Billeder på siden
PDF
ePub

Tota millia me decem poposcit ;
Ista turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curæ,
Amicos medicosque convocate:
Non est sana puella; nec rogare
Qualis sit solet hæc imaginosum.

5

Ah me, an illa puella defututa—nos dedimus lectionem præ ceteris nobis probatam ex edit. Gotting. cui egregie respondere videtur vers. 7.

7-8. Nec rogate Qualis sit, solet hæc imaginosum L. MSC. et omnes fere impressi. Nec rogare Qualis sit solet hæc imaginosum. Muret. qui imaginosum explicat de speculo, ut sit: speculum de sua forma non consulere solet. Salmas. ad Solin. p. 1087. legit: dolet hæc imaginosum, quod explicat: waivetas, PreviTię imaginibus laborat. Vossius, ut novam inferret obscenitatem, exsculpsit šu Marilou ČSELV, quid quod sit, apud ipsum videant harum deliciarum cupidi. Hæc imago nasum inepte Turnebus, ineplius tamen Corrad. de All. en imago nasum! cui adhæret edit. Gotting. vid. not.-In editt. antiquis Venet. Gryph. et aliis cum sequenti carmine hoc conjungitur, a quo quidem illud disjungendum esse recte jam monuit Victor. Var. Lect. II. c. 15.

[ocr errors]
[ocr errors]

7—8. Nec rogare Qualis sit solet cet. Non parum hic locus ingenia Virorum Doctorum exercuit. [vid. Var. Lect.] Plerique sequantur Scaligerum, qui legit nec rogate, Qualis sit. Solet hæc imaginosum, et supplet ad vocem imaginosum morbum ægrotare. per morbum imaginosum autem intelligit parcáopata, quæ animo occurrunt, in cujus sententiam vide quæ disputat Barmann. Sec. in Antholog. T. I. p. 463. Scaligeri explicandi rationem, quod mireris, amplectitur etiam Nic. Heins. in Not. ad Catull. qui per imaginosum morbum, quo laborasse meretricem volunt, intelligit cum concentus carminum audimus, et patentibus oculis somniumus ut sensus sit: sana non est, nam tota nocte nil nisi æris tinnitum meditatur. Equidem lubenter fateur, me nondum a sensu meo impetrare potuisse, ut in ulla a V. V. D. D. ad hanc locum alla. ta vel explicatione vel emendatione acquiescerem. Imo totum locum vel plane mutilum, vel alia certe medela sanandum puto. Cardo rei vertitur in voce imaginosum, quæ vel damnanda

(si vox dambanda sit, qnæ semel tantum apud veteres occurrit] vel explicatioue juvanda videtur. . Jam vero cum imaginari recte apud bonos scriptores dicitur de jis, qui imaginem guandain sibi fingant et animo concipiunt, non video cur non eodem jure a Catullo imaginosu dici potuerit ea, cajus tanquam febri correptæ phantasia in fingenda, qua sibi placeret, imagine, multum valuerit. Quodsi verum est, locus fortasse ita constitui possit;

nec rogare Qualis sit, solet ; en imaginosam! b. e. nec in se descendere et qnærere solet, quam vilis et deformis sit; en quantum ejus phantasia valet in fingenda sibi de se formaque sua imagine ! In eandem sententiam legi quoque possit:

-nec rogare, Qualis sit, solet hæc imaginosa. Sed illud en imuginosam! non solum gravius finit epigramma, sed etiam ad antiquam lectionem in MSSC. Achillis Statii et imuginosum propias accedit.-

CARMEN XLII.

IN QUANDAM.

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Jocum me putat esse mocha turpis,
Et negat mihi vostra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam, et reflagitemus.
Quæ sit, quæritis? illa, quam videtis
Turpe incedere, mimice ac moleste

5

8. Myrmice male in vett. edit. pro mimice, quod recte revocavit Stat. murice Corrad. de All. ritmice Erhardas ad Petron. c. 126.

Ad vindicanda a meretrice sibi subducta pagillaria omnes undique convocat hendecasyllabos, eo consilio ad meretricem jam amandandos, ul subla. tos codicillos, tanquam rem sui juris, alta et contumeliosa voce ab ista reflagitent;—sed mox cosdem, cum omni conviciorum genere usi nihil apud perfrictæ frontis meretricem proficere possent, rationem invertere et rem blanditiis tentare jubet.

