Billeder på siden
PDF
ePub

Tota millia me decem poposcit;
Ista turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curæ,
Amicos medicosque convocate:
Non est sana puella; nec rogare
Qualis sit solet hæc imaginosum.

5

Ah me, an illa puella defututa—nos dedimus lectionem præ ceteris nobis probatam ex edit. Gotting, cui egregie respondere videtur vers. 7.

7-8. Nec rogate Qualis sit, solet hæc imaginosum L. MSC. et omnes fere impressi. Nec rogare Qualis sit solet hæc imaginosum. Muret. qui imaginosum explicat de speculo, ut sit: speculum de sua forma non consulere solet. Salmas. ad Solin. p. 1087. legit: dolet hæc imaginosum, quod explicat: palvetal, geviria imaginibus laborat. Vossius, ut novam inferret obscenitatem, exsculpsit ex mayilov öe, quid quod sit, apud ipsum videant harum deliciarum cupidi. Hæc imago nasum inepte Turnebus, ineptius tamen Corrad. de All. en imago nasum!· cui adhæret edit. Gotting. vid. not. In editt. antiquis Venet. Gryph. et aliis cum sequenti carmine hoc conjungitur, a quo quidem illud disjungendum esse recte jam monuit Victor. Var. Lect. II. c. 15.

7-8. Nec rogare Qualis sit solet cet. Non parum hic locus ingenia Virorum Doctorum exercuit. [vid. Var. Lect.] Plerique sequuntur Scaligerum, qui legit nec rogate, Qualis sit. Solet hæc imaginosum, et supplet ad vocem imaginosum morbum ægrotare. per morbum imaginosum autem intelligit pavTáoμara, quæ animo occurrunt, in cujus sententiam vide quæ disputat Burmann. Sec. in Antholog. T. I. p. 463. Scaligeri explicandi rationem, quod mireris, amplectitur etiam Nic. Heins. in Not. ad Catull. qui per imaginosum morbum, quo laborasse meretricem volunt, intelligit cum concentus carminum audimus, et patentibus oculis somniamus ut sensus sit: sana non est, nam tota nocte nil nisi æris tinnitum meditatur.Equidem lubenter fateur, me nondum a sensu meo impetrare potuisse, ut in ulla a V. V. D. D. ad hunc locum allata vel explicatione vel emendatione acquiescerem. Imo totum locum vel plane mutilum, vel alia certe medela sanandum puto. Cardo rei vertitur in voce imaginosum, quæ vel damnanda

[blocks in formation]

CARMEN XLII.

IN QUANDAM.

ADESTE, hendecasyllabi, quot estis
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Jocum me putat esse mocha turpis,
Et negat mihi vostra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam, et reflagitemus.

Quæ sit, quæritis? illa, quam videtis
Turpe incedere, mimice ac moleste

5

8. Myrmice male in vett. edit. pro mimice, quod recte revocavit Stat. murice Corrad. de All. ritmice Erhardus ad Petron. c. 126.

Ad vindicanda a meretrice sibi subducta pugillaria omnes undique convocat hendecasyllabos, eo consilio ad meretricem jam amandandos, ut sublatos codicillos, tanquam rem sui juris, alta et contumeliosa voce ab ista reflagitent; sed mox cosdem, cum omni conviciorum genere usi nihil apud perfrictæ frontis meretricem proficere possent, rationem invertere et rem blanditiis tentare jubet.

1-8. Hendecasyllabi, jaciendis enim conviciis æque apti ac iambi visi sunt hendecasyllabi, ut apparet vel ex hoe carmine. 3. jocum me put. dignum quem ludat et parvi pendat. Sic passim jocus de iis, qui sunt ludibrio. Phadr. Fab. I. 21. 2. Petron. c. 57. vid. ad utrumque locum Interpretes.-4. negat reddituram, sc. se, quod sæpe apud poëtas negligitur. vestra, nam sedem quasi propriam habent versus in poëtarum tabellis. pugillaria vel pugillares erant codicilli parvi, quorum tabellæ, ut nunc quoque conciunari solent, fuerunt a fronte dissectæ, a tergo consutæ compactæque ; at plerumque in atraque planitie ceratæ, vid. Schwartz. de Ornamentis Libr. Vet. p. 179 et 128. edit. Leuschn. et quæ de usu et forma codicillorum disputat Burmannus in præfatione ad Petronium non

longe ab initio. si pati potestis, si per vos fieri potest, ut inulta cum ista sua protervitate elabatur meretrix, sed certe id fieri per vos non potest; agedum igitur, persequamur eam et reflagitemus pugillaria.-Ita sæpe apud poëtam nexus quærendus est. Istam enim interpunctionem a plerisque editionibus receptam Pugillaria: si pati potestis, Persequamur eam et refl. vix verba admittere videntur.

