Billeder på siden
PDF
ePub

Nec toto decies cacas in anno :

Atque id durius est faba et lapillis:
Quod tu si manibus teras, fricesque,
Non unquam digitum inquinare possis.
Hæc tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parvi :
Et sestertia, quæ soles, precari
Centum desine; nam sat es beatus.

20

25

21. Lupillis præter necessitatem legendum esse censebant Guilielmius et Hot

tomannus.

20. Nec toto decies. Imitatus est Martial. lib. XII. 56. 1.

26. Quæ soles scil. precari. desine precari, voto tibi exposcere, optare.

CARMEN XXIV.

AD JUVENTIUM PUERUM.

O qui flosculus es Juventiorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis,

Mallem divitias mihi dedisses

Isti, quoi neque servus est, neque arca;

5

4. Mallem delicias mihi dedisses, Quum isti Muret. et in quibusdam vett. mi dedisses invenisse se ait Vossius in omnibus libb. script. unde fecit Mida dedisses. Heinsius in not. ad Catullum totum locum ita constituendum arbitratur. Mallem delicias mihi dedisses, Quam sic te sineres ab isto amari, Isto, cui neque servus est neque arca. Quid? non est homo bellus? inquies.

Cum Juventio, egregio gentis suæ ornamento, expostulat, quod homini misero et inopi (haud dubie Furio) florem ætatis suæ attrectandum dederit, cujus egestati, utut illam excusare tentet, consulere potius debebat stipe et pecunia. Cum superiori hoc carmen conjungendum esse parum probabiliter statuit Heinsius in notis ad Catull. p.639.

1. O qui flosculus es; egregie in gente tua exsplendescis et præmines. Flosculum et florem sæpe de cujuslibet rei præstantia, præcipue de juvenili ætate dici, in vulgus notum. Exempla vide

apud Muret. ad h. 1. et nos ad Carm. XVII. 14. de nobilitate autem gentis Juventiæ consule Vulp.

2. Non horum modo, cet. cf. Carm. XLIX. 2.

4. Mihi, ut sibi, tibi, nobis, vobis sæpe Trapéλxa non solum in græca et latina, sed omnibus pæne linguis. vid. Rittershus. ad Oppian. Cyneg. I. 89. Drackenborch. ad Sil. Ital. I. 46. Burmann. ad Phædr. I. 22. 3. et quos laudat Cl. Beck ad Aristoph. Aves v. 146.

5. Isti cum contemtu pro ipso nomine.

Quam sic te sineres ab illo amari.") 04251
Qui? non est homo bellus? inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est, neque arca.
Hæc tu, quam lubet, abjice elevaque:

Nec servum tamen ille habet, neque arcam.

10

7. Cui nil est. Muret. cui non est Stat. Hui! non est homo bellus, inquies? est. Meleag.

9. Hoc in quibusdam.

6. Sic, tam inhonesto modo.

7. Homo bellus. cf. ad Car. XXII. 9. 9. Abjice, parvi pende elevaque (λó

y nouple,) verbis emolli et extenua. Nec servum tamen, est et manet tamen homo pauperrimus.

CARMEN XXV.

AD THALLUM.

CINEDE Thalle, mollior cuniculi capillo,
Vel anseris medullula, vel imula oricilla,
Vel pene languido senis, situque araneoso :
Idemque Thalle, turbida rapacior procella,

2. Inula moricilla vel moricula vel molicella corrupte in libb. MSS. unde fluxit satis lepida conjectura Statii inula amaricilla. In edit. prima Mureti et aliis vetustioribus legitur hinnula tenella. Alia lectionis monstra piget addere.

Thallum, hominem mollissimum eundemque rapacissimum, qui pallium et quædam alia furaci manu Catullo surrepta tanquam sua palam habere non erubescebat, graviter monet, ut mox illa sibi remittat, nisi pœnas contumeliosas in molli corpore flagellis exigendas dare velit. cf. supra Carm. XII. Versus sunt septenarii.

1. Thalle est fortasse nomen fictum, adolescentiæ indicandæ causa, a græca voce Saλnos de germine oleæ et quavis fronde viridi dictus.-moll. cunic. capillo, ad omne genus pilorum transferri capillum exemplis probavit Drackenborch. ad Liv. Tom. IV. p. 597.

2. Anseris medullula. Eadem comparatione ad summam hominis cujus

dam impudici mollitiem describendam usus est auctor in Lus. LXV. 1.-vel imula oricilla. imitatus est Cicero ad Quint. fratrem II. 15. ubi est auricula infima mollior.

