Billeder på siden
PDF
ePub

Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
.

90
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
1; puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

S A T I R A R U M.

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

Sunt, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati, Quid faciam, praescribe.—Quiescas.—Ne faciam, inqais, 5 Omnino versus ?-Aio.—Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire.—Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude

10 Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.-Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.-

15

Š. i. 1. videar.

2. intendere.

10. capit.

15. describit; describet. 20 recalcitret. 24. ut simul. 31. si male gesserat. 39 petit.

Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.-Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.-- 20
Quanto rectius hoc, quam tristi laederc versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.-
Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;

25
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

30 Credebat libris, neque, si male cesserat, unquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus ; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Jupiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, Qui me commorit,-melius non tangere, clamo

45 Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

[ocr errors]

45 commordit.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuti, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque 50
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum;
Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus
Monstratum ? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem, nil faciet sceleris pia dextera ; mirum,
Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos; 55
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat, seu mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitae, scribam, color.-0 puer, ut sis 60
Vitalis, metuo, et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat.—Quid ? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis; num Laelius aut qui 65
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.

70
Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me

75 Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati,

[blocks in formation]
[ocr errors]

Dissentis.-Equidem nihil hinc diffindere possum;
Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum;
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque. Esto, si quis mala : sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?-
Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

[merged small][ocr errors]

SATIRA II.

5

Quae virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,-
Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva--
Discite, non inter lances mensasque nitentes,
Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cum
Acclinis falsis animus meliora recusat;
Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat
Militia assuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco:
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilom; nisi Hymettia mella Falerno

10

157

79. hic; diffidere ; diffingere ; defringere. 84. laudatur.

85. laceraverit.
S. ii. 1. bonis. 2. quem; Ofella, Orellius.

3. abnormi. 14. expulerit ; extulcrit.

« ForrigeFortsæt »