Billeder på siden
PDF
ePub

Ad Carm. IX. 1—2.

Veranni, omnibus e meis amicis

Antistans mihi millibus trecentis.

Doeringius ad h. 1. ita: "hæc lectio omnium antiquorum librorum auctoritate munitur." Hoc falsum. Correctio est Palladii et Avantii. L. Carrio (in antiq. lect. II. 19.) refert, in codicibus religiose conservatam esse lectionem antistes; ut etiam in Dresdensi, sed crucis nota superimposita. Cujacii vero codex antistas (vide Scalig. ad c. LXXVII. p. 87.); item optimus liber msc. Columnæ (vid. eum ad Ennium p. 336). Et retinent editt. Vicent. Ald. I. In Brix. et Venett. correctum antistes, quod minime probandum, quia antistitis nomen non nisi de sacerdotibus et præpositis usurpabant. Immo graviori distinctione post vs. 2. facta, reponenda videtur lectio meliorum codicum antistas ; quæ orationis generi, quo usus est Catullus, abrupto et exultanti, bene convenit. Nec debent hæc ad grammaticorum præcepta exigi, neque interrogatio, quæ sequitur, ipsa requirit participium. Gaudium et amicitiæ sensus comprimere non potuit poëta, quin, priusquam interrogaret amicum, nomini ejus adderet animi testificationem, Ex familiari loquendi usu hæc explicanda sunt, ut plurima apud Catullum. Verba omnibus e meis amicis Antistas mihi millibus trecentis eleganter et tanquam in parenthesi dicuntur. Ac Ennius quoque, quem Catullus, ut dixi, sæpissimé imitatus est, utitur voc. antistare in loco Iphigeniæ p. 336. Col.

Plebs in hoc regi antistat loco.

Cf. Quadrigarii fragment. ex Ann. I.: "Simulque virtute ceteris antistabant." Vd. Gifan. Index Lucret. s. h. v. Gellius, VII. 5. IX. 13. Symmachus, epist. I. 1. IV. 20.

Ad Carm. X.

Vs. 3. In Aldin. I. leguntur Scortillum mihi cum repente, ita ut conjungantur verba otiosum scortillum, quod etiam in Vicent. Brix. et Venett. Utrumque male. E Statii Codd. omnibus et Dresdens., et editt. Vicent. recipiendum est ut mihi tum repente; nec tamen ita, ut Statius voluit, explicandum ubi mihi. Verbum tum eleganter usurpant in narrationibus et confabulantium sermonibus, quod multa exempla apud comicos probant. Sic etiam c. VIII. 6. scribendum est:

Ibi illa multa tum jocosa fiebant.

quemadmodum legitur in libro optimo Commelin. et in editt. Vicent. Brix. Venett.-Codex Dresd. corruptum habet tamen. Tibull. I. 8. 45., ubi e codd. restituendum tum.

Vs. 4. reponas mecum neque invenustum e codd. et editt. Vicent. Brix. et Venett.

Vs. 8. Hoc loco probari potest, quam inconsiderate rem tractaverit Scaliger. Antiquarum editionum lectionem dicit Et quantum mihi profuisset ære? quæ correctio est Aldinæ I. asterisco notata. Statii MSS. omnes, et membr. Palatin., ut etiam editt. Vicent. Brix. et Venet., et quonam; Vossii Codd. qm. vel quoniam ; item Dresdens. Vossius male mutavit Et quanam mihi profuisset ab re? Genuinum verbum e variis lectionibus eruisse mihi videtur

Statius, corrigens, ecquonam mihi profuisset ære? Sic infra Catullus: ecquidnam in tabulis patet lucelli "Expensum?" XXVIII. 6.-Cic. Part. orat. 14: "ecquonam modo, ecquonam loco artis indigent."

V. 9. Verba, quæ vulgo leguntur, nihil neque ipsis non sunt e codicibus sumpta, sed orta ex conjectura Avantii. Statius in omnibus Codd. invenit corruptum neque in ipsis. In Dresdensi legitur neque nec in ipsis. Editt. Vicent. et Brix. habent mihi nec ipsis. Avantii correctionem recepit Venet. 1500., Ald. vero ita nihil neque ipsi; probavit Guarinus cum aliis. Vossius e libro Commelin. recepit nihil met ipsis; unde horribilis recentiorum quorundam editionum lectio nihil neque ipsis - Met prætoribus. Equidem, ne elegantia et verborum lepor pereat, recepto voc. mihi (nam dissimulat Catullus, sibi nihil esse), ita legendum putaverim:

Respondi id quod erat: sibi neque ipsis,
Nec prætoribus esse etc.

