Billeder på siden
PDF
ePub

PA b7 А2. 20

ERNESTO,

SAXONUM GOTH ANORUM

ET

ALTENBURGENSIUM

DUCI,

LITERARUM LATINARUM

UT

BONARUM OMNIUM

AMANTISSIMO,

DOMINO SUO INDULGENTISSIMO,

CATULLUM, AB SE RECOGNITUM,

D. D. D.

FRIDERICUS GUILIELMUS DOERING.

269516

Cujus vis fieri, Catulle, munus?
Festina tibi vindicem parare,
Ne dentes metuas maligniorum,
Rumoresque senum severiorum,
Qui vultu tetrici Catoniano
Horrent versiculos pii poëtæ ;
Et quicquid lepida procacitate
Laxat lætifico labella risu,
Oderunt cane pejus et veneno;
Dic vates, pater elegantiarum,
Dic, quo vindice tutus ambulabis ?- --
Sic dixi, lepidissimi poëtæ
Curis carmina perpolita nostris
Cum spectare viderem ad umbilicum.
Respondit mihi leniter susurrans
(Ut solent animæ beatiorum)
Vates Elysiis redux ab oris :

ERNESTO, PATRIÆ PIO PARENTI!".
ERNESTI cupis in sinum volare?
Cepisti eximium tibi Patronum!
Nam Dux Optimus et Disertus idem
Admittet placido, suoque vultu,
Quo nil supplicibus solet negare,
Mellitissimum et optimum poëtam
Intra limina sanctioris aulæ.
Quodsi legerit hæc, probaveritque,

vi

Hora, qua, posita severitate,
Sacris otia commodat Camænis :
Tu securus eris, Catulle, nec post
Lassi marmora Sisyphi revises,
Sed te Fama vehet, tuosque versus
Ad cælum rapido feret volatu.
0, quantum tibi nominis paratum!

« ForrigeFortsæt »