8. Turpe incedere, quod fit ab iis, quorum incessus, ut Petronius ait, ita arte compositus est, ut ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrent. Ejusmodi autem gressum delicatum meretrices imprimis placendi causa fingebant. Hino Ovid. Art. Am. III. 299 sqq.

Est et in incessu pars non temnenda decoris ;

Adlicit ignotos ille, fugatque viros. Hæc movet arte latus tunicisque fluentibus auras

[cf. Propert. I. 2. 2.]

Excipit; extensos fertque superba pedes.

Illa velut conjux Umbri rubicunda mariti

Ambulat; ingentes varica fertque gradus.

[blocks in formation]

13. O lutum, o lupanar vel o lutum luparum vult Stat. o lutum lupanare Vossius. Oblitum o lupanar tentat Heins. in not. ad Catull. quia, teste Vossio, olim lectum sit oblitum lupanar.

16. Non aliud potest in MSS. Stat.

cf. in hanc rem Interpretes ad Petron. c. CXXVI. et Burmannus ad Phædr. Fabul. V. 1. 13. incedere autem proprie de iis, qui gravitatem quandam et dignitatem incessu affectant. Prop. II. 2. 6. cf. Serv. ad Virg. Æn. I. 46.—mimice et moleste ridere est morem imorum et ingrato more ridere, catuli ore Gallicani, ore patulo et late diducto, quali fere instructi sunt canes venatici Gallicani.

11. Putida, ridicula ob nimium et multa arte quæsitum placendi studium, ineptis moribus displicens.

13. O lutum pro lutulenta, sordida, ut sæpe loqui solent Comici. Sic stupor supra Carm. XVII. 21. pro homine stupido. Sic canum apud Cicer. ad Attic. II. 21. Pro Pub. Sext. c. 11. cf. Turneb. Advers. XXIX. 17. lupanar pro lupa. Sic carcer apud Terent. Phorm. III. 2. 25. pro homine carcere digno.

14. Aut si quid perditius h. e. vilius

et abjectius.

16. Quodsi non aliud pote est cet. Quodsi non alia ratione ad extorquenda pugillaria nobis uti licet, exprimamus, exprimere certe tentabimus pudorem Ferreo canis ore, duro et impudenti ore. canis enim jam antiquissimis temporibus fuit impudentiæ imago. In vulgus notum est Homericum xuvάnç. vid. Spanhem. ad Callim. H. in Cererem v. 64. et Interpretes ad Petron. c. 74. Sic apud Terent. Eunuch. IV. 7. 33. Ain' vero canis?-et mox eodem sensu v. 35. os durum, ubi in edit. Bipont. satis lepida, quales non raro in illa vendi solent, adjecta est explícatio. durius quam quod molliatur et concoquatur. [ab os, ossis] imo duri oris [non ossis] homo apud Ciceronem et Livium dicitur, cujus os nulla re facile mutatur aut pudore suffunditur, qui omnem pudorem exuit.

23. Amplius, alia ratione plus.

CARMEN XLIII.

IN AMICAM FORMIANI.

SALVE, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante lingua,
Decoctoris amica Formiani.
Ten' provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O seclum insipiens et inficetum ! · ·

1. Nec nimio naso Scalig. probante Heins. in not. ad Catull.

Descripta Formiani amicæ deformitate, non satis mirari potest poëta iusipidum eorum ingenium, quibus ista bella et digna, quæ cum Lesbia comparetur, videri possit. In eandem scriptum est Epigram. XLI. quod confer.

