stant. Atque antiquissiinæ quoque editiones huc pertinere, non opus est ut pluribus demonstrem. Editorem Catulli porro oportet, fragmenta et verba poëtæ, quæ apud Grammaticos leguntur, et quorum numerus non parvus est, congerere. Grammaticorum enim auctoritate, sæpe codicum omnium graviori, plura loca restitui vel defendi possunt. Id quod editores recentiores plane neglexerunt. Lectionem defendere debebant e. g. LXIII. 38. e Festa LXVI. p. 419. Dac.; quærere utrum carm. I. 2. ex auctoritate Marii Victorini (p. 204. Commelin.) et Terentiani Mauri (de metris p. 2440. I. 24. Putsch).legendum sit arido, an secundum Servii (ad Æn. XII.) et Fortunatiani (p. 2676. Putsch.) testimonium arida ; illustrare debebant é. gr. XCVII. 6. e Festi loco XIV. p. 353. Dac. et IV. 26. 27., genuinam lectionem firmare teste Charisio (instit. gram. III. p. 223. 1. 41. Putsch), et sic alia. · Deinde metrorum, quibus usus est. Catullus, numerorumque ratio non satis accurate habita est ab editoribus, et quæstiones huc spectantes in pluribus locis inepte institutæ. Inde vero patet, qui factum sit, ut versus non pauci adhuc legantur vel omni metri mensura expertes, vel nomine tantæ licentiæ excusati, cujus culpam nemo Latinorum poëtarum contraxerit. Habet noster quædam propria; ne tamen existima, negligenter eum conscripsisse plurima carmina. Quæ apud alios negligentiæ nomine alias ob causas suspecta sunt, apud nostrum sunt a voluntate profecta, nec a poëta inconsiderato commissa. Severioribus, ni totus fallor, metricis legibus semper se adstrinxit, et exempla Græcorum ita imitatus est, ut ex iis reciperet etiam licentias, quæ non ad seriorum poëtarum carmina exigi debent. Versus suos non conformavit ad leges, quas poëtæ postea, cum ars jam perfectior facta esset, sequuti sunt; attamen versibus non deest elegantia, quod adeo ex iis rebus, quæ minutiæ videntur, intelligitur. Ut pauca afferam, græca exempla sequutus, nusquam duritiem admittit, qua syllaba brevis ante literas st alius verbi ponatur. Elisionem in pentametri cæsura, et in fine vocabula trium syllabarum ponere solet, utrumque auctoritate Græcorum, qua multa hujus generis apud Catullum excusari possunt. Quantum vero relictum sit studio ac curæ sospitatoris, Catullo aliquando subventuri, ut etiam ad rhythmorum proprietatem revocetur poëta, id facile cognosci potest ex horrendis lectionibus, quæ in pluribus carminibus adhuc offendunt aures, ut Scaligeri adsulitantis XVII. S. mchercule XXXVIII. 2. Anne sana illa XLI. 1. LXIV 178. et aliæ. Vd. Ahlwardt Attis des Cat. ad vs. 35. et al. Imitandorum Græcorum studium Catullo cum omnibus fere Latinis poëtis erat commune. Sunt carmina, quæ ad verbum e Græcis traducta esse, ipse fatetur poëta (LXVI. cf. CXVI. LI.); sunt alia in quibus poëtam, nisi Græcorum verba ac sententias expresserit, ita versatum fuisse argumenti ratio ostendit, ut coloribus alienis sua infecisse videatur. Quod tamen Catullus fecit ex more, quo omnes Romani scriptores Græcos habebant magistros, et ad Græca ingenia se prorsus componebant; quamquam nostro non deerant, quæ ad inventionem pertinent, ingenii vis ac celeritas. Liberior vero imitatio vereor, ut pluribus in locis unquam demonstrari possit, quum carmina, e quibus noster multa decerpsisse videtur, præcipue comicorum antiquorum, temporis invidia perierint. De singulis sententiis quæstio est difficilior; quod non sensisse videntur interpretes, facillime eo deducti, ut, quemadmodum apud Propertium, ita etiam apud Catullum comparatione similium sententiarum abuterentur, et poëtam ingenio suo nil debere putarent. Ac non solum Græcos imitatus est Catullus, sed etiam antiquiores Latinos poëtas, et ad horum exempla suam dicendi rationem conformavit. Si integros haberemus Ennii, Lucilii, Nævii aliorumque libros, certior esset res; nunc vero e fragmentis pauca tantum probari possunt. Interpretes vero hæc parum observarunt, et multa, quæ ex Græcorum et Latinorum imitatione explicari debebant, omiserunt. Ut paucis exemplis utar, c. LXVII. 