Billeder på siden
PDF
ePub

Cf. Terent. Adelph. I. 1. 31.-Alter versus iterum legitur in carm. VIII. 5. sed, ut mihi videtur, ab interpolatore illuc deductus.

vs. 13. Pro qua mihi sunt magna bella pugnata.

Non sollicitanda sunt hæc verba, quamquam Scaliger e codice affert patrata, quod corrigi vult parata. Lectionem plurimorum codd. jure defendit Statius, excitans locum Lucilii apud Donatum (ad Terentii Eun. V. 2. 60. et Adelph. V. 4. 5. ad verba. vitam duram, quam vixi.)

Vicimus o socii, et magnam pugnavimus pugnam.

Virgil. VIII. 629; Pugnataque in ordine bella.—Quod legitur in Cod. Dresd. et in editt. Vic. Brix. et Venett. sunt mihi pro mihi sunt correctum primum vidi in Ald. I.

Quatuor ultimi versus, quos recentiores editores huic carmini adjunxerunt, in Cod. Dresd. novum carmen efficiunt. Palladius et Guarinus pater post vs. 9. seq. carminis posuerunt. In editt. antiq. cum sequenti carm. conjunguntur. Duos versus ex iis affert Priscianus lib. V. p. 673. 10. et iterum VI. p. 741. 24. Putsch. (In altero loco mendose leguntur:

Tu præter omnes une de capillatis
Celtiberosæ Celtiberiæ fili.

MSS. Catulli omnes Cuniculosa.) Tantum vero abest, ut hos versus cum carmine XXXVII. conjungendos defenderim, ut ex alio carmine desumptos, e Capri Grammatici libris, quos Priscianus ante oculos habuit, in codices Catulli receptos, et, ut fere semper factum est, juxta carmen similis argumenti (XXXIX.) positos existimem. Nexus enim cum antecedd. ab his versibus prorsus abest, et descriptio illa in fine carminis non parum displicet. Verba tu præter omnes, puto, Catullus non posuisset, nulla adjecta copula, pro ac tu maxime. Quod vero Egnatium dicit bonum, id non referri debet ad verba boni beatique; recurrit idem c. XXXIX. 9. Nec quidquam desideratur, cum carmen nostrum in vs. 16. exitum habet.

Londini imprimebat J. F. DOVE, in Area quæ est Divi Joannis.

« ForrigeFortsæt »