Billeder på siden
PDF
ePub

in Guarini Cod. et in aliis Statii,

Cum diva mulier alios ostendit oscitantes.

Vossius ex libro Bibl. Palatin. perquam antiquo affert

Cum diva Maliæ naves ostendit oscitantes.

Quæ in editionibus aliter leguntur, omnia fluxerunt e conjectura, et ita, ut lectio codicum, mensura carent. Neque est, quod de metro verborum quæramus, quibus sensus bonus ac loco aptus non continetur. Verba autem ostendit oscitantes maxime mihi sunt suspecta. Oscitantes aves quæ sint, intelligi non possunt: nam quod Gellius IV. 20. dicit, quendam, oscedine laborantem, 'cum in jure staret, clare nimis ac sonore oscitasse, alia est res, nec cum clamore avium confundenda. Nec commemoratu digna sunt ea, quæ interpretes de halcyonibus (a quibus sereni et tranquilli dies dicebantur), vel de Helena ac Castore et Polluce, vel de nocte, diva muliere alios in somno nobis oscitante, satis inepte hariolati sunt. Scaligeri vero explicatio et correctio, quæ metrum non habet, ita absurda videtur, ut perplexa est. Verbis sensum inesse voluit, quem non continent. Catullo non erat omnino describenda turbida procella, sed rapacitas ejus; at descriptio qualiscunque absona atque antecedentibus parum apta fuisset. Tanta vero lectionis varietas, sensus plane expers, ac metri defectio non alio modo, puto, existere potuit, quam consutis variis verbis, quæ glossatores in margine adscripserant. Ac si quis de hac re conjicere velit, in verbo oscitans explicationem deprehendet vocabuli mihi, in corruptis literis cum dia Malliæ vocabula: cinæde Thalle, ad superiorem versum adjecta. Utcunque orta sit interpolatio, codicibus nostris antiquior, versus ille, quo hucusque carmen conspurcabatur, ejiciendus et in eum locum, unde venit, ablegandus videtur; quo facto oratio bene procedit, nec quidquam desideratur.

Carmini LXXIII., quod Catullus in ingratos scripsit, Grammaticus vel librarius aliquis versiculos tam ineptos obtrusit, ut mirum sit, quod interpretes fraudem non intellexerint, adeoque sensus percipiendi causa verba mutarint. Sunt versus 5. et 6. a loco, ubi leguntur, alieni, insulsi atque omni verborum mensura carentes. Ut de argumento, quod verbis continetur, primum loquar, sententia non modo nimis trita est, sed etiam omnis, quo poeta uti debebat, coloris expers. Quisquis ille fuerit, a quo hic locus male tractatus, in suam conditionem vertit epigramma Ca

tulli, et, quod in ingratos scripsit poeta, in suum fraudulentum amicum scriptum esse voluit. Versus autem tam horribilis atque ingentis formæ, ut sextus est, non modo non scripsit noster, sed nulli sunt. Ac Scaligerum et Vossium jam offenderunt languida verba ut mihi, et reponi jusserunt væ mihi, quod jam Guarinus affert. Nec minus obstat loquendi ratio quem nemo gravius urget quam qui. Missis his versibus, non amplius dubitabis de voc. pium vs. 2. quod Gryph. et Tuscanell, edit., nescio quo auctore, mutavit in tuum; etenim gratus, accepti beneficii memor, recte dicitur pius, ut jam Parthenius monuit; sic LXXVI. 2. Accedunt hæc duo argumenta. Olim legebatur vs. 6. habet, ut exstat in Vicentina; hoc ipsum videtur a manu interpolatoris profectum. Deinde Avantius, quem scimus veterem codicem ante oculos habuisse, ita adnotavit. "Ille versus, Desine de q. est principium tetrastichii." Quam argumentandi rationem sequuti, expungendos illos versus putamus. Ad reliqua verba quod attinet, vs. 1. ex uno Statii Cod. et ex vett. editt. omnibus recipiendum est quidquam; alii Statii libri habebant quisquam et quemquam. Vs. tertio secundum MSS. Cdd. et loquendi rationem, deleri debet est ; neque legitur in edit. Vicent. Brix, et Venett. De vocab. nihil esse cf. Cic. in Cæcil. divin, 15. Ultimo versu exhibent recentiores editiones

Immo enim tædet, tædet obestque magis.