3. Situque arancoso. intelligitur suspensa in locis desertis aranearum textura, natura sua mollissima, quæ etiam in Lus. LXXXIII. 29. situs araneous dicitur, ubi vid. Burmannus Secund.

4, 5. Locus valde impeditus et vario modo tentatus (vid. Var. Lect.) cujus integritatem ne sic quidem, ut nunc ex emendatione Scaligeri omnibus fere probata legitur, præstare velim. Quantum fieri poterit, rem interpretatione emollire studeamus. Comparatur Thalli rapacitas turbidæ et omnia secum ab

H

Cum de via mulier aves ostendit oscitantes :
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,
Sudariumque Sætabum, catagraphosque Thynos,
Inepte, quæ palam soles habere, tanquam avita.
Quæ nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte;

5

5. Mirum in modum turbant in hoc versu libb. vett. in plurimis est: Cum diva mulier aves (pro quo in quibusdam alites vel alios) ostendit oscitantes. in Muret. edit. I. Cum diva mater alites ostendit occinentes. pro occinentes offert Stat. oscinentes. notatu digna et nemini observata est lectio, quam reperi in edit. Gryph. ab anno 1537. Cum dira maris hyems aves ostendit oscitantes. quæ quidem lectio, modo metrum constet, sensum admodum commodum fundit hunc: Quando mare sæviens in conspectum venire sinit aves oscitantes, h. e. diducto ore clamitantes. Intelligi inprimis debent halcyones vel fulicæ. Vossius ex optimo exemplari, quod olim fuit Palatina Bibliothecæ, profert: Cum diva Malia naves ostendit oscitantes, unde effingit Quum clivias Malea aves ostendit oscitantes. Heinsius campum hic nactus, ubi exsultaret ingenium suum, legendum esse pronunciat in Not. ad Catul. Cum Clivias Malea aves ostendit arce nantes, vel: Cum devias mare alites ostendit obnatantes. Nostra lectio Cum de via mulier debetur ingenio Scaligeri.

7. Catagraphonque linum Muret. catagraphonque linon in edit. Brix. et Venet. cyrographosque Thynos invenerat Scaliger in suo MS. unde ipse conjicit chirographosque, quod et Salmasio primum arrisit, postea vero maluit cirographosque, i. e. cerographosque et explicat de annulis signatoriis sculpturæ Bithynicæ. catagra phonque Thynon exhibet Vossius et exponit de pugillaribus membranaceis et buxeis, quorum quatuor pagellæ diversis coloribus, purpureo, croceo, viridi et coccineo pictæ et exornatæ fuerint; Bithyniam autem omnibus iis, quibus ejusmodi pugillares conficerentur, vel maxime instructam fuisse confirmat.

ripienti procellæ, qualis fere instat, cum de via mulier (quævis saga, ǹ TuXOTCA) ostendit (se observasse ait) alites oscitantes, magno clamore (hianti ore) tempestatem præsagientes, vel: cum monet de alitibus oscitantibus. ostendere est verbum augurale. ad aves oscitantes fortasse referri possunt fulices, de quibus Cicero de Div. I. 8. 14. ex veteri poëta:

Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti,

Nunciat horribiles clamans instare procellas,

Haud modicos tremulo fundens e

gutture cantus.

pro oscitantes mihi in mentem veniebat ominantes, scil. turbidam procellam. Sed nescio quid duri et frigidi in toto hoc versu remanet, qui fortasse pannus assutus scioli cujusdam est.

6. Remitte pallium, quod fortasse in balneis Catullo clam subduxerat Thallas. Utebantur eliam Romani pallio in cœnis. vid. Fulv. Ursin. in Appen.

dice ad Petrum Ciacconium de Triclinio p. 238. quod involasti: involari eleganter dicuntur res, quibus summo cum impetu et celeritate manus injicimus.

7. Sudariumque Sætabum. vid. supr. ad Carm. XII. 14. catagraphosque Thynos. vix certe affirmari potest, quid per catagraphos Thynos intelligendum sit. Achilles Statius non inepte explicat de hominibus Thynis seu Bithynis, in vestibus aut aulæis eixoиxãç acu pictis, Aliorum explicationes vid. in Var. Lect. Quicquid autem fuerit, variis certe coloribus et imaginibus distinctum et e Bithynia, cui finitima est regio Thynia, reportatum videtur.

8. Tanquam avita, hæreditatis jure accepta.

9. Reglutina, h. e. resolve. eleganter de furibus, quorum manus glutine quasi et visco illitæ omnibus rebus adhærent, easque tenaciter retinent, Sic infra Carm. XXXIII. 3. dextra inquinatior dicitur.-Laneum latusculum, h. e. molle.