1

Ipsis, intellige incolis, Bithynis, ut jam docuit Parthenius. Liv. VI. 30: "Setiam, ipsis querentibus penuriam hominum, novi coloni adscripti." cf. Plin. ep. I. 10. 6. Vocabula ibi et in et mihi ut omnino literæ b. d. et h. sæpe in MSS. confunduntur. Qua ex commutatione vitium ortum est carm. XCVIII. De verboso et fatuo loquitur poëta:

[blocks in formation]

Ita edidit Doering. cum aliis, sed male; nam comprobare debe

bat aliis exemplis, v. dicere eo sensu poni posse, quo sit exercere linguam, vel loqui. Sua propria conditione differunt loqui et dicere. Sic recte legitur dicere Martial. 7. 92. At in omnibus codd. et antiq. editt. exstat discas. Nec dubitari potest, quin Vossius optime correxit,

Hiscas omnino quod cupis, efficies.

Nonius Marcell. de honestis etc. (p. 120. Merceri): Hiscere est
proprie loqui. Accius Armorum Judicio: "Hem vereor plus quam
fas est captivum hiscere." Ut omnes perderet Vettius, os im-
purissimum modo aperire debebat; hoc jam sufficiebat. Cf. de
voc. hiscere, conatum loquendi magis quam loqui significante,
Prop. III. 3. 4. II. 31. 6. cf. Ovid. Heroid. VI. 144. In ejus-
dem epigrammatis primo versu, ut hæc addam, revocanda est
antiqua eaque elegantior lectio Cod. Cujacii, Vicent. Brix. et
Venett., in te si quidquam; quod Ald. I. et post eam fere omnes
correctum ab Avantio receperunt Iq te si in quemquam.
poëta salse atque ingeniose: "Si quid est, quod in te dici possit,
(quod scio, quam indignum sit commemoratu), id est, quod di-
citur verbosis." Amat vero Catullus hanc loquendi formulam. vd.
c. XCVI. CII.-Vocabulum ibi, de quo loquuti sumus, jure res-
titutum est loco Martial. III. 38. 10. pro tibi.

V. 13. Præsertim, quibus esset irrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.

Dicit

Hæc non in codicibus leguntur, quamquam Doeringius affirmavit; est Avantii emendatio, in Aldin. I., et inde in alias recepta. Cujacii liber et codex Dresdens. nec non editt. Vicent. Brix. Venet. exhibent non facerent. Quod revocandum videtur, mutato non in nec. Sententia hæc est: "nihil esse præsertim iis, quibus prætor esset irrumator, et qui, suis libidinibus indulgentes ac luxuriantes, cohortem non pili facerent, non curarent." Verborum vero constructio Latinis usitata. Sallustius eodem modo Jug. 101. Cum peditibus, quos Volux adduxerat, neque in priore pugna adfuerant." Tacit. Annal. XIII. 41.: "eoque oportere dividi sacros et negotiosos dies, quis divina colerentur, et humana non impedirent."

Vs. 14. Ac certe tamen, inquiunt, quod illic

Natum dicitur esse, comparasti

Ad lecticam homines.

Avantius ad h. 1. Potes, ait, legere ære comparasti et esse comparasti. Quamquam vero Statius dicit, se in Codd. reperisse natum dicitur esse, revocaverim tamen lectionem Cod. Dresdens. et, ut videtur, aliorum, nec non editt. Vicent. Brix. Venet., quam etiam servarunt Ald. I. et Guarin.

quod illic

natum dicitur, ære comparasti.

[ocr errors]

Nam v.