At non est; nam

quod profitentur esse lectionem Codicum. unico testimonio Cantabrigiensis non fidem habeo. Guarinus vero, quem testem producunt, non affirmat lectionem esse codicum, sed correctionem hanc Aldina ei placuisse. Omnes MSS. Statii et Cujacii et edit. Vicent. Brix. Venett. ita :

Immo etiam tædet; stat magis atque magis,

vel statque magisque magis, Utrum vero corrigi debeat, an probari, finem epigrammatis periisse, et in recentioribus codicibus lacunam pessimis versibus expletam esse, decernere nondum ausim.

Ad Carmen II.

Vs. I. Deliciæ meæ puellæ. Alii in codicibus se legisse affirmant delicium. Perperam; nam a Catullo profectum esse voc. delicia, probare videtur Martial. VII. 14.

Accidit infandum nostræ scelus, Aule, puellæ;

Amisit lusus, deliciasque suas :

Non quales teneri ploravit amica Catulli

Lesbia, nequitiis passeris orba sui.

Quæ de versibus 5 et sqq. critici scripserunt, hic enarrare nimium esset. Varia tentarunt, nec tamen lectiones Codicum ita curarunt, nec conjecturis ad h. 1. allatis ita expedierunt difficultates, ut de hoc loco non amplius dubitare liceat. Hæserunt in usu ac diversa significatione verbi ut (vs. 7. et 8.); et erat, quod offenderent. Verbis inest sententia satis lepida, quam si recte percepissent interpretes, non ad explicationes absonas adeoque obscœnas confugissent. Equidem, ut quod sentio exponam, omnes puto errasse, cum verba sui doloris ad dolorem amoris, quo affecta esset, retulerunt. Catullus exprimere voluit hanc sententiam: “Passer, quocum puella mea ludere solet, et ea quidem ratione, ut leviore morsus dolore excitato gravis ardor amoris acquiescat." Quam sententiam eleganter invertit poeta suo more. Scripserim igitur levi mutatione ac interpunctione correc ta ita:

-Quum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid lubet jocari.

Est solatiolum sui doloris,,

Credo, ut tum gravis acquiescat ardor.
Tecum ludere etc.

Lesbia

Vs. 7. et 8. tanquam in parenthesi dicuntur, et respondent vers. 10. In scriptis libris teste Scaligero et in Dresdens. et in omnibus vett. editt. Vicent. Brix. Venett. legitur et sol., quod Aldinæ editionis corrector mutavit in ut. Levissimam mutationem voc. et in est requirit verborum structura, qua similiter usus est poeta LXXXIV. 5. Lepidam ac levem rem, amoris dolorem, dum digitus doleat, considentem, describi, ipsum indicat verbum solatiolum. (Cf. Plin. ep. 2. 7. ubi: solatium doloris.) Jam vero v. tum referas ad morsum passeris, neque explices cum aliis inter jocandum. Quod ex Vicentina correctione recepimus, tum-acquiescat, (cf. Vossium ad h. 1.) mutatum videtur in aliis libris in cum-acquiescet (ita Dresdens. editt. Vicent. et Venet. 1500.) et a Parthenio in cum-acquiesset (ita Brix.) propterea,> quod ibi cum sequentibus conjunguntur. De usu vocabuli acquiescere vd. Tibull. I. 2. 4.

Pergit poeta:

Tecum ludere sicut ipsa possem.

Ita enim recte legitur in MSS. omnibus Statii, Dresdensi, et in editt. Vicent. Brix. et Venett. Male Ald. I. secum ipse, quam correctionem etiam Parthenius et margo Vicent. commemorant, Avantius e codice affert. In verbis autem tam gratum mihi minime hæreas, nec Cod. Dresd. et editt. vett. lectionem gratum est mihi recipias, quod Vossius, et Vulpius fecit. Omisit poeta foret vel videtur, quemadmodum in pluribus veterum locis observavi.