Ne laneum datúsculum, natisque mollicellas,
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter æstues, velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

10. Manusque molicellas Muret. et aliæ antiquiores.

10

11. Etiam huic versui varias et ridiculas formas induit criticorum sedulitas. alius mavult inlusa flagella, alius injecta, alius invisa, alius insuta, alius (facile agnosces Corradinum de Allio) vere insulse insulsa. pro conscribillent in aliis est vel concribillent vel constrigillent vel consigillent vel conserillent vel (ohe! jam satis est?) contribillent.

11. Inusta flagella. uruntur enim fere homines flagellis vehementius cæsi. Sic loris uri apud. Hor. Epist. I. 16. 47. loris non ureris, ajo.—conscribillent h. e. dilacerent, dilanient. Plaut. Pseudol. I. 5. 131, 132.

Quasi in libro cum scribuntur calamo literæ, Stilis me totum usque ulmeis conscribito. Sic ἐπιγράφειν χρόα apud Hom. Iliad. IV. 139. et ἐπιγράφειν ταςσὸν που δὸς ΧΙ. 388.

12. Insolenter æstues, præter modum subagiteris et jacteris. velut deprensa navis, tempestate abrepta. deprendere est verbum proprium in re nautica. vid. Bentleium ad Hor. Od. I. 14. 10. et Burmann. ad Phædr. Fab. V. 4. 10. minuta respondet r magno, quo perpetuo fere epitheto mare e poëtis insigniri solet. Sic Græcis äλç día, ¡ɛgá. adi Burmannum ad. Val. Flacc. I. 50. et quos ibi laudat.

CARMEN XXVI.

AD FURIUM.

FURI, villula nostra non ad Austri

1. Vestra in L. MSC. et tribus editt. antiquissimis teste editore Cantabrigiensi. Eandem lectionem in quibusdam libris scriptam invenit Vossius.

Argumentum hujus carminis pendet a dubia lectione versus primi, ubi pro nostra in nonnullis exstat vestra. Si vestra vera sit lectio, ut nobis videtur, omnis lusus ad Furii inopiam deridendam pertinebit, cujus villala horribili vento opposita. h. e. creditoribus oppignorata dicitur. Responderi quidem potest, et a Vulpio jam responsum est, Furium ne cimicem quidem et araneum (ut noster de illo canit Carm. XXIII.) nedum villulam possedisse ; sed primum quis nescit verba poëtæ non ad vivum resecanda esse, deinde verissime etiam hoc dici poterat de ho

mine, cujus rem familiarem æs alienum superaret. Quodsi vero cui altera lectio nostra vérior videatur, is animo sibi fingat, Furium a Catullo pecnniam et fortasse centum illa sestertia (de quibus vid. Carmen XXIII. 23.) petiisse, Catullum autem, jocose indicato, quo ipse prematur, æris alieni pondere, has preces a se removisse. Sed mihi persuadere non possum, tam ingenue Catullum angustæ rei suæ statum patefecisse Furio, in cujus egestate carpenda ingenium suum exercere solebat.

Flatus opposita est, nec ad Favoni,
Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,

Verum ad millia quindecim et ducentos.

O ventum horribilem atque pestilentem!

4. Ducenta in quibusdam. vid. Gronov. de Pec. Vet. in notis laudatus.

2. Opposita est. ludit poëta in ambigua hujus verbi significatione, qua villula primum ventis, deinde pignori, ob millia quindecim et ducentos sestertiûm tanquam hypotheca, ut JCti loquuntur, opposita dicitur. opponere pro oppignorare est apud Senec. de Benef. VII. 14. Rebus meis ad securitatem creditoris oppositis. alia exempla collegit Vulpius. Apeliota, de hoc vento

5

vid. Plin. II. 47. et Gell. Noct. Attic. II. 22.―ad millia quind. et ducentos sc. sestertios ad sestertium. Faciunt autem sestertium quindecim millia et ducenti ex ratione Gronovii de Pecun. Vet. III. 17. p. 549. denarium tria millia septingentos quinquaginta, coronatos CCCLXXV.—

5. Ventum horribilem, πveμa poßερόν.

CARMEN XXVII.

AD POCILLATOREM PUERU M.

MINISTER Vetuli, puer, Falerni,
Inger mi calices amariores,

Ut lex Posthumiæ jubet magistræ,

2. Ingere Muret. contra metri rationem, pro quo ipse in notis inger legendum esse existimat. Jungere et ingue reperit in libb. vett. Vossius. junge affert Heins. in not. ad Catullum e codice Britannico Archiepiscopi Cantuariensis. misce invenit Dousa Fil. quod glossam sapit.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »