Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

C. VALERII CATVLLI

CARMINA.

C. VALERII CATULLI

VERONENSIS

AD

CORNELIUM NEPOTEM

LIBER

I.

Quoi dono lepidum novum libellum,
Arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas
Jam tum, cum ausus es vnus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis,
Doctis, Juppiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quidquid hoc libelli et
Qualecunque: quod, o patroa Virgo,
Plus vno maneat perenne saeclo.

II.

AD PASSEREM LESBIAE.

Passer, deliciae meae puellae,

Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti,
Et acris solet incitare morsus:
Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocarí,

(Vt solatiolum sui doloris :
Credo, vt gravis acquiescat ardor:)
Tecum Indere, sicut ipsa, posse,
Et tristis animi levare curas,

Tam gratum est mihi, quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.

III.

LUCTUS IN MORTE PASSERIS.

Lugete, o Veneres, Cupidinesque,

Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsa tam bene quam puella matrem:
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, vnde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

IV.

DEDICATIO PHASELI.

Phaselus

ille, quem videtis, hospites,

Ait fuisse navium celerrimus,

Neque vllius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.

« ForrigeFortsæt »