Billeder på siden
PDF
ePub

Non Varium facies : nam quis me scribere plures,
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius ? invideat quod et Hermogenes, ego canto. 25
Interpellandi locus hic erat: Est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus ?-Haud mihi quis iam:
Omnes composui.—Felices! Nunc ego resto.
Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna:

30 Hunc

neque dira venena nec hosticus auferet ensis, Nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cunque: loquaces, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei

35 Praeterita ; et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem. Si me amas, inquit, paullum hic ades. Inteream, si Aut valeo stare aut novi civilia jura ; Et propero quo scis.—Dubius sum, quid faciam, inquit, 40 Tene relinquam an rem.—Me, sodes.—Non faciam, ille, Et praecedere coepit; ego, ut contendere durum Cum victore, sequor.-Maecenas quomodo tecum ? Hinc repetit; paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes

45 Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Summosses omnes.—Non isto vivimus illic, Quo tu rere, modo : domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam, 50 Ditior hic aut est quia doctior; est locus uniCuiquesuus.—Magnum narras, vix credibile !-Atqui Sic habet.—Accendis, quare cupiam magis illi l'roximus esse.—Velis tantummodo; quae tua virtus,

36. vadatus.

38. huc.

18. vivitur.

50. nil mi officit, inqnam

Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque

35
Difficiles aditus primos habet.-Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam: non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram:
Occurram in triviis; deducam! Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.—Haec dum agit, ecce 60
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis ? et,
Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere coepi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus 65
Ridens dissimulare; meum jecur urere bilis.-
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum.—Memini bene, sed meliore

l'empore dicam : hodie tricesima sabbata: vin' tu
Curtis Judaeis oppedere ?—Nulla mihi, inquam, 70
Religio est.--At mi: sum paullo infirmior, unus
Multorum. Ignosces; alias loquar.-Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius, et: Quo tu, turpissime ? magna

75
Inclamat voce: et: Licet antestari ? Ego vero
Oppono auriculam : rapit in jus; clamor utrinque,
Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

60. doim ait.

76. Esclamat.

64. Pressare. 69. vis tu.

77. Apprno.

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus ; hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
Qui multum puer et loris et funibus udis

5
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc:
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur ? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic 5
Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris ;-et est quaedam tamen hic quoque virtus :
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;

10 Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res. 15 Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis 20 Miscuit.-0 seri studiorum ! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

Contigit ?--At sermo. lingua concinnus utraque,
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.-
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ? 30
Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas. 35
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta

40
Eludente senem comis garrire libellos,
Unus vivorum, Fundani ; Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. 45
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 50
Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

[ocr errors]

37. Diffingit.

8. x. 27. patrisque Latini. 31. Atque, Orellius.

45. annuerant; annuerint.

6000

Non ridet versus Enui gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis ? 55
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
I Toc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

65
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba ; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis ?

75 Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineplus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?

80 Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque, Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque ! Ambitione relegata, te dicere possum, Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque

$

70

[ocr errors]

68. delatus ; dilapsus; delapsus.

78. crucier.

« ForrigeFortsæt »