Ultimum versum Avantius ex antiquiore codice ita affert,

quod zonam soluit diu negatam;

quæ lectio non mala videtur. Attamen non dubito, quin recte legatur diu ligatam, et illud glossatoris sit. Priscianus enim (lib. I. p. 546. 1. 23. Putsch.) ita: "Catullus Veronensis zonam soluit ligatam inter hendecasyllabos Phalacios posuit. Ergo nisi soluit trisyllabum accipias, versus stare non potest.". Cujus auctoritas non minoris momenti esse videtur atque Avantii codex.

Ad Carm. IV.

Vs. 3. Lectionem codicis optimæ notæ, quo usus est Hieron. Columna (vd. eum ad Ennium p. 143.) memoratu, nisi adeo receptu dignam putaverim. Affert eam etiam Pucc. in edit. Vicent.

Neque ullius volantis impetum alitis
Nequisse præterire.

Quæ verba auctor parodia (exstat inter Catalect. Virgilii VIII., et est nostris Catulli codicibus antiquior) ante oculos habuit, ita in suum argumentum componens :

Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse præterire.

In omnibus antiq. editt. legitur trabis impetum non impetum trabis ; quasi, omisso ultimo vocabulo, glossema in textum inculcatum esset. Præterea, quod sententiam meam confirmat, plura hujus carminis verba, ut illa, ex imitatione Ennii fluxisse videntur. Sic

comparari debet cum nostro loco Ennii fragm. Annal. XIV. apud Macrob. VI. 1.

Labitur uncta carina, volat super impetus undas.

Sic cum versu 26. fragmentum apud Cicer. de senect. 5.

Sicut fortis equus, spatio qui sæpe supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit.

et cum vs. 20. fragmentum apud Varronem de 1. 1. IV. p.

Ad Carm. VIII. 14. 15.

At tu dolebis, cum rogaberis nulla,

Scelesta, nocte. Quæ tibi manet vita?

[ocr errors]

19. Bip.

Ut aliorum codd., ita etiam Dresdens. et exc. P. lectio est
nulla scelesta ne te. Scaliger invenit et defendit nulla-rere. Editt.
Vicent. Brix. Venett.: nulli-ne te. Muretus ex memoria libri
veteris (i. e.
editionis) affert quæ nunc, quæ tibi manet vita.
Duæ sunt res, ad quas in his offendi. Primum, quod plurimi
receperunt nulla rogaberis nocte. Optime enim emendavit Vos-
sius, assentiente Vulpio, nullam rogaberis noctem. Ita Latini
dicere solebant, promittere, dare, polliceri noctem. (Martial I.
107. 4. ad q. 1. vd. interpret. Heinsius ad Ovid. art. am. II.
308. cf. nostrum LXVIII. 145.) Deinde Santenius (ad Balbi
carmina. vid. liter. Anzeiger. 1801. N. 192. p. 1846.) jure sus-
pectum habet usum verbi manere cum dativo, et dicit, exempla
apud Sanctium (in Minerva II. 4.) et Heinsium (ad Claud. II. in
Eutr. 478.) omnia vel singulari cod. niti, vel explicanda esse per
perdurare. Equidem nolim grammaticorum lites dirimere, tamen
cum lectionis melioris vestigium exstet in excpt. P. (quæ te tum);
legi posse putaverim ita :

At tu dolebis, cum rogaberis nullam,
Scelesta, noctem. Que dehinc manet vita?

Nisi malueris cum Santenio emendare Quæ tibi imminet vita? Verba autem te, me, vos, sæpe omittuntur, etiam apud prosaicos scriptores. Sic Liv. XXIV. 22: “Periculum ingens manet, nisi paci et concordiæ consulitis."-Dehinc ponitur eo modo, quo apud comicos nunc dehinc.

N

« ForrigeFortsæt »