Billeder på siden
PDF
ePub

PR Æ FATI O.

PRODEUNTI mihi ante decem annos ex disciplina, qua in schola Portensi usus fueram, cum variæ nec eæ inhonestæ, quibus ad specimen aliquod collectæ mihi supellectilis literariæ edendum impellerer, causæ occurrerent; animus meus, quem Præceptori, æternum mihi Venerando, cl. Barthio, Rectori nunc scholæ Portensis meritissimo, patefeceram, ejusdem suasu et nutu inductus et inclinatus est eo, ut Catulli, quocum jam tum arctam familiaritatem contraxeram, Epithalamium Pelei et Thetidos, 'notulis meis instructum publici juris facerem, et captum simul novam aliquando totius Catulli adornandi editionem consilium proponerem. In quo quidem exsequendo consilio non confirmabar solum jam tum, cum juvenilem istum laborem æquis et idoneis harum rerum arbitris haud displicuisse intelligerem, sed accedebat quoque deinde auctoritas Viri, cujus plurimum in his rebus valet judicium, Summi Heynii, qui cognita ac probata, quam secuturus eram, interpretandi ratione, ad inchoatam Catulli editionem strenue absolvendam humanissime instigavit, et mira quadam alacritate implevit animum. Nec retundere conatus meos vel animum infringere potuit vociferatio eorum, qui lectione Catulli animos juvenum corrumpi et bonos eoruin mores depra-. vari crepant et clamitant; cum vel ea ad susceptum laborem excusandum sufficere videantur, quæ tam Heynius in præfat. ad Tibull. edit. prim., quàm Barthius in præfatione ad Propertium egregie his objectionibus responderunt, et juvenes venerum poëticarum studiosos ad eos quoque poëtas, qui in rebus levioribus et amatoriis ingenium exercuerunt, animi et delectationis causa post

studia graviora et severiora lectitandos, quovis incitamento allexerunt et incitarunt. Quorum virorum argumenta nisi satisfaciant superciliosis quibusdam et superstitiosis morum censoribus, per me licet Catullum et ceteros poëtas, quos vocant lubricos, ceu pestem detestandos et Vulcano potius quam juvenum manibus tradendos pro genio et sensu suo censeant; quos tamen, quicquid isti garriant, salva honestate et morum integritate, quamdiu honor suus Musis stabit, et nostra et futura ætate magno cum fructu et voluptate lecturos et commendaturos esse omnes antiquæ elegantiæ et venustatis spectatores nullus dubito. Versatus autem sum in recensendo et explicando Catullo ita, ut primum, quantum fieri posset, textum darem emendatissimum, deinde sensum locorum obscurorum breviter explanarem, et tam exquisitiores vel insolentiores loquendi formas notarem, quàm ad notandas singulas poëtæ virtutes et elegantias animum adverterem. Quod igitur ad primum attinet, non unam alteramve editionem, ad quam textum excudi curarem, secutus sum, (animum enim, ex quo textum ad editionem Bipontinam conformaturus eram, et fere ab initio conformavi, ineptis passim et parum probabilibus in illa deprehensis lectionibus, mutavi deinde) sed ex antiquis et potioribus editionibus in Variet. Lect. indicatis, eas delegi et in textum recepi lectiones, quæ vel proxime ad antiquæ lectionis formam accedere, vel rei sensuique accommodatissimæ esse viderentur. Ubi in locos incidi, e quibus, excussis et in partes vocatis lectionibus omnibus, nullo modo elici et extorqueri posset sensus commodus, ibi vel in notis vel in Var. Lect., quod ad locum sanandum supper ditabat ingenium, modeste proposui, longissime ab hac temeritate remotus, ut conjecturam, vel maxime probabilitate se commendantem, in textum importarem. Neque ego tamen, quamquam in larga conjecturarum segete spectari vulgo solet ingenii ubertas et fertilitas, a recepto

[ocr errors]

mihi veteres interpretandi more recessi aut in posterum recedam, ad quem, si ulla ratione expediri et interpretatione juvari potest locus difficilior et paulo impeditior, haud temere illum nova forma induere audeo, quicquid alii de ingenii mei tarditate judicent. Speraveram quidem, cum ad enarrationem Catulli accingerer, me forte, concesso mihi usu Codicis Catulliani, qui in Bibliotheca Guelferbytana servatur, ad textum emendatiorem reddendam aliquid conferre posse ; sed cum CI. Wernsdorf, Professor Helm stadiensis, diligenter hoe codice examinato, nihil plane bonæ frugis inde capere posse füturum Catulli editorem humapissime míhi significasset, spem illam abjeci. Illud autem doleo et mecum dolebunt omnes, qui Catullum amant, quod duorum nobilissimorum Criticorum, Duckeri et Brouckhusii, in Catullum anecdota, nunquam e tenebris in lucem prolata sunt; Duckeri quidem animadversionum in Catullum exiguam partem (ad Carm. XVIII XIX. XX. in Priapum) delibavit et publicavit Burman, nus See. ad Anthol. Tom. II. p. 574, sed de Brouckhusii in Catullum commentariis nil scimus, nisi quod eorum aliquoties mentionem injicit Burmannus Sec. ad Properts et Dorville ad Chariton. Bernardus autem de iis scribit (in vita Reiskii p: 420.)" Catullum prelo subjiciet Wetstest nius bibliopola, cui editioni accedent Commentarii inediti Brouckhusii ex bibliotheca Dorvillii.Quod ad interpretationem attinet, qua Catullum illustrare studui, quilibet, vel me non fatente, facile sentiet, me ad eam rationem, qua novam lucem Tibullo'et Virgilio affundere et eorum lectoribus facem splendidissimam accendere -sustinuit Heynius, imitandi studium direxisse ; sed nemo, opinor, adeo me mihi Suffenum esse arbitrabitur, ut quod solus fere Heynius in poëtarum interpretatione præstitit, et pro insigni ingenii et doctrinæ copia facile præestare potuit, id in Catullo me præstitisse, vel unquam pro ingenii et doctrinæ tenuitate præstare posse, stulte mihi

b

[ocr errors]
[ocr errors]

persuadeam; immo gratissimo animo publice profiteor, me ne hane quidem qualemcunque Catullo navare potuisse operam, nisi præcepta ab Heynio in Tibullo et præcipue Virgilio ad omne poëtarum studium proposita mature imbibissem, et ad ejus normam virtutes poëticas et dictiones exigere didicissem. Ne quid ostentationis causa facerem, et ambitiose ad vanam doctrinæ gloriolam aucupandam undique omnia corraderen, non solum diligenter mihi cavi, sed etiam plurimam partem eorum, quæ olim magno cum studio ex commentariis alio- . rum ad Catullum constipaveram, cum parum utilitatis inde ad poëtæ explicationem redundare videretur, resecui vel plane delevi. Quod autem ad instituendam cum Græcis, e quibus totus Noster pendet, comparationem spectat, animus est, si Deus vitam concesserit, alio tempore ad exemplum studii, quod Virgilio .cum Græcis comparato olim impendit Ursinus, in libello peculiari institutam Catullicum Græcis comparationem proponere.

Institueram quidem primum rationes meas ita, ut unus Tomus omnia Catulli carmina complecteretur; sed cum ob nimis longas propter externarum rerum conditionem mihi faciendas moras jure suo operis finem urgeret humanissimus libri redemtor, Hilscherus; facile adductus sum, ut Catulli carmina, genere elegiaco scripta, ad Tomum seeundum reservarem; quem, si adotium, quo nunc fruor, pristiną animi, graviter, dum hæc scribebam, unici filii morte perturbati, tranquillitas et serenitas accesserit, brevi tempore absolvam. Quodşi autem in condonandis erroribus, quos pro ingenii et virium imbecillitate hinc illine me commisisse facile prævideo, lectorum humanitatem expertus fuero, nec plane inutilem laborem me suscepisse intellexero, non solum mirifice lætabor, sed ad alios quoque, quos meditor, labores, præcipue ad Plauti recensionem, fidenti animo pergam. Scribebam Gothæ, a. d. XXIX, April, A. R. S, MDCCLXXXVIII.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

-POPE 221}{P IN IN SEX ÆTATES DIGESTUS,

il
QUEM FERE TOTUM EX EDITIONE BIPONTINA DESCRIPSIMUS.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

a

[ocr errors]

1472 Editio princeps. Valerii Catulli Veronensis, poëtæ claris-

simi, carmina. Albii Tibulli Equitis Romani poëtæ ele-
giæ. Aurelii Propertii Umbri Mevani carmina.. iP. Pa-
pinii Statii Sarculi Sylvarum liber ad Stellam, fol. Hæc
editio, Brouckhusio nondum visa, Vulpio primum cognita,

exstat in bibliotheca Laurentiana Florentiæ. v. Montefalc.
น 4

Bibl. MSS. T. I. p. 309. et in Museo Britann. e biblioth.
pompy Askew. Memoratur a Maittairio Tom. I. P. I. (sive T. IV.)
179

320.- Nondum editionem hanc critico acumine explora.
tam esse ægre fert Cl. Heyne. Ex iis tamen, quæ Vulpius
commemorat, tum aliis argumentis probabile fit, alteram
anni 1481. ex ea esse descriptam, adeoque lectionem nos
ejus jam enotatam habere, dum hujus varietatem Brouck-

husius dederit.
1473 Catullus per Steph. Corallum editus Parmæ, folos!
1475 Catulli, Tibulli, Propertii Aurelii nautae poëtæ et Statii

Papinii Sylvarum liber. Impressus opera et 'impensa Jo.
de Colonia et Jo. Manthen de Gherexen, qui una vivunt fe-
liciter. Venetiis, fol. Vid. Maittaire 1. a. p. 350. Est
hæc editio, quam Brouckhusius principem esse putabat, et

ex qua lectionem adposuit sub lit. D.?
1481 Catull. Regii, fol.
Tibulli, Catulli, Propertii

, cum eorum vita, opera, Regii
lepidi, accuratissime impressa auctoribus Prospero Odoardo
motor set Alberto Mazali Regiensibus, anno salutis 1481. 19.

Kal. Octobr. fol.- Paulo frequentior hæc est editio quam
superiores. Adservabatur etiam in bibliotheca Brühliana.

Varietatem ex ea descriptam Nic. Heinsius habuerat, et
113 Brouckhusius quoque in Variantium adparatu adposuit.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »