Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN XLVII.

AD PORCIUM ET SOCRATIONEM.

PORCI et Socration, duæ sinistræ
Pisonis, scabies famesque Memmi;
Vos Veranniolo meo et Fabullo
Verpus præposuit Priapus ille ?
Vos convivia lauta sumtuose
De die facitis; mei sodales

5

2. In plerisque editt. præter Vulp. recepta est lectio famesque mundi, quam quidem omnes libros MSSC. nisi quod in nonnullis pro mundi sit mondi vel mandi, præ se ferre testantur Achill. Stat. et Janus Meleager. Sed ex mea sententia totus locus friget, nisi viri cujusdam nomen jungatur substantivis scabies famesque. Jam vero cum Scaliger in libro suo invenerit: scabiesque Memmi, eandemque lectionem offerat edit. Venet. ab anno 1493 et Gryph. ab anno 1537, servandam et revocandam illam putavi, præcipue cum Catullus eosdem bonos viros Pisonem et Memmium jam secum composuerit eorumque impuritatem perstrinxerit supra Carm. XXVIII.

Catullus cum homines nequissimos, Porcium et Socrationa, ob inhonestum, quo Pisonis habendi cupiditati velificabantur, studium, bene et laute, at sodales suos Veranniolum et Fabullum, quibus isti, nebulones prælati essent a Pisone, maligne et duriter vivere videret, animi sui indignationem de hac iniqua sorte abjectis istis hominibus hoc carmine declarat.

1. Duæ sinistr. Pisonis. h. e. quorum opera egregie uti poterat Piso in surripiendis aliorum bonis; de manu sinistra, farto infami, vid. supr. ad Carm. XII. 1. erant igitur Porcius et Socration ministri et quasi instrumenta Pisonis nequitiæ; iidem paulo audacius mox vocantur scabies et fames Memmi ideo, quod Memmii avaritiæ ita inservire studebant, ut istius scabiem et famem in semetipsis referrent, et eadem, qua ipse, aliorum bonis rapacitate inhiarent. der Abdruck von Memmius immer reizenden Haabsucht und Geldhunger. Scabies de nimio et prurienti quasi lucrandi studio dicitur apud Horat. Epist. I. 12. 14.

[blocks in formation]

et auri sacra fumes de insana habendi cupiditate ex Virgilio satis nota est. Videant de hac mea explicatione doctiores. cf. Var. Lect. Cæterum de Memmii avaritia et illiberalitate vid. ad Carm. X. de Pisonis ad Carmen XXVIII.

4. Verpus Priapus ille, proprie salacissimus iste homo Piso, quasi totus penis. Sed puto hac obscena imagine nil nisi sordidissimam Pisonis avaritiam et turpitudinem notari, ut supra Carm. XXVIII. 12. nam nihil minore verpa Farti estis. idem valebat de voce inrumator, vid. nos ad Carm. X. 12. et verbo inrumare Carm. XXXVII. 8.

6. De die, h. e. statim a meridie sive multa adhuc die; eodem modo passim apud Ciceronem dicitur de nocte pro: statim a media nocte, sive multa adhuc nocte. convivia igitur de die sunt tempestiva. vid. Interpretes ad Curt. V. 7. 2. ubi est de die convivia inire. cf. Bur

Quærunt in triviis vocationes ?

mann. ad Phædr. III. 10. 20. Sic Græci ap' hμépaç πívėw. vid. Toup. Emend. in Suid. P. III. p. 221.

7. Mei sodales Quærunt in triv. vocat. at sodales mei in triviis exspectare debent invitationes ad cœnam ? vocationes sunt invitationes, quemadmodum vocare [naλav apud Græcos] simpliciter pro invitare dicitur, ut supr. Carm. XLIV. 21. cf. Cort. ad Plin. Epist. X. 117.1 Hinc servi ad cœnam invitantes dicti

sunt vocatores, Græcis nλropes. vid. Rittershus. ad Oppian. Halieu. IIL. 232. p. 270. qui pluscula in hanc rem dabit. in triviis, respexit fortasse poëta cœnam Hecatæ, in cujus honorem sub initium cujusque mensis apud Athenienses præcipue a ditioribus cœna instructa et in triviis proposita fuit, ut diriperetur a pauperibus: de qua re vid. Hemsterhus. ad Lucian. T. I. p. 330.

CARMEN XLVIII.

AD JUVENTIUM.

MELLITOS Oculos tuos, Juventi,
Si quis me sinat usque basiare,
Usque ad millia basiem trecenta,

Nec unquam saturum inde cor futurum est:
Non si densior aridis aristis

Sit nostræ seges osculationis.

5

4. Nec unquam videar satur futurus edit. Gryph. inde cor satur futurus invenit Stat. in MSC. unde tentat Nec mi unquam videor satur futurus. Vossius defendit librorum veterum scripturam Nec unquam inde ero satur futurus, quam se invenisse etiam in L. MSC. et Edit. R. affirmat editor Cantabrigiensis, qui transposita voce satur versum sic concinnandum putat: Nec unquam satur inde ero futurus. Quam nos dedimus lectionem satis bonam, jam est in edit. Venet. ab an. 1493.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

sip 1: AD M. T. CICERONEM.
eal: fun .5

DISERTISSIME Romuli nepotum

Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis;
Gratias tibi maximas Catullus
Agit, pessimus omnium poëta:

Tanto pessimus omnium poëta,

Quanto tu optimus omnium patronus.

