Billeder på siden
PDF
ePub

qui στρωματεῖς, sunt adeo, qui πανδέκτας et Ἑλικῶνα et προβλήματα et εγχειρίδια et παραξιφί 88as. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui лo̟αγματικά εἰ πάρεργα et διδασκαλικά, est item qui historiae naturalis, est παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui лáуxαo̟лov, est qui 9τónov scripsit. Sunt item multi qui coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut epistulicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis le10 pida multasque prorsum concinnitates redolentia. Nos uero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum uigiliarum Atticas noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

e

11 Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et uaria lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba', ut dicitur, linea' sine cura discriminis solam copiam sectati convertebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumue reppererit, quod sit aut uoluptati legere aut cultui 12 legisse aut usui meminisse. Ego uero, cum illud Ephesii uiri summe nobilis uer[b]um cordi haberem, quod profecto ita est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem uoluendis transeundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque herborum imperitia uindicarent.

13

Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, uel ex grammatica uel ex dialectica uel etiam ex geometria, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere,

quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non [in]utile, haut quidem certe (in)decorum est. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tem- 14 pus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere; petitum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota inuulgataque. Nam et 15 quid tam remotum in literis est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. Quae porro 16 noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones e[t] pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio(r) in otio atque in ludo liberalior. Quae autem parum 17 plana uidebuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis, quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione uestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, uel libris repertis uel magistris. Quae uero putauerint reprehendenda, his, si au- 18 debunt, subcenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim tempore obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, scri- 19 bendo, commentando, numquam uoluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibus. que elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant percontando, scribendo, a noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: nihil cum fidibus graculo, nihil cum amaracino sui. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum 20

scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profestum 21 et profanum uulgus, a ludo musico diuersum. Versus legis datae hi sunt:

22

Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι

χοροῖσιν

Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει

Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ' εἶδεν μήτ' ἐχόρευσεν, [.....] Τούτοις αὐῶ, καὖθις ἀπαυδώ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ ̓ ἀπαυδῶ Ἐξίστασθαι [μύσ]ταισι χοροίς, ὑμεῖς δ ̓ ἀνε

γείρετε μολπήν

Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.

Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam facta 23 sunt. Quantum autem uitae mihi deinceps deum uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum 24 delectatiunculas conferam. Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuuantibus, cum ipsius uitae, quantuli quique fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

25

Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri inuenirique possit.

[INDEX CAPITVLORVM.J

CAPITVLA LIBRI PRIMI.

I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines uiueret.

II. Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uulgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

IIII. Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam.

V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.

VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.

VII. In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem: Hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque uitium, errareque istos, qui bonos libros uiolant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod

probe scriptam perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est.

VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

VIIII. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi.

X. Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

XI. Quod Thucydides scriptor inclitus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur; et quo statim iure esse incipiat simulatque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae sententiae.

XIIII. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent.

XV. Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit.

XVI. Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio: ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

XVII. Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satira de officio mariti scripserit.

XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum et in vuoloyía falsa reprehendit, quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ervuov dicit.

« ForrigeFortsæt »