jugi, hominem non decere. Nisi ex emendationibus Şantenii et Eldickï iïam Junonis cohibitam intellexeris, demonstrandum erit, cur poëta comparationem hominum cum diis dissuadeat. Ne tamen tibi.fingas poëtam tam religiosum, ut deorum artis amandi peritissimorum mentionem caveret. Quæ, cum ita sint, cumque locus, de quo loquimur, ad verba eorumque nexum quod attinet, male se habeat, sensum autem incommodum, ne dicam absurdum præbeat, non dubito, quin gravius vulnus carmini inflictum sit, quam quod singulorum verborum correctione possit sanari, Immo vis atque ordo sententiarum, alienis in hunc locum detractis verbis, periisse videtur. Versus 138-141 aliunde petitos, puto, ad. jecit interpolator quidam, vel, in margine exempli causa adscriptos, in textum recepit. Quibus remotis, locus optime ita legitur : 1. Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo, Rara verecundæ furta feremus heræ. Ingratum tremali tolle parentis onus. Jam vero difficultas etiam, quæ, ut dixi, extremum versum premebat, remota est, et versus ille, quem Muretus aliique spurium putabant, codicum vero auctoritas defendit, recte legitur. Sententiæ orationis nexu non destitute et eleganter exposite sunt. Dicit enim poëta: “ Ne moleste hæc feramus ex more stultorum; absit a mézsollicitudo, qua severi parentes afficiuntur ; remove culpæ curam, quæ solet esse onus parentis, non amatoris. (ut recte Guarinus).” Ne vero ultimum quoque versum damnarem, me monuerunt causæ, quibus hæc interpolatio orta, scilicet orationis inversio male intellecta, et imitatio alieni loci. Nisi colore ac specie, quam versus illi suspecti præ se ferunt, fallor, e comici poëtæ aliquo loco huc traducti et ad metri rationem, quam adhuc V. quotidiana turbat, mutati sunt. Similitudo versus ultimi cum comici verbis interpolationis occasionem præbuit. Apud comi, cum ira Junonis ob furta mariti descripta, et ex persona obloquentis mores hominum commemorati fuisse videntur. Orationis autem, ut hoc loco facta est inversio, non abhorret; a nostri poëtæ more, quem alii quoque sequuti sunt. Ita quidem præferendum duco persolves Tibull. I. 9. 13. vulgato persolvet ; ut poeta alloquatur alios, quanquam mutata subinde persona. Vd. Heynium ad h. I. Quod Catullus dicit tolle parentis onus, recte explicavit Santenius, et locis Ovid. Am. I. 8. 66. Art. Am. I. 718.Juv. VI, 171., illustravit. Verba tremuli parentis, quæ Schra. + derus in queruli parentis mutanda perperam censuit, Catulli sunt propria, ut jam monuit Vossius. Vd. LXI. 50. XVH. 13. Accedit, quod furta Jovis non solum a comicis, sed etiam ab aliis poetis stint ita decantata, ut interpolatio facile fieri potuerit. Nd. Ovid. Heroid. XVI. 289. Propert. 11.2. 4.wisins storld Carmen vero, de quo loquuti sumus, ejusmodis corruptionibus turbatum esse, alii loci comprobant. In Codicibus nonnullis, quos nominavit Santenius, non legitur vs. 47; in plurimis adjectumi est vel Senecæ supplementum, i Male cessit opera his poetis, et jure ejectus est versus a Scaligero tanquam Marulli, aut Pontani, aut Guarini commentum. Neque tamen melior est versus minor : Notescatque magis mortaus atque magis, quem non majori suo versu destitutum, immo ipsum quoque ab interpolatore adjectum putaverim. Mirabilis in eo cernitur leci tionis varietas. Gudianus unus codex habet innotescátque, Leidensis 'unus omittitque, reliqui notescatque ; Muretus allegat clarescatque. Quodsi hunc versum, qui quocunque alio versà conjungatur, post verba vos porro dicite multis Millibus etc. magnopere languere, et non nisi explicationi vel simili sententiæ inservire videtur, mecum abjeceris, orationem habebis integram ac bene nexam. Quo facto etiam Codicum lectio vs. 43. nec pro vulgato ne restitui debet : nam ita loquuntur Latim. In margine adscriptus versus 'a'scriba nimis sedulo in textum facile potuit recipi, cui Seneca, ut lacunam inde ortam repleret, suum versum adjecit; quod eodem modo factum videmus in loco Tibulli I. 2. post vs. 24. Apertum exemplum interpolationis insulsæ ac stultæ reperitur in ultima stropha carminis LI., cui Lésbiæ nomen falso inscriptum. Iis, qui aliquem litterarum atque humanitatis sensum habent, non multis verbis demonstrandum est, quam inepta sit illa stropha, pannus in purpura positus, ut cum Nævio loquar ; eos ' vero, quorum ex sensu dignitas et majestas conciliatur illis additis versibus, ne longissima quidem oratione meljora doceri posse crediderim. Poeta omni pulchro ac sublimi sensu destítutis fuisset, si versioni Sapphici poematis, quod exemplum generis sublime dicendi esse voluerunt antiqui scriptores, adjecisset sententiam non solum ipsam insulsam, sed a loco et ab indole carminis plane alienam. Ne ita stultum fuisse Catullum credas, ut suum ingenium ipse illuderet. Omnium, quæ proposuerunt interpretes, explicationum maxime placuit illa Vossii, Catullum otio in adeo tenui re, vertendo Sapphus carmine, diutius abuti nolentem, abrupisse et hoc nomine ultimam stropham addidisse. Quid vero ineptius atque magis insulsum dici possit, equidem nescio. Catullus totum Sapphus carmen eleganter Latinis verbis expresserat, at ultima stropha æque ac versus octavus periit vel incuria librariorum, vel quoniam verba in codice obliterata legi non poterant. Lacuna inde facta, librarius nasutus ac nimis otiosus, ne quid codici deesset, hos versus videtur adjecisse, et occasione esse abusus, qua ipse, in describendo Catullo sudans atque otio poetæ invidens, mentem suam stupidam explicaret. Neque attendit metri defectionem in verbis Otium Catulle. Credibile enim est, Catullum iisdem numeris reddidisse carmen Sapphus, quod ita scriptum est, ut epitrito secundo versus incipiant. Hoc uno loco carminis leguntur trochæi (quod, aliorum Latinorum exempla sequutus, semper evitasse videtur poeta; nam e duobus carm, XI. locis, qui habent trochæos, alter cubat in mendo). In his versibus nullam exstare lectionis varietatem, id defensoribus non debebat argumento esse; immo, ut in aliis suppositis locis, recentiorem versuum originem prodit . -i. Locus est carminis XXV. vs. 5. qui criticorum nasos usque ad obelos exercuit, in quo tamen fere omnes emendandi vel explicandi operam perdiderunt. Mira cernitur varietas lectionis in codicibus, et emendationum farrago tanta est, ut eam enarrare me pigeat. Id tantum monere volui, lectionem editionum nonnullarum, (ut Gryph. 1537, Basil. 1569. Hannoy. 1608.). Cam dira maris hyems'àves ostendit oscitaiites, neque codicis neque antiq. editt. esse, ut putant, sed correctionem Guarini patris, qui et hanc proposuit, Cum divå mulier Laconas ostendit oscitantes. Brahms In Libris MSS. hæc inveniuntur, et quidem in Statii et Dresdensi : Quum diva mulier aves ostendit oscitantes, in Guarini Cod. et in aliis Statii, Com diva malier alios ostendit oscitantes. Vossius ex libro Bibl. Palatin. perquam antiquo affert ***.:?:) Cum diva Maliæ naves ostendit oscitantes. Quæ in editionibus aliter leguntur, omnia fluxerunt e conjectura, et ita, ut lectio codicum, mensura carent. Neque est, quod de metro verborum quæramus, quibus sensus bonus ac loco aptus non continetur. ' Verba'autem ostendit oscitantes maxime mihi sunt suspecta. Oscitantes aves quæ sint, intelligi non possunt: nam quod Gellius IV. 20. dicit, quendam, oscedine laborantem, cum in jure staret, clare nimis ac sonore oscitasse, alia est res, nec cum clamore avium confundenda. Nec commemoratu digna sunt ea, quæ interpretes de halcyonibus (a quibus sereni