Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

orationem reddere debet graviorem, Latini ponere solent nam, Græci náp. Vd. Hermann. ad Viger. p. 790. Virgil. Ge. IV. 445. Plaut. Aul. 2, 1, 17. 1, 1, 5. Eadem ratione dicunt quia nam Virg. Æn. X. 6. Male, quod miror, Burmannus correxit Propertii locum, nempe ibi. Vocabulum namque ipsum sæpissime significat id, quod nempe. Sic Tacit. Agric. 21.-Catulli locus, LXXI. 3-6. ita legendus mihi videtur.

Æmulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,

Mirifice est adeo nactus utrumque malum.
Jam quoties futuit, toties ulciscitur ambos,

Illam aftligit odore, ipse perit podagra. Sensus est : “ æmulus tuus, qui tuos amores sollicitat, mirum in modum laborat hirco et podagra. Jam vero illam perfidam puellam ulciscitur et se ipsum.” De contagione, ut volunt, non est sermo, neque esse potest. Nancisci vero proprie dicitur de morbo. Corn. Nep. 29. 21.

Ponitur, nam et namque tunc, cum aliquid vel præcedit, vel, ut in interrogationibus, omissum est, ad quod referri debet. Cum vero finita est ratio, vel cum, quemadmodum in nostro loco, is, qui loquitur, rem differt et ad aliam transit, orationis ratio efflagitat vocabulum jam. Quod etiam sensisse videtur Doeringius, suadens, verbum inrumare non propria significatione accipere, quoniam paulo post adjiciatur namque. Propriam vero hujus verbi significationem totius orationis ratio requirit. vd. c. XXI. 8. Namque h. I. non potest explicari nempe, nec referri ad antecedentia; immo de more loquendi scribendum est,

Atqui putate. Jamque vobis
Ita plane, ut Catullus, dicit Statius Theb. IV. 517;

Illum, sed taceo ; prohibet tranquilla senectus.

Jamque ego vos. et Lucanus Pharsal. VI. 732;

jam vos ego nomine vero Eliciam,

Sequitur verşus, laborans vitio antiquiore, quam quod codicum auctoritate corrigi possit :

Jamque totius vobis

Fronlem Labernæ scipionibus scribam. In omnibus libris MSS. et editt. vett. leguntur v. : scipionibus scribam. Commentariorum auctores, non multum hæsitantes, explicant, scipiones esse -semiustos baculos. Quo modo vero scipiones, simpliciter ita dicti, de inustis baculis, seu carbonibus intelligi possint, me aliorum locorum exemplis, quæ interpretibus afferenda erant, nequaquam edoctum fugit. Difficultatem Scaliger intellexit, sed, cum Dousa patre (Præcid. in Petr. I. c. 10.), mendum tollendum aliis reliquit. Parthenius loquitur de soporifera virga, qua poëta se dicat omnium contubernalium frontem ita percussurum, ut omnes in sopore solutos facillime posset irrumare. Quod probari non potest. Nec magis verbis convenit obscænus sensus, quem Palladius explicat. Guarinus pater, metrum non curans, emendat siphonibus inscribam, Vossius sopionibus vel soprionibus, quæ sine adjectis auctorum explicationibus vix intelliges. Cum verba respicis, similis nostro locus est Petronii, c. 96.: “Quum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa, quæ injuria depulsa fuerat, ancilla totam faciem ejus fuligine longa perfricuit, et non sentientis labra humerosque sopitionibus pinxit.” Optime correxerunt hunc locum Gruterus (Suspic. II. 3.) Boschius et Erhardus ad h. l. ; et est legendum vel cum illis sopiti (dormientis Ascylti) titionibus, vel cum hoc sopitis titionibus, quod Glossator quoque probasse videtur. Titio est torris, baculus adustus. vd. Celsus II. 17. Lactant. IV. 14. Ancilla quidem potuit Ascylton fuligine et atro carbone pingere ; nam ad manus ei erant lucernæ. vd.c. 97. Apud Catullum vero lectio titionibus, quam nonnulli e Petronianis verbis receperunt, varias ob causas displicet, inter quas metrum primum obtinet locum. Corruptam esse lectionem scipionibus nemo negabit. Occasio vero corruptionis in verbo scribam latet, et ex literarum earumdem repetitione orta videtur. Equidem Catullum scripsisse arbitror:

Jamque totius vobis

Frontem tabernæ inscriptionibus scribam. Poëta dicit: “ Putate me ausurum, una ducentos sessores et simul vos omnes irrumare. Jamque ego in vestram contumeliam totius tabernæ frontem epigrammatibus et titulis inscribam.” Minatur igitur, injuriam graviter se ulturum esse inscriptionibus, ut supra c. XII. hendecasyllabis. Arma, quæ poëtam decet ferre, induit et vibrat truces iambos XXXVI. 5. cf. c. XLII.-Ut Petronius c. 55. dicit, Ita non oportet hunc casum sine inscriptione transire (sequitur epigramma Trimalcionis), ita Catullus quoque haud dubie usurpavit nomen inscriptionis pro vulgato græco epi

[ocr errors]

grammatis. Sed etiam ad aliam rem respexisse videtur. Fornices et cellæ meretricum, nec non tabernæ inscribebantur nominibus puerorum et puellarum, quæ ibi prostabant, ut dicit Schol. Juvenal. ad Sat. VI. 123. Quod proprie vocabatur inscriptio vel titulus. Martial. XI. 45.

