Billeder på siden
PDF
ePub

incensus, omnia, quæ Muretus vel codicis optimi auxilio, vel suo ex ingenio emendaverat et illustraverat, omnino repudiavit, una cum Statii commentario (quamquam utriusque libros ante ocu los habuisse videtur; vd. eum ad LXVIII. 6.); immo in lectione Aldinæ servanda sæpissime acquievit, et præter eos locos, in quibus codicem Cujacii sequebatur, poëtam novis sordibus conspurcavit. Ille non fuit, qui Catullum lepidum ac venustum poëtam emendaret; a gravitate et morositate ejus lepor et simplicitas Catulli plane abhorruerunt. Nec opus est exemplis confirmem, quam insulsæ sint plurimae Scaligeri correctiones, quam male abutatur doctrinæ suæ copia, et quam inepte codicis vitia sæpe defendat. At meliora non facile potuit dare pro spatio temporis, quo commentarium suum conscripsit. Nam deum testem advocans affirmat, ne integrum quidem mensem tribus poëtis, Catullo Tibullo et Propertio, recensendis se impendisse. Equidem non negaverim, a Scaligero codicis lectionem sæpe revocatam esse; sed, quæ ille emendando Catullo perfecit, alius quisque, puto, neque auxilio codicum nec sano judicio, quo interpolatorum nugæ dissipari debebant, prorsus destitutus, perfecisset. Recensionem autem, festinata opera Scaligeri factam et ex vitiosis ac importunis lectionibus Aldinæ primæ collectam, plerique præ stantissimam putarunt, et in suas editiones recipere nullo pacto dubitarunt; quo factum est, ut ad nostra usque tempora textus perveniret interpolationibus cujusvis generis refertus, correctionibus ineptis contaminatus, nec firmo certoque fundamento nixus. Nec aliorum studiis Catullus, quem Scaliger nimis audacter oppressit, erectus ac restitutus videri potest. Nam editiones, quas VOSSIUS et VULPIUS paraverunt, non putaverim novæ recensionis nomine dignas. Vossius, quamquam optimos codices ad manus habebat, quum quosdam locos optime atque ingeniose emendaverit, tamen tanta audacia in ea re ver satus est, et conjecturas tam ineptas adeoque obscœnas recepit, ut Catullus sæpe sibi redderetur plane dissimilis. Qua vero editio ejus aliis præstat, variarum lectionum adnotationi vereor, ut omnino fides sit habenda, quum nomine veterum librorum sæpe designentur editiones antiquæ. Omnino si de emendationibus et illustratione singulorum quorundam locorum dicere voluissem, præter Vossium commemoranda mihi essent nomina multorum, qui de iis bene meriti sunt, doctorum virorum. At loquor de integra, quam editores professi sunt, recensione textus, et mihi persuasum habeo, criticos munus suum, quod industriam ac diligentiam requirit, non nisi obiter et perfunctorie exsequutos esse.

Alii enim hæc tralaticia officia existimabant; alii poëtam nube annotationum, quibus res et verba sententiarum nexui erepta il lustrarentur, involvebant; alii, in constituenda carminum lectione nimis securi, nec metri rationem respicientes, utrum ita Catullus dixisset vel dicere potuisset, necne, plane non quærebant. De recentissima Catulli editione non feram sententiam, ne ego ju→ venis ea, quæ mihi de hoc opere dicenda essent, in virum, qui ipse juvenis illum edidit, doctissimum et munere suo gravissi→ mum dixisse videar. Nec ea, quæ dixi, eo animo disputata sunt, ut virorum doctorum meritis in Catullum aliquid detraherem; sed præmittenda videbantur, ut appareret, quantum superesset in poëta nostro emendandum ac restituendum.

Editori enim Catulli futuro campus lato limite patet. Assiduum studium, magna cura, rerum antiquarum scientia, sermonis auctori proprii et metricæ rationis cognitio, hæc sunt, quæ ad hoc opus perficiendum requiruntur. Quod ad res, quas Catullus enarrat, illustrandas pertinet, eæ sunt maximam partem satis explicatæ, quod quidem facillimum erat. A sententiarum vero recta expositione interpretes sæpius aberrarunt. Nam in Catullo explicando non sufficit profunda eruditio ac doctrina; interpres esse debet ingenio, quale poëtæ nostro erat, venusto et lepido. Plurima reperiuntur in ejus carminibus, quæ magis sensus significatione, quam rationis investigatione probari possunt ; quæ tamen non parvi momenti sunt, quum venustatem carminibus vel detrahant, vel restituant. Sed hæc amplius persequi, non mihi proposui..

