humanitate, quam non, ut plerique, specie profitetur, sed animo habet, concessit. In exemplari vero, quod apud me est, manu adscriptæ sunt variæ lectiones, quarum maxima pars litera P. notatur. Ex locis, in quibus plenum nomen exstat, collegi, lectiones ita, ut dixi, signatas, esse Francisci Puccii, et a docto quodam viro, qui et suas addidit, scriptas. Puccius partim e codicibus, quorum mentio in nonnullis locis fit, reposuit lectiones, partim conjecturas suas in margine notavit, quod satis expositum a Santenio in præf. ad Propert. Quis vero fuerit vir doctus, cujus manu hæ adnotationes scriptæ, non ausim affirmare; tamen suspicor fuisse Perreium, cujus emendationes et lectiones ex Aldino exemplari excerpsit Burmannus ad Prop. Ad Tibull. enim locum II. 6. 45. in meo exemplo hæc adscripta leguntur: Pontanus necat ; forte legi potest : lena vetat miserum recipi furtimque tabellas, et hæc Heynius ad Tib. ex excerpt. Perreii allegat. Sic etiam ad vs. 13. primæ eleg. Propertii (ad quem duæ tantum adnotationes pertinent) hæc: Psillei vetustus c. sed lego hyllei ; et hoc e libro Ant. Perreii affert Burmannus ad h. I.--Lectiones Codicis manu scripti, qui in bibliotheca Regia asservatur, describi et mecum communicari jussit Dassdorfius, vir. cl., ad adjuvandas literas pro humanitate sua maxime paratus. Idem est liber, e quo lectiones adtulerunt Heynius ad Tibullum, Barthius ad Propertium. Quamquam sub exitum sæculi XIV. exaratus videtur, reperiuntur tamen in eo plures lectiones notatu dignæ et sæpe vestigia corruptionis; sæpius aliorum codicum lectiones sua auctoritate confirmat. De carminis I. versibus 9 et 10. omnes Catulli interpretes lo. quuti sunt; at nemo omnium ita eos restituit, ut auctoritate librorum ac linguæ ratione probari possent. Antiquissimæ edi. tiones Vicent. Brix. et Venett. ita exhibent vers. octavum : Qualecunque quidem, o patroa virgo, 1 quam lectionem probarunt Puccius, Vossius et Vulpius, mutato verbo quidem in quod. Aliam lectionem patrona, jam a Parthenio commemoratam, Palladius recipiendam censuit. Utra antiquior explorare non potui. Jovianus Pontanus, scriba - regius et alii, teste Palladio et Perrei., emendarunt: qualecunque per ora quod virorum ; Aldinæ et cum iis aliæ receperunt hanc correctionem ita, qualecunque quidem ora per virorum. Lucas Fruterius (in Verisimil. II. c. ult.) eodem fere modo correxit, per ora vulgi. Utrumque quam ineptum sit, non opus est pluribus demonstrem. Statius vero, cum in MSS. libris se invenisse dixisset, qualecunque quod patrona virgo (ut legitur in cod. Dresdensi quoque), novam emendandi occasionem præbuit viris doctis. Ipse, aliorum correctionibus metri causa rejectis, emendavit, q. quod est, patrona virgo ; Scaliger levi mutatione lites se componere ex more putavit, scribens, patrima virgo, quod a pluribus receptum. Meleager voluit, quod o Peranna virgo. Recentissimi editores, nimis securi, lectione quod o patrona virgo acquieverunt. Patro. nam vero virginem antiquiores interpretes explicarunt compatriotam meam, vel, tuam (Corneli) civem. Attamen aliis, puellæ patrocinio non contentis, deæ videbantur in scenam producendæ, quæ vereor ne machina admotæ sint. Parthenius et Palladius intelligunt Musam, poëtarum patronam; alii, inter quos Guarinus et Doeringius, Minervam patronan ; Scaliger et Vulpius Minervam patre natam ; Ant. Sabellicus (in annot. ad Plinium. vd. Gruteri Lampas I. p. 162.) Dianam patroam, i. e. a patre nomi, natam ; Vossius Vestam, cui rerum omnium primitive offerantur, Munckerus (ad Antonin. Liberal. c. 40.) vulgatam lectionem defendens, Minervam putat dici patronam, quod opifices et docti sub ejus patrocinio sint, tamen addit emendationem, perenna virgo. Equidem hæc enarravi, ne incidam in negligentiæ suspicionem; ineptias pluribus illustrare non attinet. Minervam a poëta invocari posse, non