1–8. Hendecasyllabi, jaciendis enim conviciis æque apti ac iambi visi sunt hendecasyllabi, ut apparet vel ex hoc carmine. 3. jocum me put. dignum quem ludat et parvi pendat. Sic passim jocus de iis, qui sunt ludibrio. Phadr. Fab. I. 21. 2. Pelron. c. 57. vid. ad utrumqae locum Interpretes.—4. negat reddituram, sc. se, quod sæpe apud poëtas negligitur, vestra, nam sedem quasi propriam habent versus in poëtarum tabellis. pugillaria vel pugillares erant codicilli parvi, quorum tabellæ, ut nunc quoque conciunari solent, fuerunt a fronte dissectæ, a tergo consutæ compactæque; at plerumque in utraque planitie ceratæ, vid. Scbwartz. de Ornamentis Libr. Vet. p. 179 et 128. edit. Leuschn. et quæ de usu et forma codicillorum disputat Burmannus in præfatione ad Petronium non

Jonge ab initio. si pati potestis, si per vos fieri potest, ut inulta cum ista sua protervitate elabatur meretrix, sed certe id fieri per vos non potest; agedum igitur, persequamur eam et reflagitemus pugillaria.- Ita sæpe apud poëtam nexus quærendus est. Istam enim interpunctionem a plerisque editionibus receptam Pugillaria: si pati potestis, Persequamur eam et refi. vix verba admittere videntur.

8. Turpe incedere, quod fit ab iis, quorum incessus, ut Petronius ait, ita arte compositus est, ut ne vestigia quidem pedum extra mensurain aberrent. Ejusmodi autem gressum delicatam me. retrices imprimis placendi causa fingebant. Hino Ovid. Art. Am. III.

[blocks in formation]

Adlicit ignotos ille, fugatque viros. Hæc movet urte latus tunicisque fluen

tibus auras [cf. Propert. I. 2. 2.] Excipit; extensos fertque superba pe

des. Illa velut conjur Umbri rubicunda ma

riti Ambulat; ingentes varica fertque gra

dus.

10

15

Ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate:
Mæcha putida, redde codicillos;
Redde, putida mocha, codicillos.
Non assis facis? O lutum, lupanar,
Aut si perditius potest quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quodsi non aliud pote est, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore voce:
Mæcha putida, redde codicillos,
Redde, putida mecha, codicillos.
Sed nil proficimus, nihil movetur.
Mutanda est ratio, modusque vobis,
Si quid proficere amplius potestis.
Pudica et proba, redde codicillos.

20

13. O lutum, o lupanar vel o lutum luparum vult Stat. o lutum lupanare Vossius.--Oblitum o lupanar tenlat Heins. in not. ad Catull. quia, teste Vossio, olim lectum sit oblitum lupanar.

16. Non aliud potest in MSS. Stat. cf. in hanc rem Interpretes ad Petron, et abjectius. c. CXXVI. et Burmannus ad Phædr. 16. Quodsi non aliud pote est cet. Fabul. V. 1. 13. incedere autem proprie Quodsi non alia ratione ad extorquenda de iis, qui gravitatem quandam et dig- pugillaria nobis uti licet, exprimamus, nitatem incessu affectant. Prop: II. 2. exprimere certe tentabimus pudorem 6. cf. Serv. ad Virg. Æn. I. 46.-mi- Ferreo canis ore, duro et impudenti ore. mice et moleste ridere est morem imorum canis enim jam antiquissimis temporibus et ingrato more ridere, catuli ore Gal- fuit impudentiæ imago. In vulgus nolicani, ore patulo el late diducto, quali tum est Homericum xuvárong. vid. Spanfere instructi sunt canes venadici Galli- hem. ad Callim. H. in Cererem v. 64. cani.

et Interpretes ad Petron. C. 74. Sic 11. Putida, 'ridicula ob nimium et apud Terent. Eunuch. IV. 7. 33. Ain' multa arte quæsitum placendi studium, vero canis?

--et mox eodem sensu v. 35. ineptis moribas displicens.

os durum, ubi in edit. Bipont. satis le13. O lutum pro lutulenta, sordida, pida, quales non raro in illa vendi sout sæpe loqui solent Comici. Sic stu- lent, adjecta est explicatio. durius por supra Carm. XVII. 21. pro ho- quam quod molliatur et concoquatur. [ab mine stapido. Sic cænum apud Cicer. os, ossis] imo duri oris (non ossis] homo ad Attic. II. 21. Pro Pub. Sext. c. 11. apud Ciceronem et Livium dicitur, cucf. Tarneb. Advers. XXIX. 17. lupa- jus os nulla re facile mutatur aut panär pro lupa. Sic carcer apud Terent. dore saffunditur, qui omvem pudorem Phorm. III. 2. 25. pro homine carcere exuit. digno.

23. Amplius, alia ratione plus. 14. Aut si quid perditius b. e. vilius

CARMEN XLIII.

IN AMICAM FORMIANI.

Salve, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante lingua,
Decoctoris amica Formiani.
Ten' provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O seclum insipiens et inficetúm !

5

1. Nec nimio naso Scalig: probante Heins. in not. ad Catull.

Descripta Formiani amicæ deformitate, non satis mirari potest poëta iusipidam eorum ingeniam, quibus ista bella et digna, quæ cam Lesbia comparetar, videri possit. In eandem scriptum est Epigram. XLI. quod confer.