et tranquilli dies dicebantur), vel de Helena ac Castore et Polluce, vel de nocte, diva muliere alios in somno nobis oscitante, satis inepte hariolati sunt. Scaligeri vero explicatio et correctio, quæ metrum non habet, ita absurda videtur, ut perplexa est. Verbis sensum inesse voluit, quem non continent. Catullo non erat omnino describenda turbida procella, sed rapacitas ejus ; at descriptio qualiscunque absona atque antecedentibus parum apta fuisset. Tanta vero lectionis varietas, sensus plane expers, ac metri defectio non alio modo, puto, existere potuit, quam consutis variis verbis, quæ glossatores in margine adscripserant. Ac si quis de hac re conjicere velit, in verbo oscitans explicationem deprehendet vocabuli mihi, in corruptis literis cum dia Malliæ vocabula: cinæde Thalle, ad superiorem versum, adjecta. Utcunque orta sit interpolatio, codicibus nostris antiquior, versus ille, quo hucusque carmen conspurcabatur, ejiciendus et in eum locum, unde venit, ablegandus videtur : quo facto oratio bene procedit, nec quidquam desideratur. Carmini LXXIII., quod Catullus in ingratos scripsit, Grammaticus vel librarius aliquis versiculos tam ineptos obtrusit, ut mirum sit, quod interpretes fraudem non intellexerint, adeoque sensus percipiendi causa verba mutarint. Sunt versus 5. et 6. a loco, ubi leguntur, alieni, insulsi atque omni verborum mensura carentes. Ut de argumento, quod verbis continetur, primum loquar, sententia non modo nimis trita est, sed etiam omnis, quo poeta uti debebat, coloris expers. Quisquis ille fuerit, a quo hic locus male tractatus, in suam conditionem vertit epigramma Ca tulli, et, quod in ingratos scripsit poeta, in suum fraudulentum amicum scriptum esse voluit. Versus autem tam horribilis atque ingentis formæ, ut sextus est, non modo non scripsit noster, sed nulli sunt. Ac Scaligerum et Vossium jam offenderunt languida verba ut mihi, et reponi jusserunt væ mihi, quod jam Guarinus affert. Nec minus obstat loquendi ratio quem nemo gravius urget quam qui. Missis his versibus, non amplius dubitabis de voc. pium vs. 2. quod Gryph. et Tuscanell, edit., nescio quo auctore, mutavit in tuum ; etenim gratus, accepti beneficii memor, recte dicitur pius, ut jam Parthenius monuit ; sic LXXVI. 2. Accedunt hæc duo argumenta. Olim legebatur vs. 6. habet, ut exstat in Vicentina ; hoc ipsum videtur a manu interpolatoris profectum. Deinde Avantius, quem scimus, veterem codicem ante oculos habuisse, ita adnotavit, “ Ille versus, Desine de q. est principium tetrastichii.” Quam argumentandi rationem sequuti; expungendos illos versus putamus. - Ad reliqua verba quod attinet, vs. 1. ex uno Statii Cod. et ex vett. editt. omnibus recipiendum est quidquam ; alii Statii libri habebant quisquam et quemquam. Vs. tertio secundum MSS. Cdd. et loquendi rationem, deleri debet est ; neque legitur in edit. Vicent. Brix. et Venett. De vocab. nihil esse cf. Cic. in Cæcil, divin, 15. Ultimo versu exhibent recentiores editiones Immo enim tædet, tædet obestque magis. quod profitentur esse lectionem Codicum. At non est ; nam único testimonio Cantabrigiensis non fidem habeo. Guarinus vero, quem testem producunt, non affirmat lectionem esse codi. cum, sed correctionem hanc Aldina ei placuisse. Omnes MSS. Statii et Cujacii et edit. Vicent. Brix. Venett. ita : Immo etiam tædet ; stat magis atque magis, vel statque magisque magis, Utrum vero corrigi debeat, an probari, finem epigrammatis periisse, et in recentioribus codicibus lacunam pessimis versibus expletam esse, decernere nondum ausim. Ad Carmen II. Vs. I. Deliciæ meæ puello. Alii in codicibus se legisse affirmant delicium. Perperam; nam a Catullo profectum esse voc. deliciæ, probare videtur Martial. VII. 14. |