6. defendi debet lectio: Postquam est porrecto facta marita sene. ubi antiquæ editiones Vicent. Brix. Venett. exhibent projecto, quod Parthenius explicat excluso Balbo. In codd. Statii et membr. Commelin. optime legitur porrecto. Ac ita loquutus est e Græcorum more. Homer. Il. XVIII. 26. αυτός δ' εν κονίησι μέγας μεγαλωστί τανυσθείς Κείτο. Cum carmine V. comparandum est id, quod apud Athenæum VIII. 14. p. 239. Schweigh. exstat. aive kai Taise, Ivntòs o fíos etc.; versus 18. carm. 68. cum Sapphus fragmento XII. et sic alia. Cf. Rhunkenii præf. ad hymn. in Cerer. p. XII. sq. Ad antiquos poëtas Latinos inter alia multa hæc spectant. Carmine LXXIII. exprimere volebat Ennii apud Cic. de offic. II. 18. L Benefacta male locata, malefacta arbitror, vel hoc antiqui poëtæ : Beneficia in vulgus cum largiri institueris, Carm. LXIV. 106. Recipi debebat lectio codicum duorum, quos Columna consuluit, et excerpt. Vatican. Ursini : Conigeram nutanti vertice pinum firmata auctoritate Ennii, qui, apud Gellium (XIII. 20.) et Nonium s. V. cupressus, ita : Capitibu' putanteis pinos rectosque cupressos ; quocum iterum conferendus est vs. 290.--Vs. 189–191. illustrantur Accii verbis apud Non. de var. sign. serm. p. 307. (in Epinausimach.): “ Tamen haud fatiscar, quin tuam implorem fidem.”—Carm. LXXVI, v. 20. comparari debet cum Lucili fragmento apud Nonium s. v. catar. Alia infra. At interpretem Catulli non solum demonstrare oportet, quid ipse suo ingenio debuerit poëta, quidve aliis, sed etiam ad consilium auctoris diligenter attendere, et cujusvis carminis indolem atque ingenium perscrutari, ut accurate cognoscat, quousque argumentum ejus pateat. Nam satis constat, in codicibus carmina legi ita consuta, ut singulis aliena admisceantur, nec partes ullo sensus vinculo inter se conjungantur. Neque ordo, quo se excipiunt carmina, a poëta profectus est. Plura fragmenta, quæ in Grammaticorum libris allegata deprehendebant, librarii carminibus integris adscripserunt vel ob sententiarum similitudinem, vel ob verborum repetitionem. Vd. XIV. 27 sq. cll. XVII. 14. L., et alia, quorum nonnulla infra proferemus. Ac quamvis pristina forma carminum ea ratione corruptorum non nisi conjectura erui possit, critici tamen est, indicia facere singularum partium. Quodsi Catulli interpres conjectandi necessitate non abusus fuerit, aliquando puto fore, ut plures tollantur difficultates, et carmina propius genuinam suam proprietatem reducantur. Nec de omnibus locis, quos codicum auxilio expedire nondum licuit, desperaverim ; immo credibile est, aliquando libros nostris antiquiores et scribarum erroribus minus depravatos repertum iri. cum · Varietate lectionis, quam viri docti hucusque e codicibus attulerunt, diligenter explorata, non dubitamus, quin conditio, qua ad nos pervenit Catullus, uni debeatur codici, ex quo alii multi fluxerint, et vitia plurima antiquiora sint codicibus, qui adhuc in notitiam nostram venerint. Vd. infra ad LXVII. 133. XXI, cf. LXVIII. 137. LV. 21. Carmina Catulli hominibus, qui post eum vivebant, in deliciis erant (ut vel ex æmulatione Propertii, Virgilii, Petronii et aliorum intelligi potest. vd. Statium ad LXVIII. 151.), atque assidue legebantur, cum ob argumenti ve. nustatem, tum propter lepidam poëtæ lasciviam, quâ sæculum illud mirifice delectabatur. Exemplis sat multis hæc probari possunt. At, quod in his rebus fieri solet, non diu abfuerunt in, terpolationes vel ex imitatione, vel, quum lectores verba poëtæ amplius persequerentur, ex illustrandi arte ac supplendi libidine ortæ. Quæ cum ita sint, equidem vereor, ne nonnulla carmina tota ab aliis poëtis composita et ob simile argumentum Catullianis inserta sint, quod effici potuit eadem ratione, qua ordo carminum ita constitutus est, ut non modo eædem