Ad sententiarum illustrationem ne prius te accinxeris, quam genuinam carminum conditionem restitueris, ac verba auctori vindicaveris, Officium igitur gravissimum editoris positum erit in diligenti. et accurata comparatione codicum manu scriptorum. Ac mirum, ne dicam miserabile, videtur, quod a recentioribus editoribus ne ea quidem, quæ in superioris sæculi libris leguntur, observata et collecta sunt. Quâ tamen opera magis subvenissent laboranti textui, quam explicationum ad verba corrupta adjectarum farragine. Interpretatio enim critice artis auxilio destituta ideoque incerta et vana non potest difficultates tollere. Adhuc accurate colligenda est lectionis varietas e codicibus Palladii, Guarini (cujus editio an. 1521. pluribus ignota) Mureti, Scaligeri, Vossii (inter quos eminet liber Commelin.), Columnæ, Meleagri (Balthas. Venatoris), Fruterii et aliorum, præter eos codices, qui, a viris doctis nondum descripti, in bibliothecis ex

stant. Atque antiquissimæ quoque editiones huc pertinere, non opus est ut pluribus demonstrem.

Editorem Catulli porro oportet, fragmenta et verba poëtæ, quæ apud Grammaticos leguntur, et quorum numerus non parvus est, congerere. Grammaticorum enim auctoritate, sæpe codicum omnium graviori, plura loca restitui vel defendi possunt. Id quod editores recentiores plane neglexerunt. Lectionem defendere debebant e. g. LXIII. 38. e Festa LXVI. p. 419. Dac.; quærere utrum carm. I. 2. ex auctoritate Marii Victorini (p. 204. Commelin.) et Terentiani Mauri (de metris p. 2440. I. 24. Putsch) legendum sit arido, an secundum Servii (ad Æn. XII.) et Fortunatiani (p. 2676. Putsch.) testimonium arida; illustrare debebant e. gr. XCVII. 6. e Festi loco XIV. p. 353. Dac. et IV. 26. 27., genuinam lectionem firmare teste Charisio (instit. gram. III. p. 223. 1. 41. Putsch), et sic alia.

Deinde metrorum, quibus usus est Catullus, numerorumque ratio non satis accurate habita est ab editoribus, et quæstiones huc spectantes in pluribus locis inepte institutæ. Inde vero patet, qui factum sit, ut versus non pauci adhuc legantur vel omni metri mensura expertes, vel nomine tantæ licentiæ excusati, cujus culpam nemo Latinorum poëtarum contraxerit. Habet noster quædam propria; ne tamen existima, negligenter eum conscripsisse plurima carmina. Quæ apud alios negligentiæ nomine alias ob causas suspecta sunt, apud nostrum sunt a voluntate profecta, nec a poëta inconsiderato commissa. Severioribus, ni totus fallor, metricis legibus semper se adstrinxit, et exempla Græcorum ita imitatus est, ut ex iis reciperet etiam licentias, quæ non ad seriorum poëtarum carmina exigi debent. Versus suos non conformavit ad leges, quas poëtæ postea, cum ars jam perfectior facta esset, sequuti sunt; attamen versibus non deest elegantia, quod adeo ex iis rebus, quæ minutiæ videntur, intelligitur. Ut pauca afferam, græca exempla sequutus, nusquam duritiem admittit, qua syllaba brevis ante literas st alius verbi ponatur. Elisionem in pentametri cæsura, et in fine vocabula trium syllabarum ponere solet, utrumque auctoritate Græcorum, qua multa hujus generis apud Catullum excusari possunt. Quantum vero relictum sit studio ac curæ sospitatoris, Catullo aliquando subventuri, ut etiam ad rhythmorum proprietatem revocetur poëta, id facile cognosci potest ex horrendis lectionibus, quæ in pluribus carminibus adhuc offendunt aures, ut Scaligeri adsulitantis XVII. 3. mehercule XXXVIII.

2. Anne sana illa XLI. 1. LXIV 178. et aliæ. Vd. Ahlwardt Attis des Cat. ad vs. 35. et al.

Imitandorum Græcorum studium Catullo cum omnibus fere

Latinis poëtis erat commune. Sunt carmina, quæ ad verbum e Græcis traducta esse, ipse fatetur poëta (LXVI. cf. CXVI. LI.); sunt alia in quibus poëtam, nisi Græcorum verba ac sententias expresserit, ita versatum fuisse argumenti ratio ostendit, ut coloribus alienis sua infecisse videatur. Quod tamen Catullus fecit ex more, quo omnes Romani scriptores Græcos habebant magistros, et ad Græca ingenia se prorsus componebant; quamquam nostro non deerant, quæ ad inventionem pertinent, ingenii vis ac celeritas. Liberior vero imitatio vereor, ut pluribus in locis unquam demonstrari possit, quum carmina, e quibus noster multa decerpsisse videtur, præcipue comicorum antiquorum, temporis invidia perierint. De singulis sententiis quæstio est difficilior; quod non sensisse videntur interpretes, facillime eo deducti, ut, quemadmodum apud Propertium, ita etiam apud Catullum comparatione similium sententiarum abuterentur, et poëtam ingenio suo nil debere putarent. Ac non solum Græcos imitatus est. Catullus, sed etiam antiquiores Latinos poëtas, et ad horum exempla suam dicendi rationem conformavit. Si integros haberemus Ennii, Lucilii, Nævii aliorumque libros, certior esset res; nunc vero e fragmentis pauca tantum probari possunt. In terpretes vero hæc parum observarunt, et multa, quæ ex Græcorum et Latinorum imitatione explicari debebant, omiserunt. Ut paucis exemplis utar, c. LXVII. 6. defendi debet lectio:

Postquam est porrecto facta marita sene.

ubi antiquæ editiones Vicent. Brix. Venett. exhibent projecto, quod Parthenius explicat excluso Balbo. In codd. Statii et membr. Commelin. optime legitur porrecto. Ac ita loquutus est

e Græcorum more. Homer. II. XVIII. 26.

αὐτὸς δ' ἐν κονίησι μέγας μεγαλωστὶ τανυσθεὶς Κεῖτο.

Cum carmine V. comparandum est id, quod apud Athenæum VIII. 14. p. 239. Schweigh. exstat. wivɛ kaì maiše, dvntòs ó Bios etc.; versus 18. carm. 68. cum Sapphus fragmento XII. et sic alia. Cf. Rhunkenii præf. ad hymn. in Cerer. p. XII. sq. Ad antiquos poëtas Latinos inter alia multa hæc spectant. Carmine LXXIII. exprimere volebat Ennii apud Cic. de offic. II. 18.

L

Benefacta male locata, malefacta arbitror,

vel hoc antiqui poëtæ :

Beneficia in vulgus cum largiri institueris,

Perdenda suut multa, ut semel ponas bene.

Carm. LXIV. 106. Recipi debebat lectio codicum duorum, quos Columna consuluit, et excerpt. Vatican. Ursini:

Conigeram nutanti vertice pinum

firmata auctoritate Ennii, qui, apud Gellium (XIII. 20.) et Nonium s. v. cupressus, ita:

Capitibu' nutanteis pinos rectosque cupressos;

quocum iterum conferendus est vs. 290.--Vs. 189–191. illustrantur Accii verbis apud Non. de var. sign. serm. p. 307. (in Epinausimach.): "Tamen haud fatiscar, quin tuam implorem fidem."-Carm. LXXVI, v. 20. comparari debet cum Lucilii fragmento apud Nonium s. v. catar. Alia infra.

At interpretem Catulli non solum demonstrare oportet, quid ipse suo ingenio debuerit poëta, quidve aliis, sed etiam ad consilium auctoris diligenter attendere, et cujusvis carminis indolem atque ingenium perscrutari, ut accurate cognoscat, quousque argumentum ejus pateat. Nam satis constat, in codicibus carmina legi ita consuta, ut singulis aliena admisceantur, nec partes ullo sensus vinculo inter se conjungantur. Neque ordo, quo se excipiunt carmina, a poëta profectus est. Plura fragmenta, quæ in Grammaticorum libris allegata deprehendebant, librarii carminibus integris adscripserunt vel ob sententiarum similitudinem, vel ob verborum repetitionem. Vd. XIV. 27 sq. cll. cum XVII. 14. L., et alia, quorum nonnulla infra proferemus. Ac quamvis pristina forma carminum ea ratione corruptorum non nisi conjectura erui possit, critici tamen est, indicia facere singularum partium. Quodsi Catulli interpres conjectandi necessitate non abusus fuerit, aliquando puto fore, ut plures tollantur difficultates, et carmina propius genuinam suam proprietatem re ducantur. Nec de omnibus locis, quos codicum auxilio expedire nondum licuit, desperaverim; immo credibile est, aliquando libros nostris antiquiores et scribarum erroribus minus depravatos repertum iri.

« ForrigeFortsæt »