non solum elegantia, sed etiam sensu præstantiorem. esse glossematis speciem præbet, nec, cum recipitur, patet, quo reliqua referenda sint. Dicunt vero Latini proprie are comparare vel parare. Sic Sallust. Jugurth: 34.: "Servi ære parati injusta imperia dominorum non perferunt." Similiter Plin. h. n. XXXVII.7.: “ Nero vicit omnes, trecentis talentis capidem unam parando." Columell. de re rust. IX. 1.: “examina ære parta." Corn. Nep. Attic. 13. 4.-Sabellicus (vd. Gruteri Lampas T. I. p. 163.) et alii ante eum, male scripserunt hominum; Avantius correxit. Quod autem ad sensum adtinet, a vero aberrasse mihi videntur interpretes, facetias orationis non sentientes. Alii (ut Scaliger, Gronovius de pecunia vet. c. 17., Doeringius) æs negotiatione quæsitum intelligunt; alii (ut Vossius, Vulpius) de lecticæ inventione, unde res in Bithynia nata dicta sit, cogitant. Quodsi illud poëta voluisset, non addidisset dicitur; sin vero hoc, alio modo scribere debebat. Præterea si quis e loco Ciceronis, quem præeunte Popma, excitat Vossius, inventionem et usum lecticarum primum ad Bithynos referendum existimet, nobis liceat eodem jure ad Syros, vel ad Cappadoces referre, secundum Martial.'IX. 3. et IV. 77. At Bithynis, æque ac Syris et Medis et Mosis lecticæ usus erat communis. Quæstio videtur de lana caprina. Quod vero Græci usuram et pecuniam e mercibus factam nominabant Tókovs (vd. Intpr. ad Aristoph. Nubes 18. et Spanhem, de usuris p. 581.), id non facit ad illustrandum nostrum locum; neque æs, quod illic natum dicitur, poni poterat pro eo, quod ibi lucratus esse tu diceris. Aliam explicationem circumspiciens, probabiliorem hanc reperisse mihi videor. Vocabula natum æs, æque ac gigni propria erant rei metallica. De voc. gigni vd. exempla apud Plin. XXXIII. 21. Natum vero dicebant æs, quod purissimum effoditur, et ab ipsa natura factum videtur. Sic Agatharchides, qui multa de fodinis ac re metallica tradit, in fragmentis libri de rubro mari: οὐ συντηκόμενον μετ ̓ ἐπιστήμης καὶ τέχνης ἐκ τοῦ ψήγματος, ἀλλὰ τὸ αὐτόματον, non arte eli

quatum, sed ipsum natum. Sic Plin. h. n. XXXV. 15. Rubrica nascitur et in ferrariis metallis. (cf. Plin. XXXIII. 2.: eruitur aurum-non natura. XXXVII. 3. non arte sed sponte naturæ.) Eodem modo e montibus dicitur æs fluxisse, et reclusa metalla sponte oblata esse, ut Lucret. V. 1254. sq.

Mauabat venis ferventibus in loca terræ

Concava conveniens argenti rivus et auri,
Æris item et plumbi.

p.

Nec deerant fabulæ, quibus terrarum loca, rerum pretiosarum et copia et proventu æris abundantia, ita fingerentur, ut in iis aurum et argentum ad usum jam idonea nascerentur. Inter has fabulas ea, quam de insula Cypro plures veteres scriptores narrant, maxime digna est memoratu. Aristoteles, ut uno eoque antiquiore teste utar, in libr. de mirabil. auscult. c. 45. 87. Beckm. ita narrat: Φασὶ καὶ ἐν Κυπρῷ περὶ τὸν λεγόμενον Κούριον (ex emend. Meursii) χαλκὸν ὅμοιον γίγνεσθαι κατακόψαντες γὰρ, ὡς ἔοικεν, εἰς μικρά, σπείρουσιν αὐτόν· εἶτα ὑδάτων ἐπιγενομένων, αὐξάνεται καὶ ἀνίεται καὶ οὕτως συνάγεται. Et c. 45. p. 87. Περὶ Παιονίαν λέγουσιν, ὅταν συνεχεῖς οἱ ὄμβροι γίνωνται, εὑρίσκεσθαι, περιτηκομένης τῆς γῆς, χρυσὸν τὸν καλούμενον ἄπυρον. (Cf. c. 42. p. 85. ubi Φύειν χρυσόν. et 49. p. 92. γένεσις σιδήρου.) Inde dicitur etiam aurum liquidum, pro ramentis aureis iisque puris. vd. Valer. Flacc. VI. 710.; aurum apyron. Similiter de sulphure puro Plin. XXXV. 50.; vivum, quod Græci apyron vocant, nascitur solidum. Sed satis exemplorum. Propria verba, quibus artis periti utebantur, ut sæpe in communis vitæ sermonem abierunt, ita hic quoque factum videtur, eoque magis, quum vulgus fabulis delectetur. Facile igitur, quum terram aliquam vel argento et auro fertilem (ut Plinius loquitur), vel divitiis abundantem describere volebant, eam vel patriam æris et argenti nominare vel dicere poterant, æs ibi nasci vel natum esse, i. e. sponte naturæ provenire. Quod etiam in nostro loco Catullus satis eleganter et ingeniose fecisse mihi videtur. Etenim puella: “At certe, inquit, ære, quod in iis terris ipsum natum dicitur, homines ad lecticam comparasti." Bithyniam vero, cujus prætores luxuria et lascivia ita diffluere solebant, ut plerique, Memmius Gemellus æque ac postea Cadius Rufus et Tarquinius Priscus repetundis damnarentur, provinciam fuisse opulentissimam et metallis fœcundam, pluribus veterum locis probari potest, et urbium nominibus

« ForrigeFortsæt »