Billeder på siden
PDF
ePub

* In recudenda Catulli editione, quam Lipsiae (1788-92) Fridericus Doering emisit, a nobis enixe allaboratum est, ut prodiret Veronensis poëta, vitiorum typographicorum immunis. Sed ne mera sit librarii repetitio, subjunctas damus HANDJI in Catullum observationes criticas; “ quæ desiderium excitant, ut mox editionem absolvere docto editori contingat.Vid. Klügling. Supplem. ad Harles. Not. Lit. Rom. p. 171. Carminum, quæ sibi explicanda selegit Handius, adjicimus conspectum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

OBSERVATIONUM CRITICARUM

IN

CATULLI CARMINA

SPECIM EN

SCRIPSIT

FERDINANDUS HANDIUS.

PH, D.

HANDII

HANDII IN CATULLUM,

8c.

Habent sua fata libelli. Inter eos veteres scriptores, qui longum per tempus neglecti jacuerunt, et in quibus, post curas sin gulis locis adhibitas, plurima adhuc leguntur obscura et deprayata, Catulli carmina non, ultimum locum obtinent. Etenim ex quo studia virorum doctorum Latinis poëtis occupari cæperunt, alia omnia majori diligentia et cautiori cura versata sunt, quàm nostri poëtæ carmina. Jamjam Parthenius, tantam, inquit, confusionem et conversionem in Catulli carminibus fuisse, ut si ab inferis auctor revocaretur, sua non esset agniturus. Nec tamen is dignus erat, qui tanta casuum varietate jacțaretur, et sospitatorem diu desideraret. Equidem pro Catullo ejusque virtutibus dicere, aut eum flagitiosæ impuritatis specie, quà suspectum habent, liberare, non apud me constitui ; nec curo eos, qui in moribus poëtarum magis, quam in verbis hærent, et ingenium non nisi pudicum esse volunt. Qui, vereor, ne sæpissime fallantur ; nam, quæ inter mores et orationem intercedit necessitudo, non in quocunque poëta ita valet, ut ad regulam, nescio quam, exigi possit. Placet Catullus, quia plurima in eo placent. Atque in magnis ingeniis multa reperiuntur, quibus eorum vitia expientur; nec culpa vitiorum, quæ sæculi sunt, in singulos homines, qui jis laborant, conjici debet.

Nam castum esse decet pium poëtam

Ipsum : versiculos nihil necesse est. Elegantissima carmina conscripsit Catullus, mira simplicitate ac venustate; neque ipse destitutus erat ingenii vi, quæ neque artem nec laborem redolet. De negligentia et audacia ejus non uno modo potest disputari. Quæ vero viri docti de ea re dixerunt, vereor, ne maximam partem nimia sint atque iniqua. Melius consuluissent poëtæ, si carmina ejus ita restituissent, ut judicium firmum ac certum de iis haberi posset. Quamdiu enim de pluribus partibus dubitatur, non potest de universa re

K

[ocr errors]

judicari. Editiones autem Catulli, quæ recentioribus temporibus prodierunt, carmina non peræque exhibent, quemadmodum a poëta profecta sunt. Sunt enim ita comparatæ, ut lectionis vulgatæ rationes et causæ prorsus ignorentur. Ex iis non cognosces, unde ducta sit hæc et illa lectio, vel bona vel absurda, neque invenies nomina virorum doctorum, quorum studio plures singuli loci optime sanati ; immo vana mendacia ac negligentiæ sordes tantum tibi tædium afferent, ut totum librum abjicias. Judicium ac censura, quam interpretes ante omnia instituere de. bebant, codicum et vett. editt. earumque auctoritatis nusquam exstat, et textus firmo fundamento plane destitutus est. Sine codicum et vett. librorum ope neque institui, neque effici potuit recensio textus. Nec sufficiebat, tantum inscriptiones editionum commemorare, hinc et illinc varietatem lectionis afferre et alios rum vestigia sine ulla dubitatione persequi. Quantum igitur dolorem omnes, quibus studia humanitatis et imprimis carmina Catulli curæ sunt, percipere debuerunt ex morte Santenii, cujus mentio tristior est lacrymis Simonideis.

Historia casuum, quibus jactatus est Catulli liber, satis mirabilis docet, paucissimos inveniri potuisse codices antiquiores, et variarum lectionum, quas illi exbibent, majorem partem e scribarum ignorantia atque monachorum lascivia, qua in scriptoribus veteribus grassati sint, ortam esse. Atque hoc jam Scaliger observavit, de exemplari, ex quo omnes codices propagati, loquutus. Variis ex argumentis et præcipue ex consensu omnium, quos hucusque cognitos habemus, codicum in locis corruptis et mutilatis demonstrari potest, unum librum fuisse fontem omnium aliorum, qui inde a sæculo quinto decimo scripti sunt. Mathæus Palmerius in codice, quem sua manu a. 1428. scripserat, et quo usus erat Andreas Schottus (Observ. lib. II. c. 16. p.53.) hæc adnotavit: anno 1425. primum repertum esse Catullum, pessimeque acceptum in manus hominum venisse. Exstat etiam epigramma, commemoratione satis dignum, viri cujusdam docti Veronensis, quem Apostolus Zenus (in Ephemerid. Lit. Ital. Vol. XII. 17.) Guarinum patrem, Burmannus Guarinụm filium esse voluit. In eo narratur librum Catulli, a Francisco quodam scriptum, ex horrei tenebris Veronam delatum esse. Maffeius in libro Ve rona illustrata Vol. II, p. 7). ad decimum usque sæculum Catul. lum plane ignotum fuisse suis civibus, confirmat inedita quadam scriptione: “In Verona aveasi Catullo fin del secol decimo, per. chè io trovo in uno degl' inediti sermoni, che ho presso me di

a

« ForrigeFortsæt »