1. Salve, sipaino: nam profecto illam non salvere, sed abire potius in malam rem jubet. Pari modo passim usu venire solet Vale: cf. ad Carm. XI. 17. Graviter autem hac solemni quasi allocutione exordiri alias solent poëtæ carmina, Deorum Dearumve vel Heroum laudes celebraturi.-nec minimo naso. Fuit iste nasus, quem præ se tulit meretrix, turpiculus, ut vocatur Carm. XLI. 3. sive fuerit nec minimus h. e. præter modum grandis et expansus, sive nec nimius [vid. Var. Lect.] præter modum parvus et depressus. Vossius nec minimo naso ridicule interpretatur, quasi pihil plane nasi habuerit

5

puella.-Nec bello pede, haud dubie nimis largo et spatioso; nam in laude fuit

pes exiguus, Ovid. Art. Am. J. 623. et Amor. III. 3. 7.-nec nigris ocellis: apud veteres quoque pars pulchritudinis ponebatur in nigris oculis, Propert. II. 12.23. cf. Faber ad Anacreont. Od. XXVIII. 7. et Lambin. ad Horat. Od. I. 32. 11.-Nec longis digitis: cf. Propert. II. 2. 5. et ibi Passeratium.-nec ore sicco, ex quo salivæ quasi rivulus perpetuo rorat.-4. nec sane nim. eleg. ling. innuitur fortasse meretricis infantia vel loquendi rusticitas, vel ingratæ vocis asperitas.-5. cf. ad Carm. XLI. 4.-6. Ten' provincia. Scaliger intelligit Galliam, cujus pars esset Transpadana, ubi amica Mamurræ et ipse Catullus, cum hæc scriberet, commoratus fuerit.

8. O secl. insip. et inficet. o ætatis nostræ homines ab omni sensu pulchri destitutos!

M

CARMEN XLIV.

AD FUNDUM.

O FUNDE noster, seu Sabine, seu Tiburs,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana

Villa, malamque pectore expuli tussim;
Non immerenti quam mihi meus venter,

5

7. Pro expuli tussim Scaliger et Vossius malunt exspui, quod apud Terentium Eunuch III. 1. 16. dicitur, miseriam ex animo exspuere. Sed hæc levis causa ad proscribendam lectionem satis bonam, quæ egregie stabiliri potest Horatii exemplo Epist. II. 2. 137. ubi est expulit helleboro morbum. Cæterum hic locus a Viris Doctis felicissime sanatus est ex corrupta et fœda MSC. lectione aliamque pectore [vel petere] expulsus sum, non immerenti quam mihi mens vertitur, vel mens veretur, vel mens vertur [ut in Stat. MSS.] vel meus vertet [uti in Muret. MS.]. Lambini liber vorax venter.

Ad cœnam cum invitatus esset Catullus a Sestio quodam oratore pessimo, prælecta ab eo ineptiarum et stuporis plena oratione adeo affectus fuit, ut illico quassaretur tussi et gravedine. Ut igitur, quod in hac coena devorasset, acerbitatis virus evomeret, et male affectum corpus recrearet, adiit villulam suam, in cujus sinu mox recuratus fuit otio et medicaminibus.-Laudat ergo in hoc carmine villulæ suæ præstantiam et egregium ab illa sibi præstitum beneficium, Sestiique nefaria scripta in posterum se nunquam manu triturum esse sancte pollicetur.-Eandem fere sortem, quam Catullus a Sestio, Philoxenus olim expertus est a Dionysio, cujas prælectis carminibus adeo cruciatus et pæne confectus fuit, ut redire mallet in latomias. vid. Diodor. Sicul. lib. XV. c. 6.

1. O Funde nost s. Sab. s. Tib. Situs nimirum fuit Catulli ager in Sabinorum et Latinorum finibus ita, ut commode ad utramque regionem referri posset. Fuit autem ager circa Tibur, oppidum Latii ad Anienem amnem, amoenissi

mus, cujus suavissimam descriptionem lege apud Horat. Od. I. 7. 11. seqq. Tiburtem igitur Catullus, cum ob celebratam ejus regionis amœnitatem, tum ob majorem villulæ conciliandam dignitatem, fundum suum vocari maluit, quam Sabinum. Eadem de causa optat Horatius Od. II. 6. 5. seqq.

Tibur-Argco positum colono
Sit meæ sedes utinam senecta;
Sit modus lasso maris et viarum
Militiæque.

de Tiburte qui egerint, vide quos laudat Illustr. Heyne ad Virgil. Æn. VII. Excurs. VIII. Tom. III. p. 134. 3. lædere, urere et pungere.-Quovis pignore esse contend. satis nota hæc loquendi ratio vel ex Phædr. IV. 20. 5. Sacramento contendere eodem sensu dixit Cic. in Epist. ad Div. VII. 32. ubi cf. de hoc dicendi genere Manutius. 8. 9. Non immer. quam mihi meus vent. Dum &c. h. e. quam, dum lautas et opiparas sector cœnas, jure meritoque mihi [dedit] contraxit [venter] ventris mei voracitas.

« ForrigeFortsæt »