erat, quod multis demonstrarent. At Catullus non potuit eam ita invocare, ut hoc loco fecisse eum putant. Quod unus omnium sensisse videtur Raphael. Eglinus Iconius (qui Catulli casta carmina edidit 1603.) hanc proferens emendationem, etsi non probandam, tamen memoratu dignam; qualecunque quod est, patrone, per te plus uno &c. Minerva quod a poëta non nisi incerto nomine virginis designatur, in suspicionem ipsum hoc verbum ducit, nec aliorum exemplis confirmatur, Nam verbum patrona, i. e. quæ mihi patrocinatur, ad quamcunque deam vel virginem referri potest. Quodsi enim Minerva patrocinium impetrare voluisset poëta, certe aliis verbis et accuratiori descriptione usus fuisset. Recte igitur fecisse videntur critici, quum lectionem patrona repudiarunt. At epitheton, quod substitui volebant, patroa, quid significet, ipsi nondum explicarunt, quamquam Vulpius in lexicis Latinis reponendum pu tabat. Græcorum usu verbi natpūos probare non licet. Deinde nihil languidius dici potuit, quam versus illi cum antecedenti ita conjuncti: Quare babe tibi, quidquid hoc libelli est, quod Statium jure commovit, ut aliquid deesse censeret. De. nique vero inepta adeo mihi videbatur oratio, ut hoc carmen, quotiescunque legerem, semper mihi excitaret risum. Et poëtam, antea de lepido suo libello nugisque suis satis facete cum Cornelio loquutum, qui aliam quamcunque deam sibi patronam pro ingenio suo electurus fuisset, quam severam illam Minervam, paulo post altius se efferre et Minervæ tutelam, qua libellus æternus servetur, implorare, quis videat sine risu? Verum non ita fecit noster, nec scripsit hos versus, Verba enim patrona virgo in codicibus antiquioribus non legi, testes sunt Muretus, qui codice optimæ notæ usus est, et Lucas Fruterius in Verisimil. 1. 1. qui ita : Lacuna in Mss. In Catullo meo (codice) ad marginem : patrona virgo. Unde patet, Pontanum non voluisse codicis corrupta verba emendare, sed supplere. Quæ cum ita sint, recte cepisse mihi videtur Parthenius mentem interpolatoris, verba illa de puella, sive Lesbia, sive alia, explicans. Plures, ut videtur, in hoc loco interpolando elaborarunt, quorum alius, cum vel carmini aliquid deesse, vel in laudem auctoris aliquid addendum existimaret, ultimum versum adscripsit; qui quidem ad formu, larum genus pertinet, quod Grammatici in promptu habebant, Quomodo vero prior versus in textum receptus sit, e codicum vestigiis demonstrari potest. Alterum vestigium latet in verbo quod, ad vocabulum quare in nonnullis libris adpositum (ut testatur etiam excerpt. P.). Scripsisse videtur interpolator, quod plus uno maneat perenne seclo. Ut vero v. quod ab aliena manu profectum est, ita etiam tritum illud qualecunque. Tertius quidam hos sequutus videtur, qui, ut glossema et versus alienus quodammodo conjungerentur, vel in gratiam suæ puellæ, reliquam lacunam, metri ratione non habita, expleret, quod patrona tirgo. Alterum antiquæ lectionis vestigium, non minimi momenti, cer. nitur in vs. octavo. Nam in omnibus Codicibus vel desideratur voc. est (ut in Dresdensi), vel legitur quidquid est libelli : et ita, habent editiones Vicent. Brix, et Venett. Qua lectione reposita, et absona illa puellæ imploratione omissa, optime clauditur carmen ad Cornelium scriptum. Ejusmodi vero carmina, quæ dedicationes vocant, et exordia a Grammaticis maxime declarationis causa turbata atque interpolata esse, jam alii monuerunt. Alius locus, in quo interpolationem deprehendisse mihi videor, elegiæ est, quam Santenius præstantissimo commentario illustravit. Versus 135 -142. male vexabant interpretes, nec Santenio videbantur expediti : Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo, Rara verecundæ furta feremus heræ : Sæpe etiam Jano, maxima Colicolâm, Noscens omnivoli plurinia furta Jovis. Ingratum tremuli tolle parentis onus. Quoquo me verti, nullum