1. Salve, sipavixão: nam profecto illam non salvere, sed abire potius in malam rem jubet. Pari modo passim usu venire solet Vale : cf. ad Carm. XI. 17. Graviter autem hac solemni quasi allocutione exordiri alias solent poëtæ carmina, Deorum Dearumve vel Heroum laades celebraturi.nec minimo naso. Fuit iste nasus, quem præ se talit meretrix, turpiculus, ut vocatur Carm. XLI. 3. sive fuerit nec minimus h. e. præter modam grandis et expansus, sive niec nimius [vid. Var. Lect.] præter modum parvus et depressus. Vossius nec minimo naso ridicule interpretatur, quasi nihil plane nasi habuerit

puella.--Nec bello pede, haud dubie nimis largo et spatioso; nam in laude fuit pes exiguus, Ovid. Art. Am. J. 623. et Amor. III. 3. 7.-nec nigris ocellis: apud veteres quoque pars pulchritudinis ponebatur in nigris oculis, Propert. II. 12 .23. cf. Faber ad Anacreont. Od. XXVIII.' 7. et Lambin. ad Horat. Od. I. 32. 11.—Nec longis digitis: cf. Propert. II. 2. 5. et ibi Passeratiam.--nec ore sicco, ex quo salivæ quasi rivulus perpetuo rorat.-4. nec sane nim. eleg. ling. innuitur fortasse meretricis infantia vel loquendi rasticitas, vel ingratæ vocis asperitas.-5. cf. ad Carm. XLI. 4.-6. Ten' provincia. Scaliger intelligit Galliam, cujus pars esset Transpadana, ubi amica Mamurræ et ipse Catullas, cum hæc scriberet, commoratus fuerit.

8. O secl. insip. et inficet. o ætatis nostræ homines ab omni sensu palchri destitutos!

M

CARMEN XLIV.

AD FUNDUM.

O FUNDE noster, seu Sabine, seu Tiburs,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana
Villa, malamque pectore expuli tussim;
Non immerenti quam mihi meus venter,

5

7. Pro expuli tussim Scaliger et Vossius malant ecspui, quod apud Terentium Eunuch III. 1. 16. dicitur, miseriam ex animo exspuere. Sed hæc levis causa ad proscribendam lectionem satis bonam, quæ egregie stabiliri potest Horatii exemplo Epist. II. 2. 137. ubi est expulit helleboro morbum. Cæterum hic locus a Viris Doctis felicissime sanatus est ex corrupta et fæda MSC. lectione aliamque pectore [vel petere] expulsus sum, non immerenti quam mihi mens vertitur, vel mens veretur, vel mens vertur, [ut in Stat. MSS.] vel meus vertet (uti in Muret. MS.]. Lambini liber vorax venter.

Ad capam com invitatus esset Ca. tullus a Sestio quodam oratore pessimo, prælecta ab eo ineptiarum et stuporis plena oratione adeo affectus fuit, ut illico quassaretur tussi et gravedine, Ut igitur, quod in hac cæna devorasset, acerbitalis virus evomeret, et male affectum corpus recrearet, adiit villalam suam, in cujus sinu mox recuratus fuit otio et medicaminibus. --Laudat ergo in hoc carmine villalæ suæ præstantiam et egregium ab illa sibi præstitum beneficium, Sesliique nefaria scripta in posterum se nunquam manu triturum esse sancte pollicetur,-Eandem fere sortem, quam Catullus a Sestio, Philoxenus oliin expertus est a Dionysio, cajas præleclis carminibus adeo cruciatus et pæne confectus fuit, ut redire mallet in latomias. vid. Diodor. Sicul. lib. XV. c. 6.

1. O Funde nost s. Sab. s. Tib. Situs nimirum fuit Catulli ager in Sabinorum et Latinorum finibus ita, ut commode ad utramque regionem referri posset. Fuit autem ager circa Tibur, oppidom Latii ad Anienem amnem, amønissi

mus, cujus suavissimam descriptionem lege apud Horat. Od. 1.7. 11. seqq. Tiburtem igitur Calullas, cum ob celebratam ejus regionis amœnitatem, tam ob majorem villalæ conciliandam dignitatem, fundum suum vocari maluit, quam Sabinum. Eadem de causa optat Horatius Od. II. 6. 5. seqq.

Tibur-Argeo positum colono
Sit meæ sedes utinam senecte;
Sit modus lasso maris et viarum

Militiæque. de Tiburte qui egerint, vide quos laudat Illustr. Heyne ad Virgil. Æn. VII. Excurs. VIII. Tom. III. p. 134. 3. lædere, urere et pungere.- Quovis pige nore esse contend. satis nota bæc loquendi ratio vel ex Phædr. IV. 20. Sacramento contendere eodem sensu dixit Cic. in Epist. ad Div. VII. 32. ubi cf. de hoc dicendi genere Manutius. 8. 9. Non immer. quam mihi meus vent. Dum &c. b. e. quam, dum lautas et opiparas sector cænas, jure meritoque mihi [dedit] contraxit (venter] ventris mei voracitas.

« ForrigeFortsæt »