerceret 19). Nimirum non latina solum sed graeca etiam carmina composuerat; quamquam ab his abstinuit, quippe ne ligna in silvam ferre videretur 20). Quae cum ita sint, haudquaquam potest negari, lyrica quoque carmina iam ab adolescente Horatio fuisse tentata atque in his ipsis quae nunc legimus carminibus inesse nonnulla, quae primis postquam in Italiam reversus est annis composita recte dicamus. Nam quid erat, quod quominus postea inter edenda carmina nonnulla etiam dudum composita in scriniisque servata reciperet eum impediret? Scilicet aliud est quaerere quo tempore singula carmina composuerit, aliud quando coniuncta ediderit. Nam quae carmina composita erant, ea statim cum amicis et aliis, quibus rectum de eiusmodi rebus iudicium esset, communicari, dein postea quae maxime placuissent in unum corpus coniuncta edi et divendi1) solebant.

Iam vero cum a patre ita educatus esset Horatius, ut quid honestum esset quid turpe, vita magis et exemplis 22) quam libris et doctrina cognosceret, deinde Athenis ita philosophos audisset, ut vellet curvo dignoscere rectum" 23), Romam reversus non potuit facere, quin pravas sui temporis cupiditates, corruptos hominum mores, inania civium studia ubicunque occurrerent animadverteret candidoque quo erat animo persequeretur. Nam ut iniquitate fortunae, qua quas merito concepisset spes irritas videret, paulum exacerbatus fuerit, hoc tamen tenendum est, acerbam sortis vicissitudinem aut suarum rerum desperationem praecipuas causas, quibus ad castigandos mores irridendamque stultitiam ageretur, non fuisse; sed proprio quodam veri et honesti amore, falsi et turpis odio seque ipsum in dies meliorem reddendi studio eum fuisse incitatum, ut ridendo diceret verum" 24). Quare primis annis Satiris scribendis et Iambis 25) magnam operam dedit, iisque ut multorum quos veritate et ludibrio tetigisset invidiam 26) et

19) Franke fast. Horat. p. 20. 20) Sat. I, 10, 30-35.

21) Fuerunt etiam tum quos nunc bibliopolas appellamus; in iisque nominantur fratres Sosii Epist. I, 20, 2. A. P. 345; sed pretium eos scriptoribus dedissc, eius rei apud antiquos vestigium non est.

22) Sat. I, 4, 105 sqq.
23) Epist. II, 2, 44.

24) Sat. I, 1, 24. I, 4, 134-139. 25) Iambi sunt, quos metri ratione habita epodos solemus appellare. Epist. II, 2, 59.

26) Sat. 1, 3, 25. I, 4, 23 sq. 78 sq.

« ForrigeFortsæt »