ab aliis prolatum argumentum inveni, quod meam sententiam de hoc loco everteret; namque incertis vestigiis eorum, qui, quæ explicare non possunt, negligentiæ poëtarum injungunt, minime insistendum duxi. Quæ autem me offendunt, enarrabo, et quidem primo de verbis. Ea hæc est Catulli elegia, de qua Muretus non immerito ita scripserit: “ Pulcherrima omnino hæc elegia atque haud scio, an ulla pulchrior in omni Latina lingua reperiri queat; nam et dictio purissima est et mira quadam affectuum varietate permista oratio,—ut ex hoc uno poëmate perspicere liceat, quantum Catullus ceteris in hoc genere omnibus præstare potuerit, si vim ingenii sui ad illud excolendum contulisset." Quo magis igitur aliis omnibus carminibus hoc præstat, eo gravius languida atque suo loco inepta in eo sensum offendere debent. Equidem vero dubitaverim, an in ullo Latino poëta defendi possit languida oratio, qualis horum verborum consequutione continetur : Sæpe etiam-in culpa flagravit quotidiana-, et furta feremus---plurima furta Jovis-furtiva munuscula. Pluribus hæc, quæ ad sensum pertinent, demonstrare nihil opus est. Ac poëta debebat scribere sæpe quidem, vel sæpe, omisso vocabulo etiam, ut antecedentibus congruerent verba. Nec minus obstant vocab. atqui nec, pro quibus, ut videtur, vel ponendum erat atqui non (ut Horat. carm. I. 23. 9.), vel aliquid addendum, quod illis responderet. Sequitur autem versus, qui copula, ob sententiarum diversitatem minime negligenda, non potuit carere. Etenim ea, quæ Santenius ad confirmandam lectionem tolle parentis onus affert, loca aliorum scriptorum apud nostrum, ut quidem nunc legitur, nihil probant; n illis non difficile est intellectu, quo' referendum sit verbum tolle ; in nostro non patet, quibuscum conjungi possit. Pessima igitur verborum structura, quam negligentiæ nomine non excusaverim, inter argumenta suspicionis jure obtinet suum locum. Accedunt et alia. Verbum quotidiana metri ratione rejicitur; nam, quod jam Santenius, de significatione dubitans, monuit, prima, hujus vocis syllaba semper corripitur, secunda producitur. Deinde vero mirabilis varietas in vs. 141. dubitationem afferre potest de genuina forma. Legitur enim in codd. fere omnibus flagrantem, in Datiano codice, qui optimae notae est, hominem et componere. Auctoritatem igitur codicum in bonis lectionibus hujus loci omnino desideramus. Jam videamus verborum sensum, quem non nisi in singulis percipere, ordine vero, quo se excipiunt sententiæ, et nexu verborum exponere nullo pacto licet. Catullus debebat ac volebat dicere: “ quod Lesbia in amore mei unius non acquiescit, ne mihi curæ sit; nam ejusmodi sollicitudo stulti est atque parentis morosi. Immo ipse furtivo amore fruor.", Quodsi exemplis et descriptione illustrare hæc volebat poëta, Junonis perfidia tolerata a conjuge erat depingenda. At conspicimus in nostro loco Junonis, ira (non, ut Doeringius vult, amore, ob vs. 141.) flagrantis, et amorem conjugis perfidum graviter ac moleste ferentis, imaginem, quæ quam inepta sit, cum vs. 128. dixisset, Quamquam præcipue multivola est mulier, ad quod illa respicere debebat, omnino patet. Præterea etsi non ignoro Catullum interdum negligentiæ indulsisse, tamen nunquam adducar, ut putem, eum scripsisse in culpa fagravit quotidiana noscens plurima furta; quod sensit Heinsius, et correctione loco succurrere voluit. Ac quo pacto illa descriptio verbis sæpe etiam conjungatur cum antecedentibus, vix intelligitur; nec solatium, in quod Doeringius hæc dicta esse putat, cognovi, cum poëta adjiciat: atqui nec Divis homines com popier æquum est. 1 Omnia vero, quæ interpretes correctionibus expedita putaverunt, versus, quem attuli, rursus mirifice turbat. Nam, vulgarem lectionem sequutus, sententiam habebis verbis ante positis sæpe etiam contrariam; nimirum quod dea fecerit, i. e. irasci perfido con M |