sententiæ in vicinis occurrant, vel res similes exponantur, sed vel sola quo. rumdam verborum similitudo spectetur. Sic, ut rem exemplis probem, carmen XCVII. sequitur XCVIII. ob verba crepidas lingere carbatinas et culum lingere carnificis; sic c. LXXVI, excipit LXXVII. ob verba eripere et pestem, XXIV. et sic alia. Sicuti vero interpolationis genus, quod in Catullo reperimus, aliud est atque in antiquissimis Græcis poëtis, ita via, quæ ad illud explorandum ducit, magis expedita et solida est, nec facile potest ad temerariam emendandi rationem aberrare. Non ignoti sunt illi homines, qui vel sua vel aliunde petita Catulli carminibus addi. derunt. Pertinent vero cum ad antiquius, tum ad recentius ævum, quamvis in pluribus locis non accurate internosci possint. Inter illos retulerim Grammaticos, qui vel mutabant singula verba, vel versus novos adjiciebant suo ex ingenio; inter hos, homines sæculi XIV. et XV., qui in similibus aliorum sententiis deducendis et ad marginem adscribendis maxime laborabant, et monachi, qui ut aliorum, ita etiam Catulli carminibus, quæ rem amatoriam tractant, adnotationes, maximam partem libidinosas, addere solebant; unde sæpe mirabilis lectionis varietas. Quodsi ad editiones quoque respicias, tertio ordine commemorari possunt recentissimi interpolatores, ut erant Jov. Pontanus, Avantius et alii. Catulli codices jam antiquioribus temporibus corruptos et a grammaticis mutatos esse, luculenter apparet e loco Gellii, qui VII. noct. att. 20. ita : “ Catullus quoque elegantissimus poëtarum in hisce versibus (XXVII. 1. sq.) Minister-ut ler Posth. jubet magistræ ebriosa acina ebriosioris, cum dicere ebrioso posset, &c.--Qui ebrios autem Catullum dixisse putant, aut ebriosos (nam id quoque temere scriptum invenitur) in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.” Ad eos vero, qui postea poëtas Latinos interpolabant, referri debet Seneca, cujus nomen adscriptum est in Dresdensi codice, de quo infra dicam, ad Tibull. I. 2. 26. II. 3. 17. et 74. Etiam Catullum ab eo interpolatum esse, Vossius ad LXVII. p. 284. e Mediolanensi exemplari demonstravit, ubi adscriptum legebatur Seneca supplerit. Quis autem fuerit ille homo, nec Vossius, nec Heynius (præf. ad Tibull. p. 28.) compertum habebat. Præterea Vossius librum manu scriptum Æneidis vidisse se dicit, in quo Seneca priorum quatuor versuum, qui neidi præmittuntur, auctor nominabatur, et Lucani codices, in quibus septem primos versus addidisse dicebatur: Seneca, ut quidam volunt, adunculus Lucani. Quisquis ille fuerit, vel Florus cognomine Senecæ vocatus, vel alius, ad id genus interpolatorum pertinet, qui serioribus temporibus versus integros inserere, vel ex aliis locis deducere solebant. Catulli vero carmina ampliorem occasionem præbebant interpolationi, quam aliorum omnia, et quidem ob argumenti varietatem. Grammaticos sequuti sunt homines seculi XIV. et XV., quorum operæ nos debemus codices. Interpolationes plures ab his profectæ sunt, ut ante me copiose et egregie probavit (loco LXVI. vs. 33 et 34.) Maffeius in l. 1. T. II., nec opus est multa addi. Hujus quoque generis exemplum exhibet Cod. Voss. vs. 21. carm. LXXVI. Ac quem fugiat, monachos libidini suæ indulgentes, quum in viis publicis iis non liceret, grassatos esse in veterum libris tum in Græcis (ut Mosch. II. ult. vs.), tum in Latinis (ut lectio codd. Tibull. IV. 2. 24. correcta)? Catullum etiam conspurcarunt salacia illa ingenia, quibus poëtæ luxuries et lascivia vehementer placebant, ut memorabili exemplo infra explicabo. Jam vero, quæ hucusque a me disputata sunt, observationibus quibusdam illustrabo, ad quas conscribendas mihi erant hæc subsidia. Præter antiquas editiones Brixiensem anni 1486. Ve. netas 1493. 1500. Aldinam utramque, Guarini et quæ post eas editæ, consulere mihi licuit Vincentinam anni 1481. Cujus usum mihi Heynius pro summa ejus in me benevolentia et pro |