Billeder på siden
PDF
ePub

item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in ueterum libris reperiantur.

III. Quem in modum et quam seuere increpuerit, audientibus nobis, Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantem.

IIII. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum uere dixerit, unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam pro comperta posuerit.

V. Quid illud sit, quod Vergilius caelum stare puluere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit.

VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius uerbis additum.

VII. Ex Aristotelis libro, qui [ɛọi μvýμns] inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

VIII. Quid mihi usu uenerit, interpretari et quasi effingere uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

VIIII. Quod Theophrastus philosophus, omnis suae aetatis facundissimus, uerba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni, apud Philippum regem uerba facienti, euenerit.

X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusine disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora uerborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

XI. Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.

XII. Quid significet in ueterum libris scriptum plerique omnes; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur.

XIII. + Cupsones, quod homines Afri dicunt, non esse uerbum Poenicum, sed Graecum.

XIIII. Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus GELLIVS.

2

quendam intempestiuum, de ambiguitate uerborum disserentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines uocabulorum exploratae.

XV. Quibus modis ignomin[i]atus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super eadem re eiusdem Laberii.

CAPITVLA LIBRI NONI.

I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali scripserit, rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum.

II. Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.

III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.

IIII. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in mares.

V. Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est.

VI. Verbum, quod est ab ago frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

VII. De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia.

VIIII. Quis modus sit uertendi uerba in Graecas sententias; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inproprie existimatus est.

X. Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice oportuneque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinauit.

XI. De Valerio Coruino; et unde Coruinus.

XII. De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et reciproca dicuntur.

XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli

Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocantis pugnam depinxit.

XIIII. Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum declinationibus.

latur.

XV. De genere controuersiae, quod Graece aлоооv aррel

XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod avriorqέpov Graeci

dicunt.

CAPITVLA LIBRI DECIMI.

I. Tertiumne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit.

II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit.

III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.

IIII. Quod P. Nigidius argutissime docuit, nomina non positiua esse, sed naturalia.

V. Auarus simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio uidetur.

VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.

VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.

VIII. Inter ignominias militares, quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis.

VIIII. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui soita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula.

X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Ronani anulum hoc digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus.

XI. Verbum mature quid significet quaeque uocis eius ratio

sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis faciat, non praecoquis.

XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro uolucri columbae.

XIII. Cum partim hominum qua ratione ueteres dixerint.

XIIII. Iniuria mihi factum itur, quali uerborum ordine Cato dixerit.

XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit, non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem.

XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit, in Romana historia erratos.

XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure admodum et uenuste facti.

XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scribtoribus inclutis decertatum est.

XVIIII. Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re Demosthenis.

XX. Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid priuilegium; et quantum ista omnia differant.

XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis: nouissime et novissimus obseruantissime uitarit.

XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae ignorant.

XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulteric uxorem deprehensam necare.

XXIIII. Die pristini, die crastini et die quarti et die quinti, qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uulgo dicuntur. XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi nauium quoque uocabula, quae scripta in ueterum libris reperiuntur.

XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem: transgressum dixerit, et: transgressos, qui

transfretassent.

XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli.

XXVIII. De aetatum finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

XXVIIII. Quod particula atque non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque.

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI.

I. De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit.

II. Quod elegantia apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur.

III. Qualis quantaque sit pro particulae uarietas; deque exemplis eius uarietatis.

IIII. Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit.

V. De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem.

VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui hom: Romanus Graeca oratione res Romanas, uenia sibi ante eius imperitiae petita, composuit.

VIIII. Historia de legatis Milesia [ac] Demosthene rhetore, in libris Critolai reperta.

X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi relata.

XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.

XII. Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat.

XIII. Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia qua

« ForrigeFortsæt »