Intrasti quoties inscriptæ liinina cellæ,

Seu puer arrisit, sive puella tibi. Seneca Controv. I. 2. « Meretrix vocata es, in coinmuni loco stetisti, superpositus est cellæ tuæ titulus." Et in sqq. : “Nomen tuum pependit in fronte;tot intraverunt cellam tuam gladiatores, tot juvenes ebrii.”—In frontibus ædium et tabernarum atque in parietibus titulos, versus cujusvis generis et elogia in infamiam hominum scribere solebant, quod multis veterum locis demonstrari potest. Pauca sufficiant. Mart. I. 118:

Contra Cæsaris est forum taberna,

Scriptis postibus hinc et inde totis. Plaut. Merc. II. 3. 74:

Impleantur meæ fores elogiorum carbonibus. Culex 410. fronte locatur elogium. cf. Petron. c. 29. Add. dicendi formulam, per totum parietem inscribere apd. Quinct. Decl. 1. 5. Sequuntur hi versus:

Puella nam mea, quæ meo sinu fugit,

Amata tantum, quantum amabitur nulla, Ita edidit Scaliger, nescio quo auctore. Sed neque in codicibus hæc leguntur, neque recipi possunt ob metrum. Codd. Statii omnes et Dresd. : puella nam me, quæ, quod recepit Guarinus ; Aldinae editionis auctor mutavit in puella namque, quæ.-Editt. Vicent. Brix. Venett., Puella nam modo, quæ, quod placuit Mureto et Vossio. Codicum lectionem manifeste corruptam ita emendandam arbitror:

Puella amata, quæ meo sinu fugit,

Amata tantum, quantum amabitur nulla In ejusmodi vero orationibus eleganter omittitur nam. Vd. Tibull. II. 1. 37. IV. 1. 133. Verbum amata facile in literas namme abire, vel ob sequentem repetitionem corrigi potuit.—Ac graviter ita loqui solet Catullus, ut XLIX.

- pessimus omnium poëta,
Tanto pessimus omnium poëta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

Cf. Terent. Adelph. I. 1.31.-Alter versus iterum legitur in carm. VIII. 5. sed, ut mihi videtur, ab interpolatore illuc deductus.

vs. 13. Pro qua mihi sunt magna bella pagnata. Non sollicitanda sunt hæc verba, quamquam Scaliger e codice affert patrata, quod corrigi vult parata. Lectionem plurimorum codd. jure defendit Statius, excitans locum Lucilii apud Donatum (ad Terentii Eun. V. 2. 60. et Adelph. V. 4. 5. ad verba. vitam duram, quam vixi.)

Vicimus o socii, et magnam pugnavimus pugnam. Virgil. VIII. 629; Pugnataque in ordine bella.--Quod legitur in Cod. Dresd. et in editt. Vic. Brix. et Venett, sunt mihi pro mihi sunt correctum primum vidi in Ald. I.

Quatuor ultimi versus, quos recentiores editores huic carmini adjunxerunt, in Cod. Dresd. novum carmen efficiunt. Palladius et Guarinus pater post vs. 9. seq. carminis posuerunt. In editt. antiq. cum sequenti carm. conjunguntur. Duos versus ex iis affert Priscianus lib. V. p. 673. 10. et iterum VI. p. 741. 24. Putsch. (In altero loco mendose leguntur:

Tu præter omnes une de capillalis

Celtiberosæ Celtiberiæ fili, MSS. Catulli omnes Cuniculosæ.) Tantum vero abest, ut hos versus cum carmine XXXVII, conjungendos defenderim, ut ex alio carmine desumptos, e Capri Grammatici libris, quos Priscianus ante oculos habuit, in codices Catulli receptos, et, ut fere semper factum est, juxta carmen similis argumenti (XXXIX.) positos existimem. Nexus enim cum antecedd. ab his versibus prorsus abest, et descriptio illa in fine carminis non parum displicet. Verba tu præter omnes, puto, Catullus non posuisset, nulla adjecta copula, pro ac tu maxime. Quod vero Egnatium dicit bonum, id non referri debet ad verba boni beatique ; recurrit idem c. XXXIX. 9. Nec quidquam desideratur, cum carmen nostrum in vs. 16. exitum habet.

Londini imprimebat J. F. DOVE, in Area quæ est Divi Joannis.

« ForrigeFortsæt »