Billeder på siden
PDF
ePub

Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum ? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere

20
Sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

25 Rara avis et picta pandat spectacula cauda : Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista, Quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem ? Carne tamen quamvis distat, nil hac magis illa, Imparibus formis deceptum te patet. Esto:

30 Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video : quo pertinet ergo,

35 Proceros odisse lupos ? Quia scilicet illis Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus vulgaria temnit. Porrectum magno magnum spectare catino Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40 Praesentes Austri, coquite horum obsonia! Quanquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

15 Nigrisque est oleis hodie loçus. Haud ita pridem

29, 30. Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Orellius.

Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid ? tunc rhombos minus aequora alolant ?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo

50
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice: nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,

55 Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et, Cujus odorem olei nequeas perferre,-- licebit Ille repotia, natales aliosve dierum

60 Festos albatus celebret-cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum Utrum imitabitur ? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus atque 65 In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit, Saevus erit, nec sic, ut simplex Naevius, unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 70 Afferat. Inprimis valeas bene: nam, variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae, Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis, Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 76 Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum

48. aequor alebat.

64. angit.

56. ductum. 58. diffundere. 65. qui ; offendit ; offendet.

ܪ

ilesternis vitiis animum quoque praegravat una, ant! Atque affigit humo divinae particulam aurae. ) Alter, ubi dicto citius curata sopori

80 51 Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit

annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni, et tractari mollius aetas

85
Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat; sed, credo, hac mente, quod hospes 90
Tardius adveniens vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset !
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

Occupat humanam: grandes rhombi patinaeque 98 65

Grande ferunt una cum damno dedecus; adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. Jure, inquit, Trausius istis
Jurgatur verbis : ego vectigalia magna

100
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo,
Quod superat, non est melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam, te divite? quare
Templa ruunt antiqua deûm ? cur, improbe, carac
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo ?

IN5
Uni nimirum recte tibi semper erunt res ?
O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius ? hic, qui

2

[ocr errors]

79. affligit.

19. Aes; inquis.

;

95. Occupet, Orellius.

106. rectae ; tibi recte.

[ocr errors]

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
An qui, contentus parvo metuensque futuri,

110
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?--
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofelluna
Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, 115
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae.
At mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,

120 Sed pullo atque hoedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat, culpa potare magistra, Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.

123 Saeviat atque novos moveat fortuna tumultus. Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius aut vos, O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? Nam propriae telluris herum natura neque illum, Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; 130 Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, 135 Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

128. vixistis.

113. lautius; laetius, de conj. 118. Ac, Orellius.

129. proprie. 133. Ofellae, Orellius.

134. Dictus erat,

SATIRA IIJ.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo

6
Dic aliquid dignum promissis. Incipe. Nil est.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.
Atqui vultus erat multa et praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

10 Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ? Invidiam placare paras, virtute relicta ? Contemnere, miser! Vitanda est improba Siren Desidia, aut, quidquid vita meliore parasti,

15 Ponendum aequo animo. Di te, Damasippe, deaeque

— Verum ob consilium donent tonsore! Sed unde Tam bene me nosti?- Postquam omnis res mea Janum Ad medium fracta est, aliena negotia curo, Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam, 20 Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset; Callidus huic signo ponebam millia centum : Hortos egregiasque domos mercarier unus Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 25 Imposuere mihi cognomen compita.-Novi, Et miror morbi purgatum te illius.--Atqui Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

S. iii. 1-4. Si raro scribes--quid fiet? 4. Ab ipsis. 5. fugisti sobrius. Ergo-, 12. Eupolin Archiloche

« ForrigeFortsæt »