5

6. Hunc versum abesse in melioribus libris affirmat Vossius, quo quidem sublato nec sensum turbari idem existimat; cum quantus, qualis et similia pronomina absque relativis poni soleant; quod quamvis in nonnullis locis verum est, vid. Drackenborch. ad Liv. IX. 36. §. 2. Tom. II. p. 985. id tamen parum commode huic loco accommodari posse videtur. Librariorum fortasse incuria ob verborum repetitionem, ut sæpe factum est, hic versus excidit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Multum lusimus in meis tabellis,..

Ut convenerat esse; delicatos
Scribens versiculos uterque nostrum,

[ocr errors]

Ludebat numero modo hoc, modo illoc,
Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii, tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,

5

Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos,
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer, cupiens videre lucem,
Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Ut convenerat esse, dedicatos in Patavin. altero, male!

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

10

xima tanquam neutrum absolute positum esse pro proximos. cf. Vir. Eclog. IX. 56. et Aen. II. 239. reddere mutua igitur est quasi alternis canere. per jocum atque vinum însolentius dictum videtur per vinum ; sed vid. exempla apud Drackenborch. ad Liv. LX. 7. 9. Tom. V. p. 439. supra dicebatur Carm. XII. 2. in joco atque vino. 7. Illinc abii, ex hoc certamine.

8. Incensus non ira ob præreptam sibi in hoc certamine a Calvo palmam, sed in bono sensu : facetiarum admiratione inflammatus, plane iis abreptus et in una harum facetiarum cogitatione defixus.

9. Me miserum, vehementiori animi affectione impeditum.

10. Nec somnus tegeret quiete ocellos. ornate additum est rò quiete. indomitus sc. somno, furore, ob furorem. vincere igitur et domare furentem et nimium sibi indulgentem animum somnus nequibat.

[ocr errors]

14-15. Versus ornatissimi! defessa labore versando et circumagitando mem bra semimortua elanguida, inertia et adeo viribus exhausta, ut vix amplius versari et promoveri in lectulo possent, qualia fere sunt, quæ morte appropinquante deficere incipiunt.

15

Semimortua lectulo jacebant,

Hoc, jucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,
Oramus, cave despuas, ocelle,

Ne pœnas Nemesis reposcat a te:

Est vehemens Dea; lædere hanc caveto.

20

19. Cave despuas ocello vitiose in quibusdam cum vett. tum recentioribus; nam quis unquam dixerit: ocello aliquem despuere?

20. Ne pœnas Nemesis reponat: Ate est vehemens Dea Meleag. Voss. et editor Cantabrig. sed quilibet, opinor, vulgatam sine hæsitatione præferet.

17. Meum dolorem, quem tui desiderio capio.

18. Precesque nostras refer ad vers. 13. optat nimirum et precatur, ut quamprimum Calvus una secum esse velit.

19. Despuas, respuas et a te amoliaris; ductum inde, quod, qui rem mali eminis vel etiam homines sibi invisos aversarentur, ter in sinum despuere solebant. Tibull. I. 2. 96. Theocrit.

Idyll. VI. 39. et XX. 11. ocelle, carissime, quem jam supra Carm. XIV. 1. plus oculis a se amari dixit.

20. Nemesis superbiæ ultrix Macrob. Saturn. I. c. 21. Nemesis quæ con tra superbium colitur. cf. Valp. et Herderum in zerstrente Blätter T. II. p. 230. seqq.

21. Est vehemens dea: graviter superbos ulcisci solens. Cagùç Oɛóç.

CARMEN LI.

AD LESBIAM.

ILLE mihi par esse Deo videtur,

Beatum et vere divina sorte, vel si quid ultra, illum frui putat, cui tam felici esse contingat, ut Lesbiam contra intueri et dulces ejus voces captare possit, qua quidem obtingente sibi felicitate sensibus adeo se privari et furore corripi fatetur. Quam studiose Græcorum vestigia presserit Catullus, vel ex hoc carmine dilucide apparet, quod ad singula verba pæne, ut infra Carm. LXVI. de coma Berenices ex Callimacho, expressum et translatum dedit ex Sapphus quodam carmine, servato illo nobis a Longino de Sublimitate cap. X. ubi si quis acutissimi

harum elegantiarum arbitri de sublimitate hujus carminis legerit judicium, nec meam nec me peritiorum, opinor, commendationem desiderabit.-In gratiam juvenum, ut, perfectissimo veræ simplicitatis et naturalis pulchritudinis exemplo ante oculos posito, summam, `nisi omni sensu pulchri destituti sint, ex instituta utriusque carminis comparatione percipiant voluptatem, subjiciendum curabo venustissimum Sapphus odarion, modo de nexu ultimæ strophæ, quam sensu suo ductus Sapphicæ imitationi Catullus addidit, quædám præmisero. Profecto enim in ex